| IN EPISTOLAM IOANNIS AD PARTHOS TRACTATVS DECEM - V
[ioep 05,01] intente audite, obsecro uos, quia res non minima uersatur
in medio: et non dubito quia hesterno die adfuistis intente, quod et hodie
intentius conuenistis. est enim non parua quaestio, quomodo dicat in ista
epistola, qui natus est ex deo, non peccat: et quomodo in eadem epistola
superius dixit, si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus,
et ueritas in nobis non est. quid facturus est quem uterque sermo et eadem
epistola in medio coarctauit? si se confessus fuerit peccatorem, timet ne
dicatur illi, non ergo ex deo natus es; quia scriptum est, qui natus est ex
deo, non peccat. si autem dixerit se iustum, et non habere peccatum, accipit
ex alia parte plagam ex ipsa epistola, si dixerimus quia peccatum non
habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. positus ergo homo
in medio, quid dicat, et quid confiteatur, aut quid profiteatur, non inuenit.
profiteri se esse sine peccato, periculosum est; et non solum periculosum, sed
etiam mendosum: nos ipsos, inquit, seducimus, et ueritas in nobis non
est, si dixerimus quia peccatum non habemus. sed utinam non haberes, et
diceres. uerum enim diceres, nec in ueritate promenda ullum iniquitatis uel
uestigium formidares. sed ideo male facis si dicis quia mendacium dicis: ueritas,
inquit, in nobis non est, si dixerimus quia peccatum non habemus. non
ait, non habuimus; ne forte de praeterita uita dictum uideretur. habuit enim
peccata homo iste; sed ex quo natus est ex deo, coepit non habere. si ita esset,
nulla nos angustaret quaestio. diceremus enim: fuimus peccatores, sed modo
iustificati sumus; habuimus peccatum, sed modo non habemus. non hoc ait: sed
quid ait? si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et
ueritas in nobis non est. post aliquantum rursus, qui natus est ex deo,
inquit, non peccat. numquid Ioannes ipse non erat natus ex deo? si
Ioannes non erat natus ex deo, de quo audistis quia supra pectus domini
recumbebat; aliquis sibi audet promittere regenerationem factam in se, quam ille
habere non meruit, qui super pectus domini recumbere meruit? quem dominus plus
quam ceteros diligebat, ipsum solum de spiritu non genuerat?
[ioep 05,02] attendite nunc uerba ista: adhuc angustias nostras commendo, ut
per intentionem uestram, quae oratio est et pro nobis et pro uobis, dilatet
deus, et det exitum; ne aliquis in uerbo eius inueniat occasionem perditionis
suae, quod uerbum non est praedicatum et conscriptum, nisi ad medicinam et
salutem. omnis, inquit, qui facit peccatum, et iniquitatem facit.
ne forte discernas: peccatum iniquitas est. ne dicas, peccator sum, sed
iniquus non sum: peccatum iniquitas est. et scitis quia in hoc ille
manifestatus est, ut peccata auferat; et peccatum in illo non est. et quid
prodest nobis quia uenit sine peccato? omnis qui non peccat, in ipso manet:
et omnis qui peccat, non uidit eum, neque cognouit eum. filioli, nemo uos
seducat. qui facit iustitiam, iustus est, sicut et ille iustus est. iam ista
diximus, quia sicut secundum quamdam similitudinem, non secundum aequalitatem,
dici solet. qui facit peccatum, de diabolo est; quia ab initio diabolus
peccat. et hoc diximus, quia neminem creauit diabolus, neque genuit; sed
imitatores eius tanquam ex illo nascuntur. in hoc manifestatus est filius
dei, ut soluat opera diaboli. ergo ut soluat peccata ille qui non habet
peccatum. deinde sequitur: omnis qui natus est ex deo, non facit peccatum,
quia semen eius in ipso manet; et non potest peccare, quia ex deo natus est.
fortiter instrinxit. fortassis secundum quoddam peccatum dixit, non peccat, non
secundum omne peccatum: ut quod ait, qui natus est ex deo, non peccat,
certum quoddam peccatum intelligas, quod non potest admittere homo qui ex deo
natus est: et tale peccatum est illud, ut si quisquam illud admiserit, confirmet
cetera; si quis autem hoc non admiserit, soluat cetera. quod est hoc peccatum?
facere contra mandatum. quod est mandatum? mandatum nouum do uobis, ut uos
inuicem diligatis. intendite. hoc mandatum Christi dilectio uocatur: per
hanc dilectionem peccata soluuntur. haec si non teneatur, et graue peccatum est,
et radix omnium peccatorum.
[ioep 05,03] intendite, fratres; protulimus aliquid in quo bene
intelligentibus soluta est quaestio. sed numquid cum celerioribus tantum
ambulamus uiam? et qui tardius ambulant, non sunt relinquendi. uersemus hoc
quibus possumus uerbis, ut ad omnes perueniat. puto enim, fratres, quia omnis
homo sollicitus est pro anima sua, qui non sine causa intrat ecclesiam, qui non
temporalia quaerit in ecclesia, qui non propterea intrat ut transigat negotia
saecularia; sed ideo intrat, ut aliquid sibi aeternum promissum teneat, quo
perueniat: necesse est cogitet quemadmodum ambulet in uia, ne remaneat, ne retro
eat, ne aberret, ne claudicando non perueniat. qui ergo sollicitus est, tardus
sit, uelox sit, non recedat de uia. hoc ergo dixi, quia qui natus est ex deo,
non peccat, fortassis secundum quoddam peccatum uoluit intelligi: nam erit
contrarium illi loco, si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos
seducimus, et ueritas in nobis non est. sic ergo potest solui quaestio. est
quoddam peccatum quod non potest admittere ille qui natus est ex deo; et quo non
admisso soluuntur cetera, quo admisso confirmantur cetera. quod est hoc
peccatum? facere contra mandatum Christi, contra testamentum nouum. quod est
mandatum nouum? mandatum nouum do uobis, ut uos inuicem diligatis. qui
facit contra caritatem et contra dilectionem fraternam, non audeat gloriari, et
dicere natum se esse ex deo: qui autem in dilectione fraterna constitutus est,
certa sunt peccata quae non potest admittere, et hoc maxime ne oderit fratrem.
et quid de ceteris peccatis facit, unde dictum est, si dixerimus quia
peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est?
audiat securitatem de alio loco scripturae: caritas cooperit multitudinem
peccatorum.
[ioep 05,04] caritatem ergo commendamus; caritatem commendat haec epistola.
post resurrectionem dominus quid aliud interrogauit Petrum, nisi, amas me?
et parum fuit semel interrogare; et iterum nihil aliud, et tertio nihil aliud.
cum iam tertio ille taedio afficeretur, quasi non sibi crederet, quomodo qui
nesciret quid in illo ageretur; tamen et primo, et secundo, et tertio hoc
interrogauit. ter negauit timor, ter confessus est amor. ecce amat Petrus
dominum. quid praestaturus domino? non enim et ipse non turbatus est in illo
Psalmo, quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi? qui enim
dicebat haec in Psalmo, attendebat quanta sibi essent praestita a deo; et
quaerebat quid retribueret deo, et non inueniebat. quidquid enim retribuere
uolueris, ab ipso accepisti ut reddas. et quid inuenit ut retribuat? quod, ut
diximus, fratres, ab ipso acceperat, hoc inuenit quod retribueret. calicem
salutaris accipiam, et nomen domini inuocabo. quis enim illi dederat calicem
salutarem, nisi ille cui uolebat retribuere? accipere autem calicem salutarem,
et inuocare nomen domini, hoc est satiari caritate; et ita satiari, ut non solum
non oderis fratrem, sed paratus sis mori pro fratre. perfecta ista caritas est,
ut paratus sis mori pro fratre. hanc ipse dominus in se exhibuit, mortuus pro
omnibus, orans pro eis a quibus crucifigebatur, et dicens: pater, ignosce
illis, quia nesciunt quid faciunt. sed si solus hoc fecit, non erat
magister, si discipulos non habebat. secuti discipuli hoc fecerunt. lapidabatur
Stephanus, et genu fixo ait: domine, ne statuas illis hoc delictum.
amabat a quibus occidebatur, quia et pro ipsis moriebatur. audi et apostolum
Paulum: et ipse, inquit, impendar pro animabus uestris. inter
illos enim erat pro quibus Stephanus deprecabatur, quando eorum manibus
moriebatur. perfecta ergo caritas haec est. si quis tantam habuerit caritatem,
ut paratus sit pro fratribus etiam mori, perfecta est in illo caritas. sed
numquid mox ut nascitur, iam prorsus perfecta est? ut perficiatur, nascitur: cum
fuerit nata, nutritur; cum fuerit nutrita roboratur; cum fuerit roborata,
perficitur: cum ad perfectionem uenerit, quid dicit? mihi uiuere Christus
est, et mori lucrum. optabam dissolui et esse cum Christo; multo enim
magis optimum: manere in carne necessarium propter uos. propter eos uolebat
uiuere, pro quibus paratus erat mori.
[ioep 05,05] et ut noueritis quia ipsa est perfecta caritas, quam non uiolat,
et in quam non peccat qui natus est ex deo; hoc dominus dicit Petro: Petre,
amas me? et ille: amo. non ait, si amas me, obsequere mihi. quando
enim erat dominus in carne mortali, esuriuit, sitiuit: eo tempore quo esuriebat
et sitiebat, susceptus est hospitio; ministrarunt illi qui habuerunt, de
substantia sua, sicut legimus in euangelio. suscepit eum hospitio Zacchaeus:
saluus factus est a morbo, suscepto medico. quo morbo? auaritiae. erat enim
ditissimus, et princeps publicanorum. attendite sanatum a morbo auaritiae. dimidium,
inquit, bonorum meorum do pauperibus; et si cui aliquid tuli, quadruplum
reddam. ideo seruauit alterum dimidium, non quo frueretur, sed unde debita
solueret. suscepit ergo tunc medicum hospitio, quia erat infirmitas carnis in
domino, cui hoc obsequium praeberent homines: et hoc, quia uoluit praestare
obsequentibus; obsequentibus enim proderat, non illi. cui enim angeli
ministrabant, horum obsequium requirebat? nec Elias seruus illius hoc
necessarium habebat aliquando, cui panem et carnem per coruum mittebat; et tamen
ut uidua religiosa benediceretur, mittitur seruus dei, pascitur a uidua quem
deus in secreto pascebat. uerumtamen quanquam de his seruis dei sibi praestent,
qui eorum indigentiam considerant, propter illam mercedem a domino in euangelio
manifestissime positam, qui suscipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti
accipiet; et qui suscipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae
accipiet; et qui dederit calicem aquae frigidae uni ex his minimis tantum in
nomine discipuli, amen dico uobis, non perdet mercedem suam: quamuis ergo
sibi praestent qui hoc faciunt, tamen nec hoc poterat praeberi ascensuro in
caelum. quid illi poterat retribuere Petrus, qui amabat illum? audi quid: pasce
oues meas; id est, fac pro fratribus quod pro te feci. omnes sanguine meo
redemi: nolite dubitare mori pro ueritatis confessione, ut ceteri uos imitentur.
[ioep 05,06] sed haec, ut diximus, fratres, perfecta caritas est; qui natus
est ex deo, habet illam. intendat caritas uestra, uidete quid dicam. ecce
accepit sacramentum natiuitatis homo baptizatus; sacramentum habet, et magnum
sacramentum, diuinum, sanctum, ineffabile. considera quale: ut nouum hominem
faciat dimissione omnium peccatorum. attendat tamen in cor, si perfectum est
ibi, quod factum est in corpore: uideat si habet caritatem, et tunc dicat, natus
sum ex deo. si autem non habet, characterem quidem impositum habet, sed desertor
uagatur. habeat caritatem; aliter non se dicat natum ex deo. sed habeo, inquit,
sacramentum. audi apostolum: si sciam omnia sacramenta, et habeam omnem
fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum.
[ioep 05,07] hoc, si meministis, commendauimus, cum istam epistolam legere
inciperemus, nihil in ea nobis sic commendari, quomodo caritatem. et si uidetur
alia et alia dicere, illuc facit reditum; et ad ipsam caritatem omnia uult
referre quaecumque dixerit. uideamus si et hic hoc facit. attende: omnis qui
natus est ex deo, non facit peccatum. quaerimus quod peccatum: quia si omne
intellexeris, contrarius erit illi loco, si dixerimus quia peccatum non
habemus, nosmetipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. ergo dicat quod
peccatum, doceat nos: ne forte ego temere dixerim peccatum hoc esse uiolationem
caritatis, quia supra dixit, qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in
tenebris ambulat, et nescit quo eat, quia tenebrae excaecauerunt oculos eius.
sed forte dixit aliquid in posterioribus, et nominauit caritatem. uidete quia
circuitus ille uerborum hunc habet finem, hunc habet exitum. omnis qui natus
est ex deo, non peccat; quia semen eius in ipso manet. semen dei, id est,
uerbum dei: unde dicit apostolus, per euangelium ego uos genui. et non
potest peccare, quia ex deo natus est. dicat hoc, uideamus in quo non potest
peccare. in hoc manifestati sunt filii dei et filii diaboli. omnis qui non
est iustus, non est a deo, et qui non diligit fratrem suum. certe iam
manifestum est unde dicat, et qui non diligit, inquit, fratrem suum.
dilectio ergo sola discernit inter filios dei et filios diaboli. signent se
omnes signo crucis Christi; respondeant omnes, amen; cantent omnes, alleluia;
baptizentur omnes, intrent ecclesias, faciant parietes basilicarum: non
discernuntur filii dei a filiis diaboli, nisi caritate. qui habent caritatem,
nati sunt ex deo: qui non habent, non sunt nati ex deo. magnum indicium, magna
discretio. quidquid uis habe; hoc solum non habeas, nihil tibi prodest: alia si
non habeas, hoc habe, et implesti legem. qui enim diligit alterum, legem
impleuit, ait apostolus: et, plenitudo legis caritas. puto istam
margaritam esse illam quam homo negotiator quaesisse describitur in euangelio,
qui inuenit unam margaritam, et uendidit omnia quae habebat, et emit eam. haec
est margarita pretiosa, caritas, sine qua nihil tibi prodest quodcumque
habueris: quam si solam habeas, sufficit tibi. modo cum fide uides, tunc cum
specie uidebis. si enim amamus cum non uidemus, quomodo amplectemur cum
uiderimus? sed ubi nos debemus exercere? in amore fraterno. potes mihi dicere,
non uidi deum; numquid potes mihi dicere, non uidi hominem? dilige fratrem. si
enim fratrem quem uides dilexeris, simul uidebis et deum; quia uidebis ipsam
caritatem, et intus inhabitat deus.
[ioep 05,08] qui non est iustus, non est ex deo; et qui non diligit
fratrem suum. quia haec est annuntiatio: uide quomodo confirmat: quia
haec est annuntiatio quam audiuimus ab initio, ut diligamus inuicem.
manifestauit nobis inde se dicere: contra hoc mandatum quisquis facit, in
peccato illo est scelerato, in quod incidunt qui non nascuntur ex deo. non
sicut Cain qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. et cuius rei gratia
occidit? quia opera eius maligna fuerunt, fratris uero eius iusta. ergo ubi
est inuidia, amor fraternus esse non potest. intendat caritas uestra. qui
inuidet, non amat. peccatum diaboli est in illo; quia et diabolus inuidendo
deiecit. cecidit enim, et inuidit stanti. non ideo uoluit deiicere ut ipse
staret, sed ne solus caderet. tenete in animo ex hoc quod subiecit, inuidiam non
posse esse in caritate. habes aperte cum laudaretur ipsa caritas, caritas non
aemulatur. non fuit caritas in Cain; et nisi esset caritas in Abel, non
acciperet deus sacrificium eius. cum enim ambo obtulissent, ille de fructibus
terrae, ille de fetibus ouium; quid putatis, fratres, quia deus fructus terrae
neglexit, et fetus ouium dilexit? non intendit deus ad manus; sed in corde
uidit: et quem uidit cum caritate offerre, ipsius sacrificium respexit; quem
uidit cum inuidia offerre, ab ipsius sacrificio oculos auertit. opera ergo bona
Abel non dicit nisi caritatem: opera mala Cain non dicit nisi odium fraternum.
parum est quia odit fratrem suum, et inuidit operibus bonis; quia imitari
noluit, necare uoluit. et hinc apparuit quia filius erat diaboli, et ille hinc
apparuit iustus dei. hinc ergo discernuntur homines, fratres mei. nemo attendat
linguas, sed facta et cor. si non bene faciat pro fratribus suis, ostendit quid
in se habeat. tentationibus probantur homines.
[ioep 05,09] nolite mirari, fratres, si odit nos mundus. numquid
saepe uobis dicendum est quid est mundus? non caelum, non terra, nec ista opera
quae deus fecit; sed dilectores mundi. ista saepe dicendo quibusdam onerosus
sum: sed usque adeo non frustra dico, ut aliqui interrogentur an dixerim, et non
respondeant. ergo uel inculcando haereat aliquid in cordibus audientium. quid
est mundus? mundus est, quando in malo ponitur, dilectores mundi: mundus quando
in laude ponitur, caelum et terra est, et quae in his opera dei; unde dicitur, et
mundus per eum factus est. item mundus est plenitudo terrae, sicut dixit
ipse Ioannes, non solum autem nostrorum peccatorum propitiator est, sed et
totius mundi. mundi dicit omnium fidelium per orbem sparsorum. mundus autem
in malo, amatores mundi sunt. qui amant mundum, fratrem amare non possunt.
[ioep 05,10] si odit nos mundus: nos scimus. quid nos scimus? quia
transiuimus de morte ad uitam. unde scimus? quia diligimus fratres.
nemo interroget hominem; redeat unusquisque ad cor suum: si ibi inuenerit
caritatem fraternam, securus sit, quia transiit a morte ad uitam. iam in dextera
est: non attendat quia modo gloria eius occulta est; cum uenerit dominus, tunc
apparebit in gloria. uiget enim, sed adhuc in hieme; uiget radix, sed quasi
aridi sunt rami: intus est medulla quae uiget, intus sunt folia arborum, intus
fructus; sed aestatem exspectant. ergo nos scimus quia transiuimus de morte
ad uitam, quia diligimus fratres. qui non diligit, manet in morte. ne
putetis, fratres, leue esse, odisse aut non diligere, audite quod sequitur: omnis
qui odit fratrem suum, homicida est. iam ergo si contemnebat quisquam odium
fraternum, numquid et homicidium in corde suo contempturus est? non mouet manus
ad occidendum hominem, homicida iam tenetur a domino; uiuit ille, et iste iam
interfector iudicatur. omnis qui odit fratrem suum, homicida est. et scitis
quia omnis homicida non habet uitam aeternam in se manentem.
[ioep 05,11] in hoc cognoscimus dilectionem. perfectionem dilectionis
dicit, perfectionem illam quam commendauimus. in hoc cognoscimus dilectionem,
quia ille pro nobis animam suam posuit: et nos debemus animas pro fratribus
ponere. ecce unde ueniebat, Petre, amas me? pasce oues meas. nam ut
noueritis quia sic ab eo pasci uolebat oues suas, ut animam suam pro ouibus
poneret; hoc illi continuo dixit, cum iuuenis esses, praecingebas te, et ibas
quo uolebas; cum autem fueris senior, alius te praecinget, et tollet te quo tu
non uis. hoc autem dixit, ait euangelista, significans qua morte clarificaturus
erat deum: ut cui dixerat, pasce oues meas, doceret eum ponere animam pro ouibus
suis.
[ioep 05,12] unde incipit caritas, fratres? modicum attendite: quo
perficiatur audistis; ipsum finem et modum ipsum et dominus in euangelio
commendauit: maiorem caritatem nemo habet, ait, quam ut animam suam
ponat pro amicis suis. perfectionem ergo eius ostendit in euangelio, et hic
commendata est eius perfectio: sed interrogatis uos, et dicitis uobis, quando
possumus habere istam caritatem? noli cito de te desperare: forte nata est, sed
nondum perfecta est; nutri eam, ne effocetur. sed dicturus es mihi, et unde
noui? quo enim perficiatur audiuimus; unde incipiat audiamus. sequitur, et
dicit: qui autem habuerit facultates mundi, et uiderit fratrem suum
esurientem, et clauserit uiscera sua ab eo: quomodo poterit dilectio dei manere
in eo? ecce unde incipit caritas. si nondum es idoneus mori pro fratre, iam
idoneus esto dare de tuis facultatibus fratri. iam percutiat uiscera tua
caritas, ut non de iactantia facias, sed de intimo adipe misericordiae; ut
consideres illum in egestate positum. si enim superflua non potes dare fratri
tuo, animam tuam potes ponere pro fratre? iacet pecunia in sinu tuo, quam tibi
fures possunt auferre; et si illam non auferent fures, moriendo illam deseres,
etiam si te illa uiuentem non deserat: quid inde facturus es? esurit frater
tuus, in necessitate positus est: fortassis suspenditur, a creditore angustatur;
non habet ipse, habes tu: frater tuus est, simul empti estis, unum est pretium
uestrum, ambo sanguine Christi redempti estis: uide si misereris, si habes
facultates mundi. quid ad me pertinet, forte dicis? ego daturus sum pecuniam
meam, ne ille molestiam patiatur? si hoc tibi responderit cor tuum, dilectio
patris non in te manet. si dilectio patris non in te manet, non es natus ex deo.
quomodo te gloriaris esse christianum? nomen habes, et facta non habes. si autem
nomen secutum fuerit opus, dicat te quisquam paganum, tu factis ostende te
christianum. nam si factis non ostendis te christianum, omnes te christianum
uocent, quid tibi prodest nomen, ubi res non inuenitur? qui autem habuerit
facultates mundi, et uiderit fratrem suum egentem, et clauserit uiscera sua ab
eo; quomodo potest dilectio dei manere in eo? et sequitur: filioli, non
diligamus uerbo tantum et lingua, sed opere et ueritate.
[ioep 05,13] puto manifestatum esse uobis magnum et necessarium secretum et
sacramentum, fratres mei. quid ualeat caritas, omnis scriptura commendat; sed
nescio si alicubi amplius quam in ista epistola commendetur. rogamus uos et
obsecramus in domino, ut et illa quae audistis memoria teneatis; et ad ea quae
adhuc dicenda sunt, donec finiatur ipsa epistola, intenti ueniatis, intenti
audiatis. aperite autem cor ad semina bona: exstirpate spinas, ne effocetur in
uobis quod seminatur, sed potius crescat seges; et gaudeat agricola, et horreum
uobis praeparet tanquam frumentis, non ignem tanquam paleis.
|