| IN EPISTOLAM IOANNIS AD PARTHOS TRACTATVS DECEM - I
<ioep 01,00> meminit sanctitas uestra euangelium secundum Ioannem ex ordine
lectionum nos solere tractare: sed quia nunc interposita est solemnitas
sanctorum dierum, quibus certas ex euangelio lectiones oportet in ecclesia
recitari, quae ita sunt annuae, ut aliae esse non possint; ordo ille quem
susceperamus, necessitate paululum intermissus est, non amissus. cum autem
cogitarem quid secundum hilaritatem praesentium dierum per hanc hebdomadam
uobiscum de scripturis agerem, quantum dominus donare dignatur, quod posset in
istis septem uel octo diebus finiri, occurrit mihi epistola beati Ioannis: ut
cuius euangelium paululum intermisimus, eius epistolam tractando ab eo non
recedamus; praesertim quia in ipsa epistola satis dulci omnibus quibus sanum est
palatum cordis, ubi sapiat panis dei, et satis memorabili in sancta ecclesia
dei, maxime charitas commendatur. locutus est multa, et prope omnia de
charitate. qui habet in se unde audiat, necesse est gaudeat ad quod audit. sic
enim illi erit lectio ista, tanquam oleum in flamma; si est ibi quod nutriatur,
nutritur, et crescit, et permanet. item quibusdam sic esse debet, tanquam flamma
ad fomitem; ut si non ardebat, accedente sermone accendatur. in quibusdam enim
nutritur quod est, in quibusdam accenditur si deest; ut omnes in una charitate
gaudeamus. ubi autem charitas, ibi pax; et ubi humilitas, ibi charitas. iam
ipsum audiamus; et ad eius uerba, quae dominus suggerit, etiam uobis ut bene
intelligatis, loquamur. <ioep 01,01> {quod erat ab initio,
quod audiuimus, et quod uidimus oculis nostris, et manus nostrae tractauerunt de
uerbo uitae.} quis est qui manibus tractat uerbum, nisi quia {uerbum caro factum
est, et habitauit in nobis?} hoc autem uerbum quod caro factum est, ut manibus
tractaretur, coepit esse caro ex uirgine Maria: sed non tunc coepit uerbum, quia
{quod erat ab initio} dixit. uidete si non attestatur epistola sua euangelio
suo, ubi modo audistis, {in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum.}
forte de uerbo uitae sic quisque accipiat quasi locutionem quamdam de Christo,
non ipsum corpus Christi quod manibus tractatum est. uidete quid sequatur: {et
ipsa uita manifestata est.} Christus ergo uerbum uitae. et unde manifestata est?
erat enim ab initio; sed non erat manifestata hominibus: manifestata autem erat
angelis uidentibus, et tanquam pane suo cibantibus. sed quid ait scriptura?
{panem angelorum manducauit homo.} ergo manifestata est ipsa uita in carne; quia
in manifestatione posita est, ut res quae solo corde uideri potest, uideretur et
oculis, ut corda sanaret. solo enim corde uidetur uerbum: caro autem et oculis
corporalibus uidetur. erat unde uideremus carnem, sed non erat unde uideremus
uerbum: factum est uerbum caro, quam uidere possemus, ut sanaretur in nobis unde
uerbum uideremus.
<ioep 01,02> {et uidimus, et testes sumus.} forte aliqui
fratrum nesciunt, qui Graece non norunt, quid sint {testes} Graece: et usitatum
nomen est omnibus et religiosum; quos enim testes Latine dicimus, Graece
martyres sunt. quis autem non audiuit martyres, aut in cuius Christiani ore non
quotidie habitat nomen martyrum? atque utinam sic habitet et in corde, ut
passiones martyrum imitemur, non eos calcibus persequamur. ergo hoc dixit,
{uidimus, et testes sumus:} uidimus, et martyres sumus. testimonium enim dicendo
ex eo quod uiderunt, et testimonium dicendo ex eo quod audierunt ab his qui
uiderunt, cum displiceret ipsum testimonium hominibus aduersus quos dicebatur,
passi sunt omnia quae passi sunt martyres. testes dei sunt martyres. deus testes
habere uoluit homines, ut et homines habeant testem deum. {uidimus,} inquit, {et
testes sumus.} ubi uiderunt? in manifestatione. quid est, in manifestatione? in
sole, id est in hac luce. unde autem potuit uideri in sole qui fecit solem, nisi
quia {in sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de
thalamo suo, exsultauit ut gigas ad currendam uiam?} ille ante solem qui fecit
solem, ille ante luciferum, ante omnia sidera, ante omnes angelos, uerus creator
- quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil - , ut
uideretur oculis carneis qui solem uident; ipsum tabernaculum suum in sole
posuit, id est carnem suam in manifestatione huius lucis ostendit: et illius
sponsi thalamus fuit uterus uirginis, quia in illo utero uirginali coniuncti
sunt duo, sponsus et sponsa, sponsus uerbum et sponsa caro; quia scriptum est,
{et erunt duo in carne una;} et dominus dicit in euangelio, {igitur iam non duo,
sed una caro.} et Isaias optime meminit unum esse ipsos duos: loquitur enim ex
persona Christi, et dicit, {sicut sponso imposuit mihi mitram, et sicut sponsam
ornauit me ornamento.} unus uidetur loqui, et sponsum se fecit et sponsam se
fecit; quia {non duo, sed una caro:} quia {uerbum caro factum est, et habitauit
in nobis.} illi carni adiungitur ecclesia, et fit Christus totus, caput et
corpus.
<ioep 01,03> {et testes,} inquit, {sumus; et annuntiamus
uobis uitam aeternam, quae erat apud patrem, et manifestata est in nobis:} hoc
est, manifestata est inter nos; quod apertius diceretur, manifestata est nobis.
{quae} ergo {uidimus et audiuimus, nuntiamus uobis.} intendat charitas uestra:
{quae} ergo {uidimus et audiuimus, nuntiamus uobis.} illi uiderunt ipsum dominum
praesentem in carne, et audierunt uerba ex ore domini, et annuntiauerunt nobis.
et nos ergo audiuimus, sed non uidimus. minus ergo sumus felices quam illi qui
uiderunt et audierunt? et quomodo adiungit, {ut et uos societatem habeatis
nobiscum?} illi uiderunt, nos non uidimus, et tamen socii sumus; quia fidem
communem tenemus. nam et quidam uidendo non credidit, et palpare uoluit, et sic
credere, et ait: {non credam nisi digitos meos misero in locum clauorum, et
cicatrices eius tetigero.} et praebuit se ex tempore palpandum manibus hominum,
qui semper se praebet uidendum aspectibus angelorum: et palpauit ille discipulus
et exclamauit, {dominus meus et deus meus.} quia tetigit hominem, confessus est
deum. et dominus consolans nos qui ipsum iam in coelo sedentem manu contrectare
non possumus, sed fide contingere, ait illi: {quia uidisti, credidisti; beati
qui non uident et credunt.} nos descripti sumus, nos designati sumus. fiat ergo
in nobis beatitudo quam dominus praedixit futuram: firme teneamus quod non
uidemus; quia illi nuntiant qui uiderunt. {ut et uos,} inquit, {societatem
habeatis nobiscum.} et quid magnum societatem habere cum hominibus? noli
contemnere; uide quid addat: {et societas nostra sit cum deo patre, et Iesu
Christo filio eius. et haec,} inquit, {scribimus uobis, ut gaudium uestrum sit
plenum.} plenum gaudium dicit in ipsa societate, in ipsa charitate, in ipsa
unitate.
<ioep 01,04> {et haec est annuntiatio quam audiuimus ab eo,
et annuntiamus uobis.} quid est hoc? ipsi uiderunt, contrectauerunt manibus
uerbum uitae: ab initio erat, ad tempus uisibilis et palpabilis factus est
unicus filius dei. ad quam rem uenit, uel quid nobis nouum nuntiauit? quid
docere uoluit? quare fecit hoc quod fecit, ut uerbum caro fieret, ut deus super
omnia indigna ab hominibus pateretur, ut alapas eorum sustineret de manibus quas
ipse formauit? quid uoluit docere? quid uoluit ostendere? quid uoluit
annuntiare? audiamus: nam sine fructu praecepti, auditio rei gestae, quia natus
est Christus, et quia passus est Christus, auocamentum mentis est, non
firmamentum. quid magnum audis? quo fructu audis, uide. quid uoluit docere? quid
annuntiare? audi: {quia deus lux est,} inquit, {et tenebrae in eo non sunt
ullae.} adhuc lucem quidem nominauit, sed obscura sunt uerba: bonum est nobis ut
ipsa lux quam nominauit, illustret corda nostra, et uideamus quid dixit. hoc est
quod annuntiamus, {quia deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae.} quis
enim auderet dicere quia in deo sunt tenebrae? aut quid est ipsa lux? aut quid
sunt tenebrae? ne forte talia dicat, quae ad oculos istos nostros pertineant.
{deus lux est:} ait nescio quis, et sol lux est, et luna lux est, et lucerna lux
est. aliquid debet esse longe his maius, longe praestantius, longeque
supereminentius. quantum deus a creatura, quantum conditor a conditione, quantum
sapientia ab eo quod factum est per sapientiam, longe ultra omnia debet esse lux
ista. et forte uicini ei erimus, si quae sit lux ista cognouerimus, et ad eam
nos applicauerimus, ut ex ipsa illuminemur; quia in nobis tenebrae sumus, et ab
illa illuminati possumus esse lux, et non confundi de illa, quia de nobis
confundimur. quis est qui de se confunditur? qui se cognoscit peccatorem. quis
de illa non confunditur? qui ab illa illuminatur. quid est ab illa illuminari?
qui iam uidet se peccatis tenebrari, et cupit ab illa illuminari, accedit ad
illam: unde dicit psalmus, {accedite ad eum, et illuminamini; et uultus uestri
non erubescent.} sed non erubesces de illa, si, quando tibi te foedum
ostenderit, displiceat tibi foeditas tua, ut percipias pulchritudinem illius.
hoc est quod uult docere.
<ioep 01,05> et fortasse praepropere illud nos dicimus?
ipse hoc manifestet in consequentibus. mementote in principio sermonis nostri,
quia epistola ista charitatem commendat: {deus lux est,} inquit, {et tenebrae in
eo non sunt ullae.} et quid superius dixerat? {ut societatem habeatis nobiscum,
et societas nostra sit cum deo patre et filio eius Iesu Christo.} porro si deus
lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae, et societatem cum illo habere
debemus; et a nobis pellendae sunt tenebrae, ut fiat in nobis lux; nam tenebrae
cum luce societatem habere non possunt: ideo uide quid sequatur: {quod si
dixerimus quia societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur.}
habes et apostolum Paulum dicentem, {aut quae societas luci ad tenebras?} dicis
te societatem habere cum deo, et in tenebris ambulas; et {deus lux est, et
tenebrae in eo non sunt ullae:} quomodo ergo est societas luci et tenebris? iam
ergo dicat sibi homo, quid faciam? unde ero lux? in peccatis et in iniquitatibus
uiuo. quasi subrepit quaedam desperatio et tristitia. salus nulla est, nisi in
societate dei. {deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae.} peccata autem
tenebrae sunt, sicut dicit apostolus diabolum et angelos eius rectores
tenebrarum harum esse. non diceret rectores tenebrarum, nisi rectores
peccatorum, dominatores iniquorum. quid ergo facimus, fratres mei? societas cum
deo habenda est, alia spes uitae aeternae nulla est; {deus} autem {lux est, et
tenebrae in eo sunt nullae:} iniquitates autem tenebrae sunt; iniquitatibus
premimur, ne societatem cum deo habere possimus: quae ergo spes? nonne
promiseram me aliquid locuturum istis diebus quod gaudium faciat? quod si non
exhibeo, tristitia est ista. {deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae;}
peccata tenebrae sunt: quid erit nobis? audiamus ne forte consoletur, erigat,
det spem, ne deficiamus in uia. currimus enim, et ad patriam currimus; et si nos
peruenturos desperamus, ipsa desperatione deficimus. ille autem qui nos uult
peruenire, ut conseruet in patria, pascit in uia. audiamus ergo: {quod si
dixerimus quia societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus; mentimur, et
non facimus ueritatem.} non dicamus quia societatem cum illo habemus, si in
tenebris ambulamus. {quod si in lumine ambulamus, sicut et ipse est in lumine;
societatem habemus cum inuicem.} in lumine ambulemus, sicut et ipse est in
lumine, ut possimus societatem habere cum illo. et quid facimus de peccatis?
audi quid sequitur: {et sanguis Iesu Christi filii eius purgabit nos ab omni
delicto.} magnam securitatem dedit deus. merito pascha celebramus, ubi fusus est
sanguis domini, quo purgamur ab omni delicto. simus securi: cautionem contra nos
seruitutis diabolus tenebat, sed sanguine Christi deleta est. {sanguis,} inquit,
{filii eius purgabit nos ab omni delicto.} quid est, {ab omni delicto?}
attendite: ecce iam in nomine Christi per sanguinem eius, quem nunc confessi
sunt isti qui appellantur infantes, mundata sunt omnia peccata ipsorum. ueteres
intrauerunt, noui exierunt. quid est, ueteres intrauerunt, noui exierunt? senes
intrauerunt, infantes exierunt. senectus enim ueternosa, uetusta uita: infantia
autem regenerationis, noua uita. sed quid facimus? praeterita peccata donata
sunt, non tantum ipsis, sed et nobis; et post donationem et abolitionem omnium
peccatorum uiuendo in hoc saeculo inter tentationes, quaedam forte contracta
sunt. ideo quod potest homo faciat; ipse confiteatur quod est, ut ab illo
curetur qui semper est quod est: ipse enim semper erat et est; nos non eramus et
sumus.
<ioep 01,06> uide enim quid dicat: {quod si dixerimus quia
peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et ueritas in nobis non est.} ergo
si te confessus fueris peccatorem, est in te ueritas: nam ipsa ueritas lux est.
nondum perfecte splenduit uita tua, quia insunt peccata; sed tamen iam
illuminari coepisti, quia inest confessio peccatorum. uide enim quid sequatur:
{quod si confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et iustus, ut dimittat
nobis delicta nostra, et purget nos ex omni iniquitate.} non tantum praeterita,
sed et si qua forte contraximus ex hac uita; quia non potest homo quamdiu carnem
portat, nisi habere uel leuia peccata. sed ista leuia quae dicimus, noli
contemnere. si contemnis, quando appendis; expauesce, quando numeras. leuia
multa faciunt unum grande: multae guttae implent flumen; multa grana faciunt
massam. et quae spes est? ante omnia confessio: ne quisquam se iustum putet, et
ante oculos dei qui uidet quod est, erigat ceruicem homo qui non erat et est.
®MDIT¯ante omnia ergo confessio, deinde dilectio®MDNM¯: quia de charitate quid
dictum est? {charitas cooperit multitudinem peccatorum.} iam uideamus si ipsam
charitatem commendat, propter subrepentia delicta: quia sola charitas exstinguit
delicta. superbia exstinguit charitatem: humilitas ergo roborat charitatem;
charitas exstinguit delicta. humilitas pertinet ad confessionem, qua confitemur
nos peccatores esse: ipsa est humilitas, non ut dicamus illud lingua; quasi
propter arrogantiam ne displiceamus hominibus, si nos iustos esse dixerimus.
faciunt hoc impii et insani: scio quidem quia iustus sum, sed quid dicturus sum
ante homines? si me iustum dixero, quis ferat, quis toleret? apud deum nota sit
iustitia mea: ego tamen dicam me peccatorem; non quia sum, sed ne arrogantia
odiosus inueniar. dic hominibus quod es, dic deo quod es. quia si non dixeris
deo quod es, damnat deus quod in te inueniet. ®MDIT¯non uis ut ille damnet? tu
damna®MDNM¯. uis ut ille ignoscat? tu agnosce, ut possis deo dicere, {auerte
faciem tuam a peccatis meis.} dic illi etiam illa uerba in ipso psalmo, {quoniam
iniquitatem meam ego agnosco. quod ®MDIT¯si confessi fuerimus delicta nostra,
fidelis est et iustus, qui dimittat nobis delicta nostra, et purget nos ex omni
iniquitate®MDNM¯. quod si dixerimus quia non peccauimus, mendacem facimus eum,
et uerbum eius non est in nobis.} si dixeris, non peccaui; illum facis mendacem,
cum te uis facere ueracem. unde fieri potest ut deus mendax sit, et homo uerax;
cum contradicat scriptura: {omnis homo mendax, deus solus uerax?} ergo deus per
seipsum uerax, tu per deum uerax; nam per te mendax.
<ioep 01,07> et ne forte impunitatem uideretur dedisse
peccatis, quia dixit, {fidelis est et iustus, qui mundet nos ab omni
iniquitate;} et dicerent iam sibi homines, peccemus, securi faciamus quod
uolumus, purgat nos Christus, fidelis est et iustus, purgat nos ab omni
iniquitate: tollit tibi malam securitatem, et inserit utilem timorem. male uis
esse securus, sollicitus esto. fidelis enim est et iustus, ut dimittat nobis
delicta nostra, si semper tibi displiceas, et muteris donec perficiaris. ideo
quid sequitur? {filioli mei, haec scribo uobis, ut non peccetis.} sed forte
subrepit de uita humana peccatum: quid ergo fiet? quid? iam desperatio erit?
audi: {et si quis,} inquit, {peccauerit, aduocatum habemus ad patrem, Iesum
Christum iustum; et ipse propitiator est peccatorum nostrorum.} ille est ergo
aduocatus; da operam tu ne pecces: si de infirmitate uitae subrepserit peccatum,
continuo uide, continuo displiceat, continuo damna; et cum damnaueris, securus
ad iudicem uenies. ibi habes aduocatum; noli timere ne perdas causam
confessionis tuae. si enim aliquando in hac uita committit se homo disertae
linguae, et non perit; committis te uerbo, et periturus es? {clama, aduocatum
habemus ad patrem.}
<ioep 01,08> uidete ipsum Ioannem seruantem humilitatem.
certe uir iustus erat et magnus, qui de pectore domini mysteriorum secreta
bibebat; ille, ille qui bibendo de pectore domini diuinitatem ructauit, {in
principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum:} ille talis uir non dixit,
aduocatum habetis apud patrem; sed, {si quis peccauerit, aduocatum,} inquit,
{habemus.} non dixit, habetis; nec, me habetis, dixit; nec, ipsum Christum
habetis, dixit: sed et Christum posuit, non se; et {habemus} dixit, non,
habetis. maluit se ponere in numero peccatorum, ut haberet aduocatum Christum,
quam ponere se pro Christo aduocatum, et inueniri inter damnandos superbos.
fratres, Iesum Christum iustum, ipsum habemus aduocatum ad patrem; ipse
propitiatio est peccatorum nostrorum. hoc qui tenuit, haeresim non fecit; hoc
qui tenuit, schisma non fecit. unde enim facta sunt schismata? cum dicunt
homines, nos iusti sumus; cum dicunt homines, nos sanctificamus immundos, nos
iustificamus impios, nos petimus, nos impetramus. Ioannes autem quid dixit? {et
si quis peccauerit, aduocatum habemus ad patrem, Iesum Christum iustum.} sed
dicet aliquis: ergo sancti non petunt pro nobis? ergo episcopi et praepositi non
petunt pro populo? sed attendite scripturas, et uidete quia et praepositi
commendant se populo. nam apostolus dicit plebi, {orantes simul et pro nobis.}
orat apostolus pro plebe, orat plebs pro apostolo. oramus pro uobis, fratres:
sed et uos orate pro nobis. inuicem pro se omnia membra orent, caput pro omnibus
interpellet. propterea non mirum quia sequitur hic, et claudit ora diuidentibus
ecclesiam dei. qui enim dixit, {Iesum Christum habemus iustum, et ipse
propitiatio est peccatorum nostrorum:} propter illos qui se diuisuri erant, et
dicturi, {ecce hic est Christus, ecce illic;} et uellent ostendere eum in parte
qui emit totum, et possidet totum; continuo secutus est, {non tantum nostrorum,
sed et totius mundi.} quid est hoc, fratres? certe {inuenimus eam in campis
saltuum,} inuenimus ecclesiam in omnibus gentibus. ecce Christus {propitiatio
est peccatorum nostrorum; non tantum nostrorum, sed et totius mundi.} ecce habes
ecclesiam per totum mundum; noli sequi falsos iustificatores, et ueros
praecisores. in illo monte esto qui impleuit orbem terrarum: quia Christus
{propitiatio est peccatorum nostrorum; non tantum nostrorum, sed et totius
mundi,} quem suo sanguine comparauit.
<ioep 01,09> {et in hoc,} inquit, {cognoscimus eum, si
mandata eius seruauerimus.} quae mandata? {qui dicit quia cognouit eum, et
mandata eius non seruat; mendax est, et in hoc ueritas non est.} sed adhuc
quaeris, quae mandata? {qui autem,} inquit, {seruauerit uerbum eius, uere in hoc
perfecta est dilectio dei.} uideamus ne ipsum mandatum dilectio uocetur.
quaerebamus enim, quae mandata, et ait, {qui autem seruauerit uerbum eius, uere
in hoc perfecta est dilectio dei.} attende euangelium, si non est hoc mandatum:
{mandatum,} inquit, {nouum do uobis, ut uos inuicem diligatis. in hoc
cognoscimus quia in ipso sumus, si in ipso perfecti fuerimus.} perfectos in
dilectione uocat: quae est perfectio dilectionis? et inimicos diligere, et ad
hoc diligere, ut sint fratres. non enim dilectio nostra carnalis esse debet.
optare alicui salutem temporalem, bonum est; sed et si desit, anima tuta sit.
optas alicui amico tuo uitam? bene facis. gaudes de morte inimici tui? male
facis. sed forte et amico tuo uita illa quam optas inutilis est, et inimico tuo
mors de qua gaudes utilis fuit. incertum est utrum alicui sit utilis uita ista,
an inutilis; uita uero quae est apud deum, sine dubio utilis est. sic dilige
inimicos tuos, ut fratres optes; sic dilige inimicos tuos, ut in societatem tuam
uocentur. sic enim dilexit ille qui in cruce pendens ait: {pater, ignosce illis,
quia nesciunt quid faciunt.} neque enim dixit, pater, uiuant isti multo tempore;
me quidem occidunt, sed ipsi uiuant. sed quid ait? {ignosce illis, quia nesciunt
quid faciunt.} mortem sempiternam ab eis expellebat, prece misericordissima, et
potentia praestantissima. multi ex eis crediderunt, et dimissus est eis fusus
sanguis Christi. primo fuderunt cum saeuirent, nunc biberunt cum crederent. {in
hoc cognoscimus quia in ipso sumus, si in ipso perfecti fuerimus.} de ipsa
perfectione diligendorum inimicorum dominus admonens ait: {estote ergo uos
perfecti, sicut et pater uester coelestis perfectus est. qui ergo dicit se in
ipso manere, debet sicut ipse ambulauit et ipse ambulare.} quomodo, fratres?
quid nos monet? {qui dicit se in ipso manere,} id est in Christo, {debet sicut
ille ambulauit et ipse ambulare.} forte hoc nos monet, ut ambulemus in mari?
absit. hoc ergo, ut ambulemus in uia iustitiae. in qua uia? iam commemoraui.
fixus in cruce erat, et in ipsa uia ambulabat: ipsa est uia charitatis, {pater,
ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.} sic ergo, si didiceris orare pro
inimico tuo, ambulas uiam domini.
<ioep 01,10> {dilectissimi, non mandatum nouum scribo
uobis, sed mandatum uetus quod habebatis ab initio.} quod mandatum uetus dixit?
{quod habebatis,} inquit, {ab initio.} ideo ergo uetus, quia iam illud audistis:
alioquin contrarius erit domino, ubi ait, {mandatum nouum do uobis, ut uos
inuicem diligatis.} sed mandatum uetus quare? non quia ad ueterem hominem
pertinet. sed quare? {quod habebatis ab initio. mandatum uetus, est uerbum quod
audistis.} ideo ergo uetus, quia iam audistis. et idipsum nouum ostendit dicens,
{iterum mandatum nouum scribo uobis.} non alterum, sed idem ipsum quod dixit
uetus, idem est et nouum. quare? quod est uerum in ipso et in uobis. iam quare
uetus, audistis; quia iam illud noueratis. quare autem nouum? {quia tenebrae
transierunt, et lux uera iam lucet.} ecce unde nouum: quia tenebrae ad ueterem
hominem, lux uero ad nouum pertinet. quid dicit apostolus Paulus? {exuite uos
ueterem hominem, et induite nouum.} et iterum quid dicit? {fuistis aliquando
tenebrae; nunc autem lux in domino.}
<ioep 01,11> qui dicit esse se in lumine - modo manifestat
totum quod dixit - qui dicit esse se in lumine et fratrem suum odit in tenebris
est usque adhuc. eia, fratres mei, quamdiu dicamus uobis: diligite inimicos?
uidete quod peius est ne adhuc fratres oderitis. si fratres solum amaretis,
nondum essetis perfecti. si autem fratres oditis, quid estis? ubi estis?
respiciat unusquisque cor suum. non teneat odium contra fratrem pro aliquo uerbo
duro. pro contentione terrae ne fiat terra. quisquis enim odit fratrem suum non
dicat quia in lumine ambulat. quid dixit? non dicat quia in christo ambulat. qui
dicit esse se in lumine et odit fratrem suum in tenebris est usque adhuc. nescio
quis enim ex pagano factus est christianus. intendite. ecce tenebrae erant
quando paganus erat. modo iam christianus factus est. deo gratias, omnes
gratulantur. recitatur apostolus gratulans: fuistis enim aliquando tenebrae;
nunc autem lux in domino. adorabat idola; adorat deum. adorabat quae fecit;
adorat qui eum fecit. mutatus est. deo gratias, omnes gratulantur christiani.
quare? quia iam adorator patris et filii et spiritus sancti et detestator
daemoniorum et idolorum est. adhuc de isto iohannes sollicitus est. multis
gratulantibus adhuc suspectus est. fratres, maternam sollicitudinem libenter
amplectamur. non sine causa mater sollicita est de nobs cum alii gaudent. matrem
dico caritatem. ipsa enim habitabat in corde iohannis cum ista diceret. quare
nisi quia aliquid timet in nobis et cum iam nobis homines gratulantur? quid est
quod timet? qui dicit se esse in lumine - qui iam dicit se esse in lumine: quid
est hoc? iam dicit se esse christianum - et fratrem suum odit in tenebris est
usque adhuc. quod exponere non est, sed quod gaudere si non fiat aut quod
plangere si fiat.
<ioep 01,12> qui diligit fratrem suum in lumine manet, et
scandalum in eo non est. obsecro per christum. pascit nos deus. refecturi sumus
corpora in nomine christi, et aliquantum refecta sunt et reficienda sunt. mens
nostra pascatur. non quia diu dicturus sum dico - nam ecce iam finitur lectio -
sed ne forte ex taedio minus adtente audiamus quod maxime necessarium est. qui
diligit fratrem suum in lumine manet, et scandalum in eo non est. qui sunt qui
patiuntur scandalum aut faciunt? qui scandalizantur in christo et in ecclesia.
qui in christo scandalizantur tamquam a sole uruntur; qui in ecclesia tamquam a
luna. dicit autem psalmus: per diem sol non uret te neque luna per noctem. id
est si tenueris caritatem, nec in christo scandalum patieris nec in ecclesia;
nec christum relinques nec ecclesiam. qui enim ecclesiam relinquit quomodo est
in christo qui in membris christi non est? quomodo est in christo qui in corpore
christi non est? illi ergo patiuntur scandalum qui relinquunt aut christum aut
ecclesiam. unde intellegimus quia inde dixit psalmus: per diem sol non uret te
neque luna per noctem, quia ipsam ustionem scandalum uult intellegi? primum
ipsam similitudinem adtende. quomodo qui uritur dicit: non tolero, non fero, et
subducit se, sic qui quaedam non ferunt in ecclesia et subtrahunt se uel nomini
christi uel ecclesiae scandalum patiuntur. uidete enim quomodo passi sunt
scandalum tamquam a sole illi carnales quibus praedicabat carnem suam christus
et dicebat: qui non manducauerit carnem filii hominis et biberit sanguinem eius
non habebit in se uitam. septuaginta ferme homines dixerunt: durus est iste
sermo, et recesserunt ab eo. et remanserunt duodecim. omnes illos ussit sol, et
recesserunt non ualentes ferre uim uerbi. remanserunt ergo duodecim. et ne forte
putarent homines quia ipsi praestant christo credendo in christum et non ab ipso
illis praestatur beneficium, cum duodecim remansissent ait illis dominus:
numquid et uos uultis ire (ut noueritis quoniam ego uobis sum necessarius, non
uos mihi?) illi autem quos non usserat sol responderunt ex uoce petri: domine,
uerbum uitae aeternae habes. quo ibimus? quos autem urit ecclesia tamquam luna
per noctem? qui schismata fecerunt. audi ipsum uerbum positum in apostolo: quis
infirmatur et ego non infirmor? quis scandalizatur et non ego uror? quomodo ergo
non est scandalum in eo qui diligit fratrem? quia qui diligit fratrem tolerat
omnia propter unitatem quia in unitate caritatis est fraterna dilectio. offendit
te nescio quis siue malus, siue ut tu putas malus siue ut tu fingis malus, et
deseris tot bonos? qualis dilectio fraterna est qualis apparuit in istis? cum
accusant afros, deseruerunt orbem terrarum. numquid in orbe terrarum sancti non
erant? aut inauditi a uobis damnari potuerunt? sed o si diligeretis fratres,
scandalum in uobis non esset! audi psalmum quid dicat: pax multa diligentibus
legem tuam, et non est eis scandalum. pacem multam dixit eis qui diligunt legem
dei, et ideo non eis esse scandalum. illi ergo qui scandalum patiuntur pacem
perdunt. et quos dixit non pati scandalum aut non facere? diligentes legem dei.
ergo in caritate positi sunt. sed dicit aliquis: legem dei dixit diligentibus,
non fratres. audi quid dominus dicat: mandatum nouum do uobis ut uos inuicem
diligatis. quid est lex nisi mandatum? quomodo autem non patiuntur scandalum
nisi dum sufferunt inuicem? sicut paulus dicit: sufferentes inuicem in
dilectione studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. et quia ipsa
est lex christi eundem audi apostolum commendantem ipsam legem: inuicem, inquit,
onera uestra portate et sic inplebitis legem christi.
<ioep 01,13> nam
qui odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat.
magna res, fratres. adtendite, rogamus uos. qui odit fratrem suum in tenebris
ambulat et nescit quo eat quoniam tenebrae excaecauerunt oculos eius. quid tam
caecum quam isti qui oderunt fratres? nam ut noueritis quia caeci sunt, in
montem offenderunt. eadem dico ne uobis excidant. nonne lapis ille qui praecisus
est de monte sine manibus christus de regno iudaeorum sine opere maritali, nonne
ille lapis confregit omnia regna terrarum, id est omnes dominationes idolorum et
daemoniorum? nonne ille lapis creuit et factus est mons magnus et inpleuit
uniuersum orbem terrarum? numquid digito ostendimus montem istum quomodo
ostenditur hominibus tertia luna? uerbi gratia quando uolunt homines uidere
lunam nouam: ecce luna; ecce ubi est. et sunt ibi qui non ualeant intendere
aciem, et dicant: ubi? intenditur illis digitus ut uideant. aliquando dum
erubescunt ne caeci putentur, dicunt se uidisse quod non uiderunt. numquid sic
ostendimus ecclesiam, fratres mei? nonne aperta est? nonne manifesta? nonne
tenuit omnes gentes? nonne inpletur quod ante tot annos promissum est abrahae,
in semine eius benedici omnes gentes? uni fideli promissum est; in milibus
fidelium mundus inpletus est. ecce mons inplens uniuersam faciem terrae. ecce
ciuitas de qua dictum est: non potest ciuitas abscondi super montem constituta.
illi autem offendunt in montem. et cum eis dicatur: ascendite, non est mons,
dicunt; et facilius illuc faciem inpingunt quam illic habitaculum quaerunt.
esaias hesterna die lectus est. quisquis uestrum uigilabat non oculis tantum sed
aure, nec aure corporis sed aure cordis aduertit: erit in nouissimis diebus
manifestus mons domus domini paratus in cacumine montium. quid tam manifestum
quam mons? sed sunt et montes ignoti quia in una parte terrarum positi sunt.
quis uestrum nouit olympum montem? quomodo ibi qui habitant gyddabam nostrum non
norunt. in partibus sunt isti montes. ille autem mons non sic quia inpleuit
uniuersam faciem terrae, et de illo dicit: paratus in cacumine montium. mons est
super cacumina omnium montium. et congregabuntur ad eum, inquit, omnes gentes.
quis errat in hoc monte? quis frangit faciem offendendo in illum? quis ignorat
ciuitatem super montem constitutam? sed nolite mirari quia ignoratur ab istis
qui oderunt fratres quia in tenebris ambulant et nesciunt quo eant quia tenebrae
excaecauerunt oculos eorum. montem non uident. nolo mireris. oculos non habent.
unde oculos non habent? quia tenebrae excaecauerunt eos. unde probamus? quia
fratres oderunt: quia cum offenduntur in afris, separant se ab orbe terrarum
quia non tolerant pro pace christi quos infamant et tolerant pro parte donati
quos damnant.
|