| IN EPISTOLAM IOANNIS AD PARTHOS TRACTATVS DECEM - IV
[ioep 04,01] meministis, fratres, hesternam lectionem ad hoc terminatam, quia
non habetis necessitatem ut quis doceat uos, sed ipsa unctio docet uos de
omnibus. hoc autem, sicut uos recordari certus sum, sic exposuimus uobis, quia
nos qui forinsecus loquimur ad aures uestras, ita sumus quasi operarii,
adhibentes culturam forinsecus ad arborem, sed incrementum dare non possumus,
nec fructus formare: ille autem qui uos creauit, et redemit, et uocauit, per
fidem et spiritum suum habitans in uobis, nisi loquatur uobis intus, sine causa
nos perstrepimus. unde hoc apparet? quia cum multi audiant, non omnibus
persuadetur quod dicitur; sed illis solis quibus intus loquitur deus. illis
autem intus loquitur, qui ei locum praebent: illi autem deo locum praebent, qui
diabolo locum non praebent. habitare enim uult diabolus corda hominum, et loqui
ibi omnia quae ualent ad seductionem. sed quid ait dominus Iesus? princeps
huius mundi missus est foras. unde missus est? numquid extra caelum et
terram? numquid extra fabricam mundi? sed extra corda credentium. foras misso
inuasore, habitet redemptor; quia ipse redemit qui creauit. et diabolus iam
forinsecus oppugnat, non uincit illum qui intus possidet. forinsecus autem
oppugnat, immittendo uarias tentationes: sed ille non consentit cui deus intus
loquitur, et unctio quam audistis. [ioep 04,02] et uerax est,
inquit, eadem unctio; id est, ipse spiritus domini qui docet homines, mentiri
non potest, et non est mendax. sicut docuit uos, permanete in ipsa. et nunc,
filioli, manete in eo, ut cum manifestatus fuerit, habeamus fiduciam in
conspectu eius, ut non confundamur ab eo in aduentu eius. uidetis, fratres;
credimus in Iesum quem non uidimus: annuntiauerunt eum qui uiderunt, qui
contrectauerunt, qui uerbum ex ore ipsius audierunt; et ut haec persuaderent
generi humano, ab illo missi sunt, non a seipsis ire ausi sunt. et quo missi
sunt? audistis cum euangelium legeretur, ite, praedicate euangelium
uniuersae creaturae quae sub caelo est. ubique ergo discipuli missi sunt,
attestantibus signis et prodigiis ut crederetur illis, quia ea dicebant quae
uiderant. et credimus in eum quem non uidimus, et uenturum eum exspectamus.
quicumque illum fide exspectant, cum uenerit gaudebunt: qui sine fide sunt,
cum uenerit quod nunc non uident, erubescent. et confusio illa non erit unius
diei et transiet, quomodo solent confundi qui inueniuntur in aliqua culpa, et
eis insultatur ab hominibus. confusio illa traducet confusos ad sinistram, ut
audiant, ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius.
maneamus ergo in uerbis eius, ne confundamur cum uenerit. ipse enim dicit in
euangelio eis qui in eum crediderant: si permanseritis in uerbo meo, uere
discipuli mei estis. et quasi dicerent, quo fructu? et cognoscetis,
inquit, ueritatem, et ueritas liberauit uos. modo enim salus nostra in
spe, nondum in re: non enim tenemus iam quod promissum est, sed uenturum
speramus. fidelis autem est qui promisit; non te fallit: tantum tu noli
deficere, sed exspecta promissionem. non enim nouit fallere ueritas. tu noli
esse mendax, ut aliud profitearis, aliud agas: tu serua fidem, et seruat ille
pollicitationem. si autem non tu seruaueris fidem, tu te fraudasti, non ille
qui promisit. [ioep 04,03] si scitis quia iustus est, scitote quia omnis
qui facit iustitiam, ex ipso est natus. iustitia modo nostra ex fide.
iustitia perfecta non est nisi in angelis; et uix in angelis, si deo
comparentur: tamen si qua perfecta iustitia animarum et spirituum est quos
deus creauit, in angelis est sanctis, iustis, bonis, nullo lapsu auersis,
nulla superbia cadentibus, sed manentibus semper in contemplatione uerbi dei,
et nihil aliud dulce habentibus, nisi a quo creati sunt; in ipsis perfecta
iustitia est: in nobis autem ex fide coepit esse secundum spiritum. audistis
cum Psalmus legeretur, incipite domino in confessione. incipite,
inquit: initium iustitiae nostrae, confessio est peccatorum. coepisti non
defendere peccatum tuum, iam inchoasti iustitiam: perficietur autem in te,
quando nihil aliud facere delectabit, quando absorbebitur mors in uictoriam,
quando nulla concupiscentia titillabit, quando non erit lucta cum carne et
sanguine, quando erit corona uictoriae, triumphus de inimico; tunc erit
perfecta iustitia. modo adhuc pugnamus: si pugnamus, in stadio sumus; ferimus,
et ferimur: sed qui uincat, exspectatur. ille autem uincit, qui et quod ferit,
non de uiribus suis praesumit, sed de hortatore deo. solus diabolus aduersum
nos pugnat. nos si cum deo sumus, diabolum uincimus: nam et si tu solus cum
diabolo pugnaueris, uinceris. exercitatus hostis est: quot palmarum?
considerate quo deiecerit: ut mortales nasceremur, primo ipsam originem
nostram de paradiso deiecit. quid ergo faciendum est, quia ipse exercitatus
est? inuocetur omnipotens aduersus exercitatum diabolum. habitet in te qui non
potest uinci, et securus uinces eum qui uincere solet. sed quos? in quibus non
habitat deus. nam, ut noueritis, fratres, contempsit Adam in paradiso positus
praeceptum dei, et erexit ceruicem, ueluti in potestate sua esse cupiens, et
nolens subdi uoluntati dei, et lapsus est ab illa immortalitate, ab illa
beatitudine. homo autem quidam iam exercitatus, natus mortalis, cum sederet in
stercore putris uermibus, diabolum uicit: uicit et ipse Adam, et in Iob ipse;
quia de genere ipsius, Iob. ergo Adam uictus in paradiso, uicit in stercore.
in paradiso cum esset, audiuit persuasionem mulieris, quam illi immiserat
diabolus: in stercore autem cum esset, ait Euae, tanquam una ex
insipientibus mulieribus locuta es. ibi aurem apposuit; hic responsum
dedit: cum esset laetus, audiuit; cum esset flagellatus, uicit. ideo uidete
quid sequitur, fratres, in epistola ista; quia hoc nobis commendat, ut
diabolum quidem uincamus, sed non ex nobis. si scitis quia iustus est, ait,
scitote quia omnis qui facit iustitiam, ex ipso est natus: ex deo, ex
Christo. et quia dixit, ex ipso est natus, hortatur nos. iam ergo quia
nati ex illo sumus, perfecti sumus.
[ioep 04,04] audite: ecce qualem dilectionem dedit nobis pater, ut
filii dei uocemur et simus. nam qui uocantur et non sunt, quid illis prodest
nomen ubi res non est? quam multi uocantur medici, qui curare non norunt? quam
multi uocantur uigiles, qui tota nocte dormiunt? sic multi uocantur christiani,
et in rebus non inueniuntur; quia hoc quod uocantur non sunt, id est in uita, in
moribus, in fide, in spe, in caritate. hic autem quid audistis, fratres? ecce
qualem dilectionem dedit nobis pater, ut filii dei uocemur et simus. propter hoc
mundus non cognoscit nos, quia non cognouit eum, et nos non cognoscit mundus.
totus mundus christianus, et totus mundus impius; per totum enim mundum impii,
et per totum mundum pii: illi illos non cognoscunt. quomodo putamus quia non
cognoscunt? insultant bene uiuentibus. attendite et uidete, quia forte sunt et
inter uos. unusquisque uestrum qui iam pie uiuit, qui contemnit saecularia, qui
non uult ire ad spectacula, qui non uult se inebriare quasi solemniter, et, quod
est grauius, accedente patrocinio, sanctorum dierum fieri immundus; qui ista
facere noluerit, quomodo ei insultatur ab his qui faciunt? numquid insultaretur
ei si agnosceretur? quare autem non agnoscitur? mundus eum non agnoscit. quis
est mundus? illi habitatores mundi, quomodo dicitur domus, habitatores eius. iam
ista saepe dicta sunt, et non ea uobis cum odio repetimus. iam cum auditis
mundum in mala significatione, non intelligatis nisi dilectores mundi; quia per
dilectionem inhabitant, et per quod inhabitant, nomen habere meruerunt. propter
hoc mundus non cognouit nos, quia non cognouit eum. ambulabat et ipse dominus
Iesus Christus, in carne erat deus, latebat in infirmitate. et unde non est
cognitus? quia omnia peccata arguebat in hominibus. illi amando delectationes
peccatorum, non agnoscebant deum: amando quod febris suadebat, iniuriam medico
faciebant.
[ioep 04,05] quid ergo nos? iam nati sumus ex ipso; sed quia in spe sumus, dilectissimi,
inquit, nunc filii dei sumus. iam nunc? quid est ergo quod exspectamus,
si iam filii dei sumus? et nondum, inquit, manifestatum est quid
erimus. quid autem erimus aliud, quam filii dei? audite quid sequitur:
scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam uidebimus eum sicut est.
intelligat caritas uestra. magna res: scimus quia cum apparuerit, similes ei
erimus; quoniam uidebimus eum sicuti est. iam illud attendite quid uocatur est.
nostis quid uocatur. est quod uocatur, et non solum uocatur, sed uere est,
incommutabile est; semper manet, mutari nescit, nulla ex parte corrumpitur: nec
proficit, quia perfectum est; nec deficit, quia aeternum est. et quid est hoc? in
principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. et
quid est hoc? qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse
aequalis deo. hoc modo Christum in forma dei, uerbum dei, unicum patri,
aequalem patri, non possunt uidere mali. secundum id uero quod uerbum caro
factum est, poterunt et mali: quia in die iudicii uidebunt et mali; quia sic
ueniet iudicaturus quomodo uenerat iudicandus. in ipsa forma homo, sed deus: nam
maledictus omnis qui spem suam ponit in homine. homo uenit ut iudicaretur, homo
ueniet ut iudicet. et si non uidebitur, quid est quod scriptum est, uidebunt
in quem confixerunt? de impiis enim dictum est quia uidebunt, et
confundentur. quomodo non uidebunt impii, quando alios ponet ad dexteram, alios
ad sinistram? ad dexteram positis dicet, uenite, benedicti patris mei,
percipite regnum: ad sinistram positis dicet, ite in ignem aeternum.
uidebunt, sed formam serui: formam dei non uidebunt. quare? quia impii sunt; et
ipse dominus dicit, beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt. ergo
uisuri sumus quamdam uisionem, fratres, quam nec oculus uidit, nec auris
audiuit, nec in cor hominis ascendit: uisionem quamdam, uisionem praecellentem
omnes pulchritudines terrenas, auri, argenti, nemorum atque camporum,
pulchritudinem maris et aeris, pulchritudinem solis et lunae, pulchritudinem
stellarum, pulchritudinem angelorum, omnia superantem; quia ex ipsa pulchra sunt
omnia. [ioep 04,06] quid ergo nos erimus, quando hoc uidebimus? quid
nobis promissum est? similes ei erimus; quoniam uidebimus eum sicuti est.
quomodo potuit, lingua sonuit; cetera corde cogitentur. quid enim uel ipse
Ioannes dixit ad comparationem eius qui est, uel quid a nobis potest dici
hominibus longe imparibus meritis ipsius? redeamus ergo ad illam unctionem
ipsius, redeamus ad illam unctionem quae intus docet quod loqui non possumus,
et quia modo uidere non potestis, officium uestrum in desiderio sit. tota uita
christiani boni, sanctum desiderium est. quod autem desideras, nondum uides:
sed desiderando capax efficeris, ut cum uenerit quod uideas, implearis. sicuti
enim si uelis implere aliquem sinum, et nosti quam magnum est quod dabitur,
extendis sinum uel sacci uel utris uel alicuius rei: nosti quantum missurus
es, et uides quia angustus est sinus; extendendo facis capaciorem: sic deus
differendo extendit desiderium, desiderando extendit animum, extendendo facit
capacem. desideremus ergo, fratres, quia implendi sumus. uidete Paulum
extendentem sinum, ut possit capere quod uenturum est. ait enim: non quia
iam acceperim, aut iam perfectus sim: fratres, ego me non arbitror
apprehendisse. quid ergo agis in hac uita, si nondum apprehendisti? unum
autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem
sequor ad palmam supernae uocationis. extentum se dixit, et secundum
intentionem sequi se dixit. minorem se sentiebat ad capiendum quod oculus non
uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit. haec est uita nostra,
ut desiderando exerceamur. tantum autem nos exercet sanctum desiderium,
quantum desideria nostra amputauerimus ab amore saeculi. iam diximus
aliquando, exinani quod implendum est. bono implendus es, funde malum. puta
quia melle te uult implere deus: si aceto plenus es, ubi mel pones? fundendum
est quod portabat uas: mundandum est ipsum uas; mundandum est, etsi cum
labore, cum tritura, ut fiat aptum cuidam rei. maledicamus, aurum dicamus,
uinum dicamus; quidquid dicimus quod dici non potest, quidquid uolumus dicere,
deus uocatur. et quod dicimus deus, quid diximus? duae istae syllabae sunt
totum quod exspectamus? quidquid ergo dicere ualuimus, infra est: extendamus
nos in eum, ut cum uenerit, impleat. similes enim ei erimus; quoniam
uidebimus eum sicuti est.
[ioep 04,07] et omnis qui habet spem hanc in ipso. uidetis quia in spe
nos posuit. uidetis quemadmodum congruit apostolus Paulus coapostolo suo, spe
salui facti sumus. spes autem quae uidetur, non est spes: quod enim uidet quis,
quid sperat? si enim quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus.
ipsa patientia exercet desiderium. mane tu, nam manet ille: et perseuera in
ambulando, ut peruenias; quia quo tendis, non migrabit. uidete: et omnis qui
habet spem hanc in ipso, castificat semetipsum, sicut et ipse castus est.
uidete quemadmodum non abstulit liberum arbitrium, ut diceret, castificat
semetipsum. quis nos castificat nisi deus? sed deus te nolentem non castificat.
ergo quod adiungis uoluntatem tuam deo, castificas teipsum. castificas te, non
de te, sed de illo qui uenit ut inhabitet te. tamen quia agis ibi aliquid
uoluntate, ideo et tibi aliquid tributum est. ideo autem tibi tributum est, ut
dicas sicut in Psalmo, adiutor meus esto, ne derelinquas me. si dicis, adiutor
meus esto, aliquid agis: nam si nihil agis, quomodo ille adiuuat? [ioep 04,08]
omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit. nemo dicat, aliud est
peccatum, aliud iniquitas: nemo dicat, ego peccator homo sum, sed iniquus non
sum. omnis enim qui facit peccatum, iniquitatem facit. peccatum est
iniquitas. quid ergo facimus de peccatis nostris et iniquitatibus? audi
quid dicat: et scitis quia ille manifestatus est, ut peccatum auferat; et
peccatum in ipso non est. in quo non est peccatum, ipse uenit auferre
peccatum. nam si esset et in illo peccatum, auferendum esset illi, non ipse
auferret. omnis qui in ipso manet, non peccat. in quantum in ipso
manet, in tantum non peccat. omnis qui peccat, non uidit eum, neque
cognouit eum. magna ista quaestio: omnis qui peccat, non uidit eum,
neque cognouit eum. non est mirum. non eum uidimus, sed uisuri sumus; non
eum cognouimus, sed cognituri sumus: credimus in eum quem non cognouimus. an
forte ex fide cognouimus, et specie nondum cognouimus? sed in fide et uidimus
et cognouimus. si enim nondum uidet fides, quare dicimur illuminati? est
illuminatio per fidem, est illuminatio per speciem. modo cum peregrinamur, per
fidem ambulamus, non per speciem. ergo et iustitia nostra per fidem est, non
per speciem. erit perfecta nostra iustitia, cum uidebimus per speciem. modo
non relinquamus eam iustitiam quae est ex fide, quoniam iustus ex fide
uiuit, sicut ait apostolus. omnis qui manet in ipso, non peccat.
nam omnis qui peccat, non uidit eum, neque cognouit eum. non credit
iste qui peccat: si autem credit, quantum ad fidem eius pertinet, non peccat.
[ioep 04,09] filioli, nemo uos seducat. qui facit iustitiam, iustus
est, sicut et ille iustus est. numquid quando audiuimus quia iusti sumus, sicut
et ille, aequales nos debemus putare deo? debetis nosse quid est, sicut:
iamdudum enim dixit, castificat semetipsum, sicut ipse castus est. iam
ergo par et aequalis est castitas nostra castitati dei, et iustitia nostra
iustitiae dei? quis hoc dicat? sed, sicut, non semper ad aequalitatem
dici solet. quomodo, uerbi gratia, uisa basilica ista ampla, si uelit facere
aliquis minorem, sed tamen proportione ad mensuras eius, ut uerbi gratia, si
lata est ista simplum, et longa duplum; faciat et ille latam simplum, et longam
duplum: uidetur sic fecisse sicut est ista. sed ista habet, uerbi gratia, centum
cubitos, illa triginta: et sic est, et impar est. uidetis quia non semper, sicut,
ad parilitatem et aequalitatem refertur. uerbi gratia, uidete quantum sit inter
faciem hominis, et imaginem de speculo: facies in imagine, facies in corpore;
imago in imitatione, corpus in ueritate. et quid dicimus? nam sicut hic oculi,
ita et ibi: sicut hic aures, ita et ibi aures sunt. dispar est res; sed, sicut,
ad similitudinem dicitur. habemus ergo et nos imaginem dei; sed non illam quam
habet filius aequalis patri; tamen et nos pro modulo nostro si non sicut ille
essemus, ex nulla parte similes diceremur. ergo castificat nos sicut et ipse
castus est; sed ille castus aeternitate, nos casti fide: iusti sumus sicut et
ipse iustus est; sed ipse in ipsa incommutabili perpetuitate, nos iusti credendo
in quem non uidemus, ut aliquando uideamus. et cum perfecta fuerit iustitia
nostra, cum facti aequales angelis fuerimus; nec tunc illi aequabitur. quanto
ergo modo ab illo longe est, quando nec tunc par erit?
[ioep 04,10] qui facit peccatum, de diabolo est; quia ab initio diabolus
peccat. de diabolo est, nostis quid dicat: imitando diabolum. nam neminem
fecit diabolus, neminem genuit, neminem creauit: sed quicumque fuerit imitatus
diabolum, quasi de illo natus, fit filius diaboli imitando, non proprie
nascendo. quomodo es filius Abrahae? numquid Abraham te genuit? quomodo Iudae,
filii Abrahae non imitantes fidem Abrahae, facti sunt filii diaboli: de carne
Abraham nati sunt, et fidem Abrahae non sunt imitati. si ergo qui inde nati
sunt, exhaeredati sunt, quia non sunt imitati; tu qui non de illo natus es,
efficeris filius, et sic eris filius imitando. et si diabolum fueris imitatus,
quia ille superbus exstitit et impius aduersus deum, eris filius diaboli,
imitando; non quia creauit te, aut genuit te.
[ioep 04,11] in hoc manifestatus est filius dei. eia, fratres,
omnes peccatores ex diabolo nati sunt, in quantum peccatores. Adam a deo factus
est: sed quando consensit diabolo, ex diabolo natus est; et tales omnes genuit
qualis erat. cum ipsa concupiscentia nati sumus; et antequam nos debita nostra
addamus, de illa damnatione nascimur. nam si cum nullo peccato nascimur, quid
est quod cum infantibus ad baptismum curritur, ut soluantur? ego duas
natiuitates attendite, fratres, Adam et Christum: duo sunt homines; sed unus
ipsorum homo homo, alter ipsorum homo deus. per hominem hominem, peccatores
sumus: per hominem deum, iustificamur. natiuitas illa deiecit ad mortem; ista
natiuitas erexit ad uitam: natiuitas illa trahit secum peccatum; natiuitas ista
liberat a peccato. ideo enim uenit Christus homo, ut solueret peccata hominum. in
hoc manifestatus est filius dei, ut soluat opera diaboli.
[ioep 04,12] cetera commendo caritati uestrae, ne uos grauem. ipsa enim
quaestio est, in qua soluenda laboramus, quia peccatores nos dicimus: si enim
quis dixerit se esse sine peccato, mendax est. et in ipsius epistola Ioannis
inuenimus, si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus.
meminisse enim debetis priorum: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos
ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. et rursus in consequentibus
audis, qui natus est ex deo, non peccat: qui facit peccatum, non uidit
eum, neque cognouit eum: omnis qui facit peccatum, de diabolo est. ex
deo non est peccatum. iterum terret nos. quomodo nati sumus ex deo, et quomodo
nos fatemur peccatores? an dicturi sumus, quia de deo nati non sumus? et quid
faciunt ista sacramenta in infantibus? quid dixit Ioannes? qui natus est ex
deo, non peccat. ipse Ioannes iterum dixit, si dixerimus quia peccatum
non habemus, nosmetipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. magna
quaestio est et angusta; et ad hanc soluendam intentam fecerim caritatem
uestram. in nomine domini cras quod inde dederit, disseremus.
|