| IN EPISTOLAM IOANNIS AD PARTHOS TRACTATVS DECEM -
III
<ioep 03,01> pueri, nouissima
hora est. in hac lectione pueros alloquitur ut festinent crescere quia nouissima
hora est. aetas corporis non est in uoluntate; ita nullus secundum carnem
crescit quando uult, sicut nullus quando uult nascitur. ubi autem natiuitas in
uoluntate est et crementum in uoluntate est. nemo ex aqua et spiritu nascitur
nisi uolens. ergo si uult, crescit; si non uult, decrescit. quid est crescere?
proficere. quid est decrescere? deficere. quisquis nouit natum esse se, ut
audiat quia puer est et infans, auide inhiet uberibus matris et cito crescit.
est autem mater ecclesia et ubera eius duo testamenta scripturarum diuinarum.
hinc sugatur lac omnium sacramentorum temporaliter pro aeterna nostra salute
gestorum ut nutritus atque roboratus perueniat ad manducandum cibum quod est: in
principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. lac
nostrum christus humilis est; cibus noster idem ipse christus aequalis patri.
lacte te nutrit ut pane pascat. nam corde contingere iesum spiritaliter, hoc est
cognoscere quia aequalis est patri.
<ioep 03,02> propterea et mariam
prohibebat tangere se et dicebat ei: noli me tangere. nondum enim ascendi ad
patrem. quid est hoc? discipulis se palpandum praebuit, et mariae contactum
uitauit? nonne ipse est qui dubitanti discipulo dixit: mitte digitos et palpa
cicatrices? numquid iam ad patrem ascenderat? quare ergo mariam prohibet et
dicit: noli me tangere. nondum enim ascendi ad patrem? an hoc dicturi sumus,
quod a uiris se tangi non timuit et a mulieribus tangi timuit? contactus illius
omnem carnem mundat. quibus primo uoluit manifestari, ab his se timuit
contrectari? nonne uiris resurrectio eius per feminas nuntiata est ut contraria
arte serpens uinceretur? quia enim ille mortem primo homini per feminam
nuntiauit, et uiris uita per feminam nuntiata est. quare ergo se tangi noluit
nisi quia contactum illum spiritalem intellegi uoluit? contactus spiritalis de
corde mundo. ille adtingit de corde mundo christum qui eum intellegit patri
coaequalem. qui autem nondum intellegit diuinitatem christi usque ad carnem
uenit, usque ad diuinitatem non uenit. quid autem magnum est usque illuc
adtingere quousque persecutores qui crucifixerunt? illud est magnum, intellegere
uerbum deum apud deum in principio per quod facta sunt omnia; qualem se cognosci
uolebat quando ait philippo: tanto tempore uobis cum sum et non cognouistis me,
philippe? qui me uidit, uidet et patrem.
<ioep 03,03> sed ne quis piger
sit ad proficiendum, audiat: pueri, nouissima hora est. proficite, currite,
crescite: nouissima hora est. ipsa nouissima hora diuturna est, tamen nouissima
hora est. horam enim pro tempore posuit nouissimo quia in nouissimis temporibus
uenit dominus noster iesus christus. sed dicturi sunt aliqui: quomodo nouissimum
tempus? quomodo nouissima hora? certe prius ueniet antichristus, et tunc ueniet
dies iudicii. uidit iohannes cogitationes istas. ne quasi securi fierent et ideo
non esse horam nouissimam putarent quod uenturus esset antichristus, ait illis:
et sicut audistis quod antichristus sit uenturus, et nunc antichristi multi
facti sunt. numquid posset habere multos antichristos nisi hora nouissima?
<ioep 03,04> quos dixit
antichristos? sequitur et exponit. unde cognoscimus quod nouissima sit hora.
unde? quia antichristi multi facti sunt. ex nobis exierunt. uidete antichristos.
ex nobis exierunt. ergo plangimus damnum. audi consolationem: sed non erant ex
nobis. omnes haeretici, omnes schismatici ex nobis exierunt, id est ex ecclesia
exeunt, sed non exirent si ex nobis essent. antequam exirent ergo non erant ex
nobis. si antequam exirent non erant ex nobis, multi intus sunt; non exierunt,
sed tamen antichristi sunt. audemus hoc dicere? ut qui nisi ut unusquisque cum
intus est non sit antichristus? descripturus enim antichristos et designaturus
est, et uidebimus eos nunc. et interrogare debet unusquisque conscientiam suam
an sit antichristus. latine enim antichristus: contrarius est christo. non
quomodo nonnulli intellegunt antichristum ideo dictum quod ante christum
uenturus sit, id est post eum uenturus sit christus. non sic dicitur nec sic
scribitur; sed antichristus, id est contrarius christo. iam quis contrarius sit
christo nunc aduertitis ipso exponente et intellegitis non posse exire foras
nisi antichristos; eos autem qui non sunt christo contrarii foras exire nullo
modo posse. qui enim non est christo contrarius in corpore ipsius haeret et
membrum conputatur. numquam sunt membra sibi contraria; corporis integritas
uniuersis membris constat. et quid de concordia membrorum dicit apostolus? si
patitur unum membrum, conpatiuntur omnia membra; et si glorificatur unum
membrum, congaudent omnia membra. si ergo in glorificatione membri cetera membra
congaudent et in passione omnia membra patiuntur, concordia membrorum non habet
antichristum. et sunt qui intus sic sunt in corpore domini nostri iesu christi
quandoquidem adhuc curatur corpus ipsius - et sanitas perfecta non erit nisi in
resurrectione mortuorum - sic sunt in corpore christi quomodo umores mali;
quando euomuntur, tunc releuatur corpus. sic et mali quando exeunt, tunc
ecclesia releuatur. et dicit quando eos euomit atque proicit corpus: ex me
exierunt umores isti, sed non erant ex me. quid est: non erant ex me? non de
carne mea praecisi sunt, sed pectus mihi premebant cum inessent.
<ioep 03,05> ex nobis exierunt,
sed - nolite tristes esse - non erant ex nobis. unde probas? quod si fuissent ex
nobis, permansissent utique nobis cum. hinc ergo uideat caritas uestra quia
multi qui non sunt ex nobis accipiunt nobis cum sacramenta. accipiunt nobis cum
baptismum; accipiunt nobis cum quod norunt fideles se accipere: benedictionem,
eucharistiam, et quidquid in sacramentis sanctis est. ipsius altaris
communicationem accipiunt nobis cum et non sunt ex nobis. temptatio probat quia
non sunt ex nobis. quando illis temptatio uenerit, uelut occasione uenti uolant
foras quia grana non erant. omnes autem tunc uolabunt - quod saepe dicendum est
- cum area dominica coeperit uentilari in die iudicii. ex nobis exierunt, sed
non erant ex nobis. quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum.
nam uultis nosse, karissimi, quam
certissime dicatur hoc. et qui forte exierunt non sint antichristi et redeunt.
non sint contrarii christo. hoc sunt enim, antichristi. non potest fieri ut
remaneant foris? sed de uoluntate sua quisque aut antichristus aut in christo
est; aut in membris sumus aut in umoribus malis. qui se in melius commutat, in
corpore membrum est. qui autem in malitia permanet umor malus est et quando
exierit, releuabuntur qui premebantur. ex nobis exierunt, sed non erant ex
nobis. quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobis cum. sed ut
manifestarentur quod non erant omnes ex nobis. ideo addidit ut manifestarentur
quia et intus cum sunt, non ex nobis sunt. non tamen manifesti sunt; exeundo
manifestantur. et uos unctionem habetis a sancto ut ipsi uobis manifesti sitis.
unctio spiritalis ipse spiritus sanctus cuius sacramentum est in unctione
uisibili. hanc unctionem christi dicit omnes qui habent cognoscere malos et
bonos, nec opus esse ut doceantur quia ipsa unctio docet.
<ioep 03,06> scribo uobis non
quod nescieritis ueritatem sed quia nostis eam, et quia omne mendacium non est
ex ueritate. ecce admoniti sumus quomodo cognoscamus antichristum. quis est
christus? ueritas. ipse dixit: ego sum ueritas. omne autem mendacium non est ex
ueritate. omnes ergo qui mentiuntur nondum sunt ex christo. non dixit quoddam
mendacium ex ueritate et quoddam mendacium non est ex ueritate. sententiam
adtendite ne uos palpetis, ne uos adoletis, ne uos decipiatis, ne uos inludatis:
omne mendacium non est ex ueritate. uideamus ergo quomodo antichristi mentiuntur
quia non est unum genus mendacii. quis est mendax nisi qui negat quod iesus non
sit christus? aliam significationem habet iesus, aliam significationem habet
christus. cum sit unus iesus christus saluator noster, iesus tamen proprium
nomen est illi. quomodo moyses proprio nomine appellatus est, quomodo helias,
quomodo abraham, sic tamquam proprium nomen dominus noster iesus. christus autem
sacramenti nomen est. quomodo si dicatur propheta, quomodo si dicatur sacerdos,
sic christus commendatur unctus in quo esset redemptio totius populi israhel.
iste christus sperabatur uenturus a populo iudaeorum, et quia humilis uenit, non
est agnitus. quia lapis paruus erat, offenderunt in illum et fracti sunt. sed
creuit lapis et factus est mons magnus. et quid ait scriptura? quicumque
offenderit in lapidem istum conquassabitur, et super quem uenerit lapis iste
conteret eum. discernenda sunt uerba: offendentem dixit conquassari; super quem
autem uenerit conteri. primo quia humilis uenit, offenderunt in illum homines;
quia excelsus uenturus est ad iudicium, super quem uenerit conteret eum. sed
illum non conteret uenturus quem non quassauit cum uenit. qui in humilem non
offendit non formidabit excelsum. breuiter audistis, fratres: qui in humilem non
offendit non formidabit excelsum. omnibus enim malis lapis offensionis est
christus. quidquid dicit christus amarum est illis.
<ioep 03,07> etenim audite et
uidete. omnes certe qui exeunt de ecclesia et ab unitate ecclesiae praeciduntur
antichristi sunt. nemo dubitet. ipse enim designauit: ex nobis exierunt, sed non
erant ex nobis. nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobis cum.
quicumque ergo non manent nobis cum sed exeunt ex nobis manifestum est quod
antichristi sunt. et quomodo probantur antichristi? ex mendacio. et quis est
mendax nisi qui negat quod iesus non sit christus? interrogemus haereticos. quem
inuenis haereticum qui negat quia iesus non est christus? uideat caritas uestra
magnum sacramentum. adtendite quod inspirauerit uobis dominus deus et quid
insinuare uobis uelim. ecce exierunt a nobis et facti sunt donatistae.
interrogamus eos utrum iesus christus sit. statim confitentur quia iesus
christus est. si ergo ille est antichristus qui negat iesum esse christum, nec
nos possunt illi dicere antichristos nec nos illos quia et nos confitemur et
illi. si ergo nec illi nos dicunt nec nos illos, ergo nec illi a nobis exierunt
nec nos ab ipsis. si ergo non a nobis eximus, in unitate sumus. si in unitate
sumus, quid faciunt in hac ciuitate duo altaria? quid faciunt diuisae domus,
diuisa coniugia? quid facit communis lectus et diuisus christus? admonet nos
uulnus fateri quod uerum est. aut ipsi a nobis exierunt aut nos ab ipsis. sed
absit ut nos ab ipsis. habemus enim testamentum dominicae hereditatis. recitamus
et ibi nos inuenimus: dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam
terminos terrae. tenemus hereditatem christi; illi eam non tenent. non
communicant orbi terrarum; non communicant uniuersitati redemptae sanguine
domini. habemus ipsum dominum resurgentem a mortuis qui se dubitantibus manibus
discipulorum praebuit palpandum. et cum adhuc illi dubitarent, ait illis:
oportebat christum pati et resurgere tertia die et praedicari in nomine eius
paenitentiam et remissionem peccatorum. ubi? qua? quibus? per omnes gentes
incipiens ab hierusalem. securi sumus de unitate hereditatis. quisquis huic
hereditati non communicat foras exiit.
<ioep 03,08> sed non
contristemur. ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. nam si fuissent ex
nobis, permansissent utique nobis cum. si ergo ex nobis exierunt, antichristi
sunt, si antichristi sunt, mendaces sunt. si mendaces sunt, negant iesum esse
christum. iterum redimus ad difficultatem quaestionis. singulos interroga;
confitentur iesum esse christum. coartat nos angustus intellectus in hac
epistula. uidetis certe quaestionem. haec quaestio et nos et ipsos turbat si non
intellegatur. aut nos sumus antichristi aut illi sunt antichristi. illi nos
antichristos uocant et dicunt quod eximus ab eis; nos illos similiter. sed
designauit haec epistula antichristos. quicumque negat quod iesus non sit
christus ipse est antichristus. iam ergo quaeramus quis neget. et non adtendamus
ad linguam sed ad facta. si enim omnes interrogentur, omnes uno ore confitentur
iesum esse christum. quiescat paululum lingua; uitam interroga. si inuenerimus
hoc, si ipsa scriptura nobis dixerit quia negatio non tantum lingua fit sed et
factis, certe inuenimus multos antichristos qui ore profitentur christum et
moribus dissentiunt a christo. ubi inuenimus hoc in scriptura? paulum audi
apostolum. de talibus cum loqueretur ait: confitentur enim se nosse deum; factis
autem negant. inuenimus et istos antichristos. quisquis factis negat christum
antichristus est. non audio quid sonet sed uideo quid uiuat. opera loquuntur, et
uerba requirimus? quis enim malus non bene uult loqui? sed quid dicit talibus
dominus? hypocritae, quomodo potestis bona loqui cum sitis mali? uoces uestras
ad aures meas adfertis; ego cogitationes uestras inspicio. uoluntatem malam ibi
uideo, et falsos fructus ostenditis. noui quid unde colligam. non colligo de
tribulis ficus: non colligo de spinis uuas. unaquaeque arbor a fructu
cognoscitur. magis mendax est antichristus quia ore profitetur iesum esse
christum et factis negat. ideo mendax: aliud loquitur, aliud agit.
<ioep 03,09> iam ergo, fratres,
si facta interroganda sunt, non solum multos inuenimus antichristos foras exisse
sed multos nondum manifestos quod foras exierunt. quotquot enim habet ecclesia
periuros, fraudatores, maleficos, sortilegorum inquisitores, adulteros,
ebriosos, faeneratores, mangones, et omnia quae numerare non possumus, si
contraria sunt doctrinae christi, contraria sunt uerbo dei. uerbum autem dei
christus est. quidquid contrarium est uerbo dei in antichristo est. antichristus
enim christo contrarius est. et uultis nosse quam aperte resistant isti christo?
aliquando eueniat ut aliquid mali faciant, et incipiant corripi. quia christum
non audent blasphemare, ministros eius blasphemant a quibus corripiuntur. si
autem ostenderis illis quia christi uerba dicis, non uerba tua, conantur quantum
possunt ut te conuincant uerba tua te dicere, non uerba christi. si autem
manifestum fuerit quia uerba christi dicis, eunt et in christum; incipiunt
repraehendere christum. quomodo, inquiunt, et quare nos tales fecit? nonne
dicunt hoc cotidie homines conuicti de factis suis? praua uoluntate peruersi
artem accusant. clamat illis artifex de caelo, quia ipse nos fecit qui nos
refecit: quid te feci? ego hominem feci, non auaritiam. ego hominem feci, non
latrocinium. ego hominem feci, non adulterium. audisti quia laudant me opera
mea. ex ore trium puerorum ipse hymnus erat qui ab ignibus defendebat: laudant
opera domini dominum. laudat caelum, terra, mare. laudant omnia quae sunt in
caelo: laudant angeli; laudant stellae; laudant luminaria. laudat quidquid
natat, quidquid uolat, quidquid ambulat, quidquid repit. laudant ista omnia
dominum. numquid audisti quia laudat dominum auaritia? numquid audisti quia
laudat dominum ebriositas, quia laudat luxuria, laudat nugacitas? quidquid ibi
non audis non laudem dare domino non fecit dominus. corrige quod tu fecisti, et
saluetur quod in te deus fecit. si autem non uis et amas et amplecteris peccata
tua, contrarius es christo. intus sis, foris sis; contrarius es christo. intus
sis, foris sis; antichristus es. intus sis, foris sis; palea es. sed quare foris
non es? quia occasionem uenti non inuenisti.
<ioep 03,10> iam ista manifesta
sunt, fratres. ne quis dicat: christum non colo, sed deum colo patrem ipsius.
omnis qui negat filium nec filium nec patrem habet, et qui confitetur filium et
filium et patrem habet. uos grana alloquitur. et qui palea erant audiant; grana
fiant. unusquisque considerans conscientiam suam si mundi amator est, mutetur.
fiat amator christi ne sit antichristus. si quis ei dixerit quod antichristus
sit, irascitur; iniuriam sibi factam putat. fortassis inscriptionem minatur si
audiat a litigante quod antichristus sit. dicit ei christus: patiens esto. si
falsum audisti, gaude me cum quia et ego falsa ab antichristis audio. si autem
uerum audisti, conueni conscientiam tuam. et si audire times, esse plus time.
<ioep 03,11> ergo uos quod ab
initio audistis in uobis maneat. quod si in uobis manserit quod ab initio
audistis, et uos in filio et patre manebitis. haec est pollicitatio quam ipse
pollicitus est nobis. forte enim quaereres mercedem et diceres: ecce in me quod
ab initio audiui custodio, obtempero. pericula, labores, temptationes pro ista
permansione sustineo. quo fructu? qua mercede? quid mihi postea dabit quia in
hoc saeculo me uideo laborare inter temptationes? non uideo hic requiem esse
aliquam. mortalitas ipsa aggrauat animam, et corpus quod corrumpitur premit ad
inferiora. sed tolero omnia ut illud quod ab initio audiui maneat in me, et
dicam deo meo: propter uerba labiorum tuorum ego custodiui uias duras. ad quam
ergo mercedem"? audi et noli deficere. si deficiebas in laboribus, promissa
mercede fortis esto. quis est qui operetur in uinea et recedat illi de corde
quod accepturus est? fac illum oblitum mercedem suam, deficiunt manus; memoria
promissae mercedis perseuerantem facit in opere. et homo promisit qui te potest
fallere. quanto fortior esse debes in agro dei quando promisit ueritas cui nec
succedi potest nec mori, nec fallere potest eum cui promissum est? et quid est
promissum? uideamus quid promisit. aurum est quod hic multum amant homines? an
argentum? an possessiones ad quas fundunt homines aurum quamuis multum ament
aurum? an amoena praedia, amplae domus, multa mancipia, animalia numerosa? non
haec est quaedam merces ad quam nos hortatur ut in labore duremus. quid dicitur
merces ista? uita aeterna. audistis et gauisi exclamastis. amate quod audistis
et liberamini a laboribus uestris in requiem uitae aeternae. ecce quid promittit
deus: uitam aeternam. ecce quid minatur deus: ignem aeternam. quid illis ad
dexteram constitutis? uenite benedicti patris mei. percipite regnum quod uobis
paratum est ab origine mundi. ad sinistram quid? ite in ignem aeternum qui
praeparatus est diabolo et angelis eius. illud nondum amas? uel hoc time.
<ioep 03,12> mementote ergo,
fratres mei, quia uitam aeternam nobis promisit christus. haec est, inquit,
pollicitatio quam ipse pollicitus est nobis, uitam aeternam. haec scripsi uobis
de his qui uos seducunt. nemo uos seducat ad mortem. promissionem uitae aeternae
desiderate. quid potest mundus promittere? quidquid libet promittat fortassis
crastino morituro promittit. et qua fronte ad illum qui manet in aeternum
exiturus es? sed minatur mihi potens homo ut aliquid mali faciat. quid minatur?
carceres, catenas, ignes, tormenta, bestias. numquid ignem aeternum? exhorresce
quod minatur omnipotens; ama quod pollicetur omnipotens, et uilescit omnis
mundus siue promittens siue terrens. haec scripsi uobis de his qui seducunt uos
ut sciatis quia unctionem habetis. et unctio quam accepimus ab eo permaneat in
nobis. unctionis sacramentum est; uirtus ipsa inuisibilis, unctio inuisibilis,
spiritus sanctus. unctio inuisibilis caritas illa est quae in quocumque fuerit
tamquam radix illi erit; quamuis ardente sole arescere non potest. omne quod
radicatum est nutritur calore solis; non arescit.
<ioep 03,13> et non habetis
necessitatem ut aliquis doceat uos quia unctio ipsius docet uos de omnibus. quid
ergo nos facimus, fratres, quia docemus uos? si unctio ipsius docet uos de
omnibus, quasi nos sine causa laboramus. et ut quid tantum clamamus? dimittamus
uos unctioni ipsius, et doceat uos unctio ipsius. sed modo mihi facio
quaestionem, et illi ipsi apostolo facio. dignetur audire paruulum quaerentem a
se. ipsi iohanni dico: unctionem habebant quibus loquebaris? tu dixisti quia
unctio ipsius docet uos de omnibus. ut quid talem epistulam fecisti? quid illos
tu docebas? quid instruebas? quid aedificabas? iam hic uidete magnum
sacramentum, fratres. sonus uerborum, nostrorum aures percutit; magister intus
est. nolite putare quemquam hominem aliquid discere ab homine. admonere possumus
per strepitum uocis nostrae; si non sit intus qui doceat, inanis fit strepitus
noster. adeo, fratres, uultis nosse? numquid non sermonem istum omnes audistis?
quam multi hinc indocti exituri sunt? quantum ad me pertinet omnibus locutus
sum; sed quibus unctio illa intus non loquitur, quos spiritus sanctus intus non
docet, indocti redeunt. magisteria forinsecus adiutoria quaedam sunt et
admonitiones; cathedram in caelo habet qui corda docet. propterea ait et ipse in
euangelio: nolite uobis dicere magistrum in terra. unus est magister uester
christus. ipse ergo uobis intus loquatur quando nemo hominum illic est quia etsi
aliquis est a latere tuo, nullus est in corde tuo. et non sit nullus in corde
tuo. christus sit in corde: unctio ipsius sit in corde ne sit in solitudine cor
sitiens et non habens fontes quibus inrigetur. interior ergo magister est qui
docet; christus docet; inspiratio ipsius docet. ubi illius inspiratio et illius
unctio non est, forinsecus inaniter perstrepunt uerba. sic sunt ista uerba,
fratres, - uerba quae forinsecus dicimus - quomodo est agricola ad arborem.
forinsecus operatur; adhibet aquam et diligentiam culturae. quaelibet forinsecus
adhibet, numquid poma format? numquid nuditatem lignorum uestit umbra foliorum?
numquid tale aliquid intrinsecus agit? sed quis agit hoc? audite agricolam
apostolum et uidete quid sumus, et audite magistrum interiorem: ego plantaui,
apollo rigauit, sed deus incrementum dedit. neque qui plantat est aliquid neque
qui rigat, sed qui incrementum dat deus. hoc ergo uobis dicimus: siue plantemus
siue rigemus loquendo, non sumus aliquid, sed ille qui incrementum dat deus, id
est unctio illius qui docet uos de omnibus.
|