| IN EPISTOLAM IOANNIS AD PARTHOS TRACTATVS DECEM -
II
<ioep 02,01> omnia quae leguntur de scripturis sanctis ad
instructionem et salutem nostram intente oportet audire. maxime tamen memoriae
commendanda sunt quae aduersus haereticos ualent plurimum, quorum insidiae
infirmiores quosque et negligentiores circumuenire non cessant. mementote
dominum nostrum et saluatorem iesum christum et mortuum esse pro nobis et
resurrexisse: mortuum scilicet propter delicta nostra, et resurrexisse propter
iustificationem nostram. sicut modo audistis quia discipulorum duorum quos
inuenit in uia tenebantur oculi ne eum cognoscerent. et inuenit eos desperantes
de redemptione quae erat in christo et existimantes iam illum passum et mortuum
fuisse sicut hominem nec tamquam filium dei putasse semper uiuere, et in carne
ita mortuum ut non reuiuisceret sed tamquam unum ex prophetis, sicut uerba eorum
paulo ante qui intenti eratis audistis. tunc aperuit illis scripturas incipiens
a moysen per omnes prophetas, ostendens eis omnia quae passus erat praedicta
fuisse ne illi magis mouerentur si resurrexisset dominus et magis ei non
crederent si de illo ista ante dicta non essent. firmitas enim fidei in eo est
quia omnia quae euenerunt in christo praedicta sunt. discipuli ergo non eum
agnouerunt nisi in fractione panis. et uere qui non sibi iudicium manducat et
bibit in fractione panis christum cognoscit. postea et illi undecim putabant se
spiritum uidere. praebuit se palpandum qui se praebuit crucifigendum.
crucifigendum inimicis, palpandum amicis; medicus tamen omnium, et illorum
impietatis et istorum incredulitatis. namque audistis cum actus apostolorum
legerentur quot milia crediderint ex interfectoribus christi. si crediderunt
postea qui occiderant, non erant credituri qui paululum dubitabant? et ipsis
tamen - quod maxime debetis animaduertere et memoriae uestrae mandare quia
contra insidiosos errores deus uoluit ponere firmamenta in scripturis contra
quas nullus audet loqui qui quo modo se uult uideri christianum - cum se
palpandum praebuisset, non illi suffecit nisi de scripturis confirmaret cor
credentium. prospiciebat enim nos futuros in quo quod palpemus nos non habemus
et quod legamus habemus. si enim propterea illi crediderunt quia tenuerunt et
palpauerunt, nos quid facimus? iam christus ascendit in caelum; non est uenturus
nisi in fine ut iudicet de uiuis et mortuis. unde credituri sumus nisi unde et
ipsos palpantes uoluit confirmare? aperuit enim illis scripturas et ostendit eis
quia oportebat pati christum et inpleri omnia quae de illo scripta sunt in lege
moysi et prophetis et psalmis. omnem ueterem scripturam circumplexus est.
quidquid illarum scripturarum est christum sonat, sed si aures inueniat. et
aperuit eis sensum ut intellegerent scripturas. unde et nobis hoc orandum est,
ut ipse sensum nostrum aperiat.
<ioep 02,02> quid autem ostendit dominus scriptum de se in
lege moysi et prophetis et psalmis? quid ostendit? ipse dicat. breuiter hoc
euangelista posuit ut nos nossemus quid in tanta latitudine scripturarum credere
et intellegere debeamus. certe multae sunt paginae et multi libri. hoc habent
omnes quod dixit dominus breuiter discipulis suis. quid est hoc? quia oportebat
pati christum et resurgere tertia die. habes iam de sponso quia oportebat pati
christum et resurgere. commendatus est nobis sponsus. de sponsa uideamus quid
dicat ut tu cum cognoueris sponsum et sponsam, non sine causa ad nuptias uenias.
celebratio enim nuptiarum omnis celebratio; ecclesiae nuptiae celebrantur.
ducturus est uxorem filius regis, et ipse filius regis rex. et qui frequentant
ipsi sunt sponsa. non quomodo in nuptiis carnalibus alii frequentant nuptias et
alia nubit. in ecclesia qui frequentant, si bene frequentant, sponsa fiunt.
omnis enim ecclesia sponsus christi est cuius principium et primitiae caro
christi est; ibi iuncta est sponsa sponso in carne. merito carnem ipsam cum
commendaret panem fregit, et merito in fractione panis aperti sunt oculi
discipulorum, et agnouerunt eum. quid ergo dixit dominus scriptum esse de se in
lege et prophetis et psalmis? quia oportebat pati christum. si non adderet et
resurgere, recte illi plangerent quorum oculi tenebantur. sed et resurgere
praedictum est. et ut quid hoc? quare hoc oportebat, pati christum et resurgere?
propter illum psalmum quem uobis maxime commendauimus quarta sabbati, statione
prima nouissimae hebdomadis. quare oportebat christum pati et resurgere?
propter: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae, et
adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium. nam ut noueritis quia
oportebat christum pati et resurgere, et hic quid addidit ut post commendationem
sponsi commendaret et sponsam? et praedicari, inquit, in nomine eius
paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipiens ab hierusalem.
audistis, fratres. tenete. nemo dubitet de ecclesia quia per omnes gentes est.
nemo dubitet quia ab hierusalem coepit et omnes, gentes impleuit. agnoscimus
agrum ubi uitis plantata est. cum autem creuerit, non agnoscimus quia totum
occupauit. unde coepit? ab hierusalem. quo peruenit? ad omnes gentes. paucae
remanserunt; omnes tenebit. interea cum omnes tenet, aliqua sarmenta inutilia
uisa sunt agricolae praecidenda, et fecerunt haereses et scismata. non uos
inducant praecisa ut praecidamini. hortamini magis quae praecisa sunt ut rursus
inserantur. manifestum est christum passum resurrexisse, ascendisse in caelum.
manifesta est et ecclesiae quia praedicatur in nomine eius paenitentia et
remissio peccatorum per omnes gentes. unde coepit? incipiens ab hierusalem.
audit stultus, uanus, et quid amplius dicturus sum quam caecus qui tam magnum
montem non uidet, qui contra lucernam in candelabro positam oculos claudit?
<ioep 02,03> cum eis dicimus: si christiani catholici
estis, communicate illi ecclesiae unde euangelium toto orbe diffunditur; illi
hierusalem communicate - quando eis dicimus, respondent nobis: non communicamus
illi ciuitati ubi occisus est rex noster, ubi occisus est dominus noster, quasi
oderunt ciuitatem ubi occisus est dominus noster. occiderunt iudaei quem in
terra inuenerunt; exsufflant isti qui sedet in caelo. qui sunt peiores: qui
contempserunt quia hominem putabant, an qui sacramenta eius exsufflant quem iam
deo confitentur? sed oderunt uidelicet ciuitatem in qua occisus est dominus
ipsorum. pii homines et misericordes multum dolent occisum esse christum et
occidunt in hominibus christum. at ille dilexit illam ciuitatem et misertus est
eius. inde dixit incipere praedicationem suam: incipiens ab hierusalem. ille ibi
principium fecit praedicationis nominis sui, et tu exhorrescis communicationem
illius ciuitatis? non est mirum si praecisus odisti radicem. quid ipse ait
discipulis suis? estote sedentes in ciuitate quia ego mitto promissionem meam in
uos. ecce quam ciuitatem oderunt. forte amarent si iudaei, interfectores
christi, in illa habitarent. manifestum est enim omnes interfectores christi, id
est iudaeos, expulsos esse de illa ciuitate. quae habebat saeuientes in christum
habet adorantes christum. propterea illam isti oderunt quia christiani in illa
sunt. ibi uoluit sedere discipulos suos et ibi illis mittere spiritum sanctum.
ubi inchoat ecclesia nisi ubi uenit de caelo spiritus sanctus et inpleuit uno
loco sedentes centum uiginti? duodenarius ille numerus decuplatus erat. sedebant
centum uiginti homines, et uenit spiritus sanctus et inpleuit totum locum, et
factus est sonus quasi ferretur flatus uehemens, et linguae diuisae sunt uelut
ignis. audistis actus apostolorum; hodie lecta est ipsa lectio: coeperunt
linguis loqui quomodo spiritus dabat eis pronuntiare. et omnes qui aderant illic
de diuersis gentibus uenientes iudaei agnoscebant quisque linguam suam, et
mirabantur illos idiotas et imperitos subito didicisse non unam aut duas linguas
sed omnium omnino gentium. ubi ergo iam omnes linguae sonabant omnes linguae
crediturae ostendebantur. isti autem qui multum amant christum et ideo nolunt
communicare ciuitati quae interfecit christum sic honorant christum ut dicant
illum ad duas linguas remansisse, latinam et punicam, id est afram solae sunt in
parte donati; plus non habent. euigilemus, fratres. uideamus potius donum
spiritus dei et credamus ante dictis de illo et uideamus inpleta quae ante dicta
sunt in psalmo: non sunt loquellae neque sermones quorum non audiantur uoces
eorum. et ne forte ipsae linguae uenirent ad unum locum et non potius donum
christi uenit ad omnes linguas, audi quid sequitur: in omnem terram exiit sonus
eorum, et in fines orbis terrae uerba eorum. quare hoc? quia in sole posuit
tabernaculum suum, id est in manifesto. tabernaculum eius caro eius;
tabernaculum eius ecclesiae eius. in sole reposita est; non est in nocte sed in
die. sed quare illi non agnoscunt? redite ad lectionem quo heri finis factus est
et uidete quare non agnoscunt: qui odit fratrem suum in tenebris ambulat et
nescit quo eat quoniam tenebrae excaecauerunt oculos eius. nos ergo sequentia
uideamus et non simus in tenebris. unde non erimus in tenebris? si amemus
fratres. unde probatur quia amamus fraternitatem? quia non conscindimus
unitatem, quia tenemus caritatem.
<ioep 02,04> scribo uobis, filioli, quia remittentur uobis
peccata per nomen eius. ideo filioli quia remissis peccatis nascimini. sed per
cuius nomen remittuntur peccata? numquid per augustini? ergo nec per nomen
donati. uiderit quis augustinus aut quis donatus. nec per nomen pauli nec per
nomen petri. nam diuidentibus sibi ecclesiam et partes facere de unitate
conantibus parturiens paruulos mater caritas in apostolo exponit uiscera sua,
conscindit quodam modo uerbis ubera sua, plorat filios quos uidet efferri,
reuocat ad unum nomen eos qui multa nomina sibi facere uolebant, repellit ab
amore suo ut christus ametur, et dicit: numquid paulus pro uobis crucifixus est?
aut in nomine pauli baptizati estis? quid dicit? nolo mei sitis. ut me cum
sitis, me cum estote. omnes illius sumus qui pro nobis mortuus est, qui pro
nobis crucifixus est. unde et hic: dimittuntur uobis peccata per nomen eius, non
per hominis alicuius.
<ioep 02,05> scribo uobis, patres. quare primo filii? quia
remittuntur uobis peccata per nomen eius et regeneramini in nouam uitam, ideo
filii. patres quare? quia cognouistis eum qui a principio est. principium enim
ad paternitatem pertinet. nouus christus in carne sed antiquus in diuinitate.
quam antiquus putamus? quot annorum? putamus ne maior quam mater sua? maior
plane quam mater. omnia enim per ipsum facta sunt. si omnia, et ipsam matrem
antiquus fecit de qua nasceretur nouus. putamus ne ante matrem solam? et ante
auos matris antiquus. auus matris ipsius abraham, et dominus dicit: et ante
abraham ego sum. et ante abraham dicimus? caelum et terra antequam esset homo
facta sunt. ante ista fuit dominus, immo est. optime enim non ait: ante abraham
ego fui, sed: ante abraham ego sum. quod enim dicitur quia fuit non est, et quod
dicitur quia erit nondum est. ille non nouit nisi esse. secundum quod deus est
esse nouit; fuisse et futurus esse non nouit. dies est ibi unus sed sempiternus.
non ponunt illum diem in medio hesternus et crastinus. hesterno enim die finito
incipiens hodiernus uenturo crastino finietur. ille unus dies ibi est sine
tenebris, sine nocte, sine spatiis, sine mensura, sine horis. quod uis illum
dic. si uis, dies est; si uis, annus est; si uis, anni sunt. dictum est enim de
ipso die: et anni tui non deficient enim de ipso die: et anni tui non deficient.
quomodo autem dictus est dies? quando dictum est domino: ego hodie genui te. ab
aeterno patre genitus, ex aeternitate genitus, in aeternitate genitus nullo
initio, nullo fine, nullo spatio latitudinis quia est quod est, quia ipse est
qui est. et nomen suum dixit moysi: dices eis: qui est misit me ad uos. quid
ergo ante abraham? quid ante noe? quid ante adam? audi scripturam: ante
luciferum genui te. postremo ante caelum et terram. quare? quia omnia per ipsum
facta sunt et sine ipso factum est nihil. ideo patres agnoscite. patres enim
fiunt agnoscendo quod est ab initio.
<ioep 02,06> scribo uobis, iuuenes. filii sunt; patres
sunt; iuuenes sunt. filii quia nascuntur; patres quia principium agnoscunt.
iuuenes quare? quia uicistis malignum. in filiis natiuitas; in patribus
antiquitas; in iuuenibus fortitudo. si malignus a iuuenibus uincitur, pugnat
nobis cum. pugnat sed non expugnat. quare? quia nos sumus fortes, an quia ille
fortis est in nobis qui inter manus persequentium infirmus inuentus est. ille
nos fortes fecit qui persequentibus non restitit. crucifixus est enim ex
infirmitate, sed uiuit in uirtute dei.
<ioep 02,07> scribo uobis, pueri. unde pueri? quia
cognouistis patrem. scribo uobis, patres. commendat hoc et repetit: quia
cognouistis eum qui a principio est. mementote patres esse. si obliuiscimini eum
qui a principio est, perditis paternitatem. scribo uobis, iuuenes. etiam atque
etiam considerate quia iuuenes estis. pugnate ut uincatis; uincite ut
coronemini; humiles estote ne in pugna cadatis. scribo uobis, iuuenes, quia
fortes estis, et uerbum dei in uobis manet, et uicistis malignum.
<ioep 02,08> haec omnia, fratres: quia cognouimus id quod a
principio est, quia fortes sumus, quia cognouimus patrem, omnia ista quasi
cognitionem commendant. caritatem non commendant? si cognouimus, amemus; nam
cognitio sine caritate non facit saluos. scientia inflat; caritas aedificat. si
confiteri uultis et non amare, incipitis daemonibus similes esse. confitebantur
daemones filium dei et dicebant: quid nobis et tibi?, et repellebant.
confitemini et amplectimini. illi enim timebant iniquitatibus suis; uos amate
dimissorem iniquitatum uestrarum. sed quomodo poterimus amare deum si amamus
mundum? parat nos ergo inhabitari caritate. duo sunt amores, mundi et dei. si
mundi amor habitet, non est qua intret amor dei. recedat amor mundi et habitet
dei; melior accipiat locum. amabas mundum; noli amare mundum. cum exhauseris cor
tuum amore terreno, hauries amorem diuinum, et incipit habitare iam caritas de
qua nihil mali potest procedere. audite ergo uerba purgantis modo. quasi agrum
inuenit corda hominum. sed quomodo inuenit? si siluam inuenit, extirpat si agrum
purgatum inuenit, plantat. plantare ibi uult arborem, caritatem. et quam siluam
uult extirpare? amorem mundi. audi extirpatorem siluae: nolite diligere mundum -
hoc enim sequitur - neque ea quae sunt in mundo. si quis dilexerit mundum,
dilectio patris non est in ipso.
<ioep 02,09> audistis quia si quis dilexerit mundum,
dilectio patris non est in ipso. ne quis dicat in corde suo falsum esse hoc,
fratres. deus dicit; per apostolum spiritus sanctus locutus est. nihil uerius.
si quis dilexerit mundum, dilectio patris non est in ipso. uis habere
dilectionem patris ut sis cohaeres filii? noli diligere mundum. exclude malum
amorem mundi ut inplearis amore dei. uas es, sed adhuc plenus es. dei. uas es,
sed adhuc plenus es. funde quod habes ut accipias quod non habes. certe iam
renati sunt ex aqua et spiritu fratres nostri, et nos ante aliquot annos renati
sumus ex aqua et spiritu. bonum est nobis. non diligamus mundum ne remaneant in
nobis sacramenta ad damnationem nostram, non firmamenta ad salutem. firmamentum
salutis est habere radicem caritatis, habere uirtutem pietatis, non formam
solam. bona forma, sancta forma; sed quid uaet forma si non teneat radicem?
sarmentum praecisum nonne in ignem mittitur? habe formam, sed in radice. quomodo
autem radicamini ut non eradicemini? tenendo caritatem, sicut dicit apostolus
paulus: in caritate radicati et fundati. quomodo ibi radicabitur caritas inter
tanta siluosa amoris mundi? extirpate siluas. magnum semen posituri estis; non
sit in agro quod offocet semen. haec sunt uerba extirpantia quae dixi: nolite
diligere mundum nec ea quae sunt in mundo. si quis dilexerit mundum, non est
caritas patris in illo.
<ioep 02,10> quia omne quod in mundo est desiderium est
carnis et desiderium oculorum et ambitio saeculi. tria dixit quae non est ex
patre sed ex mundo est. et mundus transiet et desideria eius. qui autem fecerit
uoluntatem dei manet in aeternum sicut et ipse manet in aeternum. quid uis:
utrum amare temporalia et transire cum tempore, an mundum non amare et in
aeternum uiuere cum deo? rerum temporalium fluuius trahit, sed tamquam circa
fluuium arbor nata est, dominus noster iesus christus. adsumpsit carnem et
resurrexit; ascendit in caelum. uoluit se quodam modo circa fluuium temporalium
plantare. raperis in praeceps? tene lignum. uoluit te amor mundi? tene christum.
propter te factus est temporalis ut tu fias aeternus quia et ille sic factus est
temporalis ut maneret aeternus. accessit illi aliquid ex tempore; non decessit
ex aeternitate. tu autem temporalis natus es et per peccatum temporalis factus
es. tu factus es temporalis per peccatum; ille factus temporalis per
misericordiam dimittendi peccata. quantum interest cum duo sunt in carcere inter
reum et uisitatorem ipsius? homo enim aliquando uenit ad amicum suum et intrat
uisitare eum, et ambo in carcere uidentur; sed multum distant et distincti sunt.
illum causa premit; illum humanitas adduxit. sic in ista mortalitate nos reatu
tenebamur. ille misericordia descendit; intrauit ad captiuum redemptor, non
oppressor. dominus pro nobis sanguinem suum fudit. redemit nos; mutauit spem
nostram. adhuc portamus mortalitatem carnis et de futura inmortalitate
praesumimus et in mari fluctuamus, sed ancoram spei in terra iam fiximus.
<ioep 02,11> sed non diligamus mundum neque quae sunt in
mundo. quae enim sunt in mundo desiderium est carnis et desiderium oculorum et
ambitio saeculi. tria sunt ista ne quis forte dicat: quae in mundo sunt deus
fecit, id est caelum et terram, mare, solem, lunam, stellas, omnia ornamenta
caelorum. quae sunt ornamenta maris? omnia repentia. quae terrae? animalia,
arbores, uolatilia. ista sunt in mundo; deus illa fecit. quare ergo non amem
quod deus fecit? spiritus dei sit in te ut uideas quia haec omnia bona sunt, sed
uae tibi si amaueris condita et deserueris conditorem. pulchra tibi sunt, sed
quanto est ille pulchrior qui ista formauit? intendat caritas uestra.
similitudinibus enim potestis instrui ne subrepat uobis satanas dicens quod
solet dicere: bene nobis sit in creatura dei. quare illa fecit nisi ut bene
nobis sit? et inebriantur et pereunt et obliuiscuntur creatorem suum. dum non
temperanter sed cupide utuntur creatis, creator contemnitur. de talibus dicit
apostolus: coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori qui est
benedictus in saecula. non te prohibet deus amare ista, sed non diligere ad
beatitudinem, sed adprobare et laudare ut ames creatorem. quemadmodum, fratres,
si sponsus faceret sponsae suae anulum, et illa acceptum anulum plus diligeret
quam sponsum qui illi fecit anulum. nonne in ipso dono sponsi adultera anima
deprehenderetur quamuis hoc amaret quod dedit sponsus? certe hoc amaret quod
dedit sponsus. tamen si diceret: sufficit mihi anulus iste; iam illius faciem
nolo uidere, qualis esset? quis non detestaretur hanc amentiam? quis non
adulterinum animum conuinceret? amas aurum pro uiro; amas anulum pro sponso. si
hoc est in te ut ames anulum pro sponso tuo et nolis uidere sponsum tuum, ad hoc
tibi arram dedit ut non te obpigneraret sed auerteret. ad hoc utique arram dat
sponsus ut in arra sua ipse ametur. ergo dedit tibi deus ista omnia. ama illum
qui fecit. plus est quod tibi uult dare, id est se ipsum qui ista fecit. si
autem amaueris haec, quamuis illa deus fecerit, et neglexeris creatorem et
amaueris mundum; nonne tuus amor adulterinus depuabitur?
<ioep 02,12> mundus enim appellatur non solum ista fabrica
quam fecit deus, caelum, terra, mare, uisibilia et inuisibilia, sed et
habitatores mundi mundus uocantur quomodo domus uocatur et parietes et
inhabitantes. et aliquando laudamus domum et uituperamus inhabitantes. dicimus
enim bona domus quia marmorata est et pulchra laqueata. et aliter dicimus bona
domus; nemo ibi patitur iniuriam; nullae rapinae, nullae oppressiones ibi fiunt.
modo non parietes laudas sed inhabitatores parietum. domus tamen uocatur siue
illa siue illa. omnes enim dilectores mundi quia dilectione inhabitant mundum -
sicut caelum inhabitant quorum sursum cor est et ambulant carne in terra - omnes
ergo dilectores mundi mundus uocantur. ipsi non habent nisi ista tria:
desiderium carnis, desiderium oculorum, et ambitionem saeculi. desiderant enim
manducare, bibere, concumbere, uti uoluptatibus istis. numquid non est in his
modus? aut quando dicitur: nolite ista diligere, hoc dicitur ut non manducetis
aut non bibatis aut filios non procreetis? non hoc dicitur. sed sit modus
propter creatorem ut non uos inligent ista dilectione ne ad fruendum hoc ametis
quod ad utendum habere debetis. non autem probamini nisi quando uobis
proponuntur duo, hoc aut illud. iustitiam uis an lucra? non habeo unde uiuam;
non habeo unde manducem; non habeo unde bibam. sed quid si non potes habere ista
nisi per iniquitatem? nonne melius amas quod non amittis quam iniquitatem
committis? lucrum auri uides; damnum fidei non uides. hoc ergo, ait dominus,
desiderium carnis est, id est desiderium earum rerum quae pertinent ad carnem,
sicut cibus et concubitus et cetera huiusmodi.
<ioep 02,13> et desiderium oculorum. desiderium oculorum
dicit omnem curiositatem. iam quam late patet curiositas? ista in spectaculis,
in theatris, in sacramentis diaboli, in magicis artibus, in maleficiis - ipsa
est curiositas. aliquando temptat etiam seruos dei ut uelint quasi miraculum
facere, temptare utrum exaudiat illos deus in miraculis. curiositas est, hoc est
desiderium oculorum. non est a patre. si dedit deus fac; obtulit enim ut facias.
non enim qui non fecerunt ad regnum dei non pertinebunt. cum gauderent apostoli
quia daemonia eis subiecta erant, quid eis ait dominus? nolite in hoc gaudere,
sed gaudete quia nomina uestra scripta sunt in caelo. inde uoluit gaudere
apostolos unde gaudes et tu. uae tibi enim si nomen tuum non est scriptum in
caelo. numquid uae tibi si non suscitaueris mortuos? numquid uae tibi si non
ambulaueris in mari? numquid uae tibi si non excluseris daemonia? si accepisti
hoc unde facias, utere humiliter, non superbe. nam et de quibusdam
pseudoprophetis dixit dominus quia facturi sunt signa et prodigia. ergo non sit
ambitio saeculi. ambitio saeculi superbia est. iactare se uult in honoribus.
magnus sibi uidetur homo siue de diuitiis siue de aliqua potentia.
<ioep 02,14> tria sunt ista, et nihil
inuenis unde temptetur cupiditas humana nisi aut desiderium carnis aut
desiderium oculorum aut ambitionem saeculi. per ista tria temptatus est dominus
a diabulo. desiderio carnis temptatus est quando dictum est ei: si filius dei
es, dic lapidibus istis ut panes fiant, quando esuriuit post ieiunium. sed
quomodo repulit temptationem et docuit pugnare militem? adtende quid illi ait
non in pane solo uiuit homo sed in omni uerbo dei. temptatus est et desiderio
oculorum de miraculo quando ei dixit: mitte te deorsum quia scriptum est:
angelis suis mandauit de te ut suscipiant te ne quando offendas ad lapidem pedem
tuum. ille restitit temptatori. si enim faceret miraculum, non uideretur nisi
aut cessisse aut curiositate fecisse. fecit enim quando uoluit tamquam deus, sed
tamquam infirmos curans. nam si tunc faceret, quasi tantummodo miraculum
uoluisse facere putaretur. sed ne hoc homines sentirent adtende quid respondit,
et quando tibi talis temptatio euenerit dic illud et tu: redi post me, satanas.
scriptum est enim: non temptabis dominum deum tuum, id est si hoc fecero,
temptabo deum. hoc dixit quod te uoluit dicere. quando tibi suggerit inimicus:
qualis homo? qualis christianus? modo uel unum miraculum fecisti, aut
orationibus tuis mortui surrexerunt, aut febrientes sanasti? si uere es alicuius
momenti faceres aliquod miraculum, responde et dic: scriptum est: non temptabis
dominum deum tuum. non ergo temptabo deum quasi tunc pertineam ad deum si fecero
miraculum et non pertineam si non fecero. et ubi sunt uerba eius: gaudete quia
nomina uestra scripta sunt in caelo? de ambitione saeculi quomodo temptatus est
dominus? quando eum leuauit in excelsum et dixit ei: haec omnia regna tibi dabo
si prostratus adoraueris me. de elatione regni terreni uoluit temptare regem
saeculorum. sed dominus qui fecit caelum et terram diabolum calcabat. quid
magnum a domino diabolum uinci? quid ergo respondit diabolo nisi quod docuit ut
respondeas? scriptum est: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies.
tenentes ista non habebitis concupiscentiam mundi. non habendo concupiscentiam
mundi non uos subiugabit nec desiderium carnis nec desiderium oculorum nec
ambitio saeculi, et facitis locum caritati uenienti ut diligatis deum, quia si
fuerit ibi dilectio mundi non ibi erit dilectio dei. tenete potius dilectionem
dei ut quomodo deus aeternus est, sic et uos maneatis in aeternum quia talis est
quisque qualis eius dilectio est. terram diligis? terra eris. deum diligis? quid
dicam? deus eris? non audeo dicere ex me; scripturas audiamus: ego dixi: dii
estis et filii altissimi omnes. si ergo uultis esse dii et filii altissimi.
nolite diligere mundum nec ea quae sunt in mundo. si quis dilexerit mundum. non
est caritas patris in illo quia omnia quae sunt in mundo desiderium carnis est
et desiderium oculorum et ambitio saeculi quae non est ex patre sed ex mundo
est, id est ab hominibus dilectoribus mundi. et mundus transit et desideria
eius. qui autem facit uoluntatem dei manet in aeternum sicut et deus manet in
aeternum. |