| IN EPISTOLAM IOANNIS AD PARTHOS TRACTATVS DECEM - VI
[ioep 06,01] [1] si meministis, fratres, hesterno nos clausisse sermonem ad
istam sententiam, quae sine dubio manere debuit et debet in corde uestro, quia
ipsam nouissimam audistis: filioli, non diligamus uerbo tantum et lingua, sed
opere et ueritate. deinde sequitur: et in hoc cognoscimus quia ex ueritate
sumus, et coram ipso persuademus cordi nostro: quia si male senserit cor
nostrum, maior est deus corde nostro, et nouit omnia. dixerat, non diligamus
uerbo tantum et lingua, sed opere et ueritate: quaeritur a nobis, in quo opere
et in qua ueritate agnoscitur qui diligit deum, uel qui diligit fratrem suum.
iam superius dixerat quousque caritas perficiatur; quod et dominus in euangelio
ait, maiorem hac nemo habet caritatem, quam ut animam suam ponat pro amicis
suis: et iste hoc dixerat, sicut ille animam suam pro nobis posuit,
debemus et nos animas pro fratribus ponere. haec est perfectio caritatis; et
maior omnino non potest inueniri.
[ioep 06,02] sed quia non in omnibus perfecta est, et desperare non debet in
quo perfecta non est, si iam nata est quae perficiatur: et utique si nata est,
nutrienda est, et quibusdam suis nutrimentis ad perfectionem propriam
perducenda. quaesiuimus inchoationem caritatis unde incipiat, et ibi continuo
inuenimus: si quis habet facultates mundi, et uiderit fratrem suum egentem,
et clauserit uiscera sua aduersus eum; quomodo dilectio patris manet in illo?
ergo hic incipit ista caritas, fratres, ut de suis superfluis tribuat egenti, in
angustiis aliquibus constituto; ex eo quod sibi abundat secundum tempus, a
tribulatione temporali liberet fratrem. hinc exordium est caritatis. hanc ita
coeptam, si uerbo dei et spe futurae uitae nutrieris, peruenies ad illam
perfectionem, ut paratus sis animam tuam ponere pro fratribus tuis. sed quia
multa talia fiunt ab his qui alia quaerunt, et qui fratres non amant, reuocemur
ad testimonium conscientiae. unde probamus quia talia multa fiunt ab his qui
fratres non amant? quam multi se in haeresibus et schismatibus martyres dicunt.
uidentur sibi animam ponere pro fratribus suis. si pro fratribus animam
ponerent, non se ab uniuersa fraternitate separarent. item quam multi sunt qui
iactantiae causa multa tribuunt, multa donant; et non ibi quaerunt nisi laudem
humanam et gloriam popularem, plenam uentis, nulla stabilitate solidatam. quia
ergo sunt tales, ubi probanda erit caritas fraterna? quia uoluit illam probari,
et ait admonens: filioli, non diligamus uerbo tantum et lingua, sed opere et
ueritate. quaerimus, in quo opere, in qua ueritate? potest esse manifestius
opus, quam tribuere pauperibus? multi hoc iactantia faciunt, non dilectione.
potest esse maius opus, quam mori pro fratribus? et hoc multi uolunt putari se
facere, iactantia nominis comparandi, non uisceribus dilectionis. restat ut ille
diligat fratrem, qui ante deum ubi solus uidet, cordi suo persuadet, et
interrogat cor suum an uere propter fratrum dilectionem hoc faciat; et perhibet
illi testimonium oculus qui penetrat cor, quo homo attendere non potest. ideo
Paulus apostolus, quia paratus erat mori pro fratribus, et dicebat, ipse
impendar pro animabus uestris: tamen quia deus hoc uidebat in corde ipsius,
non homines quibus loquebatur, ait illis, mihi autem minimum est ut a uobis
diiudicer, aut ab humano die. et ostendit etiam ipse quodam loco quia solent
ista fieri inani iactantia, non firmamento caritatis: ait enim cum de ipsius
caritatis commendatione loqueretur, si distribuero omnia mea pauperibus, et
tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest.
potest enim quisquam hoc facere sine caritate? potest. nam qui non habent
caritatem, diuiserunt unitatem. quaerite ibi, et uidebitis multos multa tribuere
pauperibus; uidebitis alios paratos ad suscipiendam mortem, ita ut desistente
persecutore, seipsos praecipitent: isti sine dubio sine caritate hoc faciunt.
reuocemur ergo ad conscientiam, de qua dicit apostolus: nam gloria nostra
haec est, testimonium conscientiae nostrae. reuocemur ad conscientiam, de
qua idem dicit: opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso
gloriam habebit, et non in altero. opus ergo suum probet unusquisque
nostrum, utrum de uena caritatis emanet, utrum de radice dilectionis rami
bonorum operum pullulent. opus autem suum probet unusquisque, ait, et tunc in
semetipso gloriam habebit, et non in altero: non quando illi perhibet
testimonium lingua aliena, sed quando perhibet conscientia propria.
[ioep 06,03] hoc ergo hic commendat. in hoc cognoscimus quia ex ueritate
sumus, quando opere et ueritate, non uerbis et lingua tantum diligimus: et
coram ipso persuademus cordi nostro, quid est, coram ipso? ubi ipse
uidet. unde ipse dominus in euangelio: cauete, inquit, facere
iustitiam uestram coram hominibus, ut uideamini ab eis: alioquin mercedem non
habebitis apud patrem uestrum qui in caelis est. et quid est, nesciat
sinistra tua quid faciat dextera tua: nisi quia dextera, pura conscientia
est; sinistra, mundi cupiditas? multi per cupiditatem mundi multa mira faciunt;
sinistra operatur, non dextra. dextra debet operari, et nesciente sinistra, ut
nec misceat se cupiditas saeculi, quando aliquid boni dilectione operamur. et
ubi hoc cognoscimus? ante deum es, interroga cor tuum: uide quid fecisti, et
quid ibi appetisti; salutem tuam, an laudem hominum uentosam. intus uide: nam
homo iudicare non potest quem uidere non potest. si persuademus cordi nostro,
coram ipso persuadeamus. quia si male sentiat cor nostrum, id est,
accuset nos intus, quia non eo animo facimus quod faciendum sit; maior est
deus corde nostro, et nouit omnia. cor tuum abscondis ab homine; a deo
absconde si potes. quomodo abscondes ab eo, cui dictum est a peccatore quodam
timente et confitente: quo ibo a spiritu tuo? et a facie tua quo fugiam?
quaerebat qua fugeret, ut euaderet iudicium dei, et non inueniebat. ubi enim non
est deus? si ascendero, inquit, in caelum, ibi es: si descendero in infernum,
ades. quo iturus es? quo fugies? uis audire consilium? si uis ab illo
fugere, ad ipsum fuge. ad ipsum fuge confitendo, non ab ipso latendo: latere
enim non potes, sed confiteri potes. dic illi, refugium meum es tu; et
nutriatur in te dilectio, quae sola perducit ad uitam. perhibeat tibi
testimonium conscientia tua, quia ex deo est. si ex deo est, noli illam uelle
ante homines iactare; quia nec laudes hominum te leuant in caelum, nec
uituperationes inde te deponunt. ille uideat qui coronat; ille sit testis quo
iudice coronaris. maior est deus corde nostro, et nouit omnia.
[ioep 06,04] dilectissimi, si cor non male senserit, fiduciam habemus ad
deum. quid est, cor non male senserit? uerum nobis responderit, quia
diligimus, et germana dilectio est in nobis: non ficta, sed sincera; salutem
fraternam quaerens, nullum emolumentum exspectans a fratre, nisi salutem ipsius.
fiduciam habemus ad deum; et quidquid postulauerimus, accipiemus ab eo, quia
mandata eius seruamus. ideo non in conspectu hominum, sed ubi ipse deus
uidet in corde. fiduciam ergo habemus ad deum; et quidquid postulauerimus, ab
eo accipiemus: sed, quia mandata eius seruamus. quae sunt mandata eius?
numquid semper repetendum est? mandatum nouum do uobis, ut uos inuicem
diligatis. ipsam caritatem loquitur, ipsam commendat. quisquis ergo habuerit
caritatem fraternam, et coram deo habuerit, ubi deus uidet, corque eius
interrogatum sub iusto examine, non ei aliud responderit, quam germanam ibi esse
radicem caritatis, unde boni fructus existant; habet fiduciam apud deum, et
quidquid postulauerit, ab eo accipiet, quia mandata eius seruat.
[ioep 06,05] occurrit quaestio quaedam, quia non ille aut ille homo, aut tu
aut ego, qui si petiero aliquid a domino deo nostro, et non accepero, facile de
me potest dicere unusquisque, non habet caritatem; et de quolibet homine huius
temporis facile dici potest; et sentiat quis quod uult homo de homine: maiorem
quaestionem non faciunt, nisi illi uiri, quos sanctos constat fuisse cum
scriberent, et modo esse cum deo. quis habet caritatem, si eam Paulus non
habebat, qui dicebat, os nostrum patet ad uos, o Corinthii, cor nostrum
dilatatum est; non angustamini in nobis; qui dicebat, impendar pro
animabus uestris: et tanta gratia in illo erat, ut manifestaretur eum habere
caritatem? inuenimus eum tamen petisse, et non accepisse. quid dicimus, fratres?
quaestio est; intenti estote ad deum. magna et ista quaestio est. quomodo de
peccato ubi dictum est, qui natus est ex deo, non peccat; inuenimus hoc
esse peccatum uiolare caritatem, et hoc proprie designatum esse in hoc loco: sic
et nunc quaerimus quid dixerit. si enim uerba attendas, planum uidetur; si
exempla, obscurum est. uerbis his nihil est planius: et quidquid postulauerimus,
accipiemus ab eo; quia mandata eius seruamus, et quae placent illi, in conspectu
eius facimus. quidquid postulauerimus, ait, accipiemus ab eo. angustauit
uehementer. quia et ibi angustaret, si diceret omne peccatum: sed ideo inuenimus
locum exponendi, quia de certo peccato dixit, non de omni; sed de quodam
peccato, quod omnis qui ex deo natus est, non facit: et inuenimus ipsum quoddam
peccatum uiolationem esse caritatis. et habemus exemplum de euangelio
manifestum, quando ait dominus, si non uenissem, peccatum non haberent.
quid ergo? ad innocentes Iudaeos uenerat, quia sic loquitur? ergo si ipse non
ueniret, peccatum non haberent? praesentia ergo medici fecit aegrotum, febrem
non abstulit? quis hoc uel demens dicat? ille non uenit nisi curare et sanare
aegrotos. quare ergo dixit, si non uenissem, peccatum non haberent, nisi
quia certum quoddam peccatum uoluit intelligi? quoddam enim peccatum non
haberent Iudaei. quod peccatum? quo in eum non crediderunt, quo praesentem
contempserunt. sicut ergo ibi peccatum dixit, et non est consequens ut omne
peccatum intelligamus, sed certum peccatum: sic et hic non omne peccatum, ne
contrarius sit illi loco ubi ait, si dixerimus quia peccatum non habemus,
nosmetipsos seducimus, et ueritas in nobis non est; sed certum quoddam
peccatum, id est, uiolationem caritatis. hic autem plus nos constrinxit: si
petierimus, dixit, si nos non accusauerit cor nostrum, et renuntiauerit in
conspectu dei quia uera dilectio est in nobis; quidquid postulauerimus, ab eo
accipiemus.
[ioep 06,06] iam ergo dixi caritati uestrae, fratres, nemo attendat ad nos.
quid enim sumus nos? aut quid estis uos? quid, nisi ecclesia dei, quae nota est
omnibus? et si illi placet, in illa sumus; et qui dilectione in illa manemus,
ibi perseueremus, si uolumus ostendere dilectionem quam habemus. uerumtamen de
apostolo Paulo quid mali sensuri sumus? ipse non diligebat fratres? apud ipsum
non erat testimonium conscientiae eius in conspectu dei? non erat in Paulo radix
illa caritatis, unde omnes boni fructus procedebant? quis hoc demens dixerit?
ubi ergo inuenimus petisse apostolum et non accepisse? ait ipse: in
magnitudine reuelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae,
angelus satanae, qui me colaphizet: propter quod ter dominum rogaui ut auferret
eum a me; et dixit mihi, sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate
perficitur. ecce non est exauditus, ut auferretur ab illo angelus satanae.
sed quare? quia non ei proderat. ergo exauditus est ad salutem, qui non est
exauditus ad uoluntatem. nouerit magnum sacramentum caritas uestra; quod ideo
commendamus uobis, ne excidat uobis in tentationibus uestris. sancti ad salutem
per omnia exaudiuntur, semper exaudiuntur ad salutem aeternam: ipsam desiderant;
quia secundum hanc semper exaudiuntur.
[ioep 06,07] sed discernamus exauditiones dei. inuenimus enim quosdam non
exauditos ad uoluntatem, exauditos ad salutem: et rursus quosdam inuenimus
exauditos ad uoluntatem, et non exauditos ad salutem. hoc discernite, hoc tenete
exemplum eius qui non est exauditus ad uoluntatem, sed exauditus ad salutem.
audi apostolum Paulum; nam ipsam exauditionem ad salutem ostendit illi deus: sufficit
tibi, inquit, gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur.
rogasti, clamasti, ter clamasti: ipsum semel quod clamasti audiui, non auerti
aures meas a te; noui quid faciam: tu uis auferri medicamentum quo ureris; ego
noui infirmitatem qua grauaris. ergo iste ad salutem exauditus est, ad
uoluntatem non est exauditus. quos inuenimus exauditos ad uoluntatem, non
exauditos ad salutem? inuenimus, putamus, aliquem nequam, aliquem impium
exauditum a deo ad uoluntatem, non exauditum ad salutem? si alicuius hominis
exemplum posuero, forte dicturus es mihi: tu illum dicis iniquum, nam iustus
erat; si iustus non esset, a deo non exaudiretur. talem propositurus sum, de
cuius iniquitate et impietate nemo dubitet. diabolus ipse petiit Iob, et
accepit. nonne et hic de diabolo audistis quia qui facit peccatum, ex diabolo
est? non quia ille creauit, sed quia iste imitatur. nonne de illo dictum
est, in ueritate non stetit? nonne ipse est antiquus ille serpens qui per
feminam uenenum primo homini propinauit? qui et ipsi Iob feminam propterea
seruauit, per quam maritus non consolaretur, sed tentaretur. ipse diabolus
petiit sanctum uirum tentandum, et accepit: petiit apostolus ut auferretur ab eo
stimulus carnis, et non accepit. sed apostolus magis exauditus est quam
diabolus. apostolus enim est exauditus ad salutem, etsi non ad uoluntatem:
diabolus exauditus est ad uoluntatem, sed ad damnationem. ideo enim concessus
est iste tentandus, ut eo probato esset ille cruciandus. sed hoc, fratres, non
tantum in ueteribus libris inuenimus, sed et in euangelio. petierunt daemones a
domino, cum eos excluderet ab homine, ut ire permitterentur in porcos. non eis
posset dicere dominus, ut nec illuc accederent? non enim, si nollet, rebellaturi
erant contra regem caeli et terrae. certi tamen mysterii gratia et certa
dispensatione dimisit daemones in porcos, ut ostenderet diabolum in eis
dominari, qui uitam porcorum gerunt. daemones ergo exauditi sunt, apostolus non
est exauditus? an potius quod uerius est dicamus, imo apostolus exauditus est,
daemones non sunt exauditi? illorum uoluntas facta est, huius sanitas perfecta
est. [ioep 06,08] secundum hoc intelligere debemus quia deus etsi
uoluntati nostrae non dat, saluti dat. quid si enim hoc petieris quod tibi
obest, et medicus nouit quia obest tibi? non enim non te exaudit medicus,
quando forte tu frigidam aquam petis, et si prodest, statim dat; si non
prodest, non dat. non exaudiuit, an potius ad sanitatem exaudiuit, quia
uoluntati contradixit? sit ergo in uobis caritas, fratres; sit in uobis, et
securi estote: et quando non uobis datur quod petitis, exaudimini; sed
nescitis. multi dati sunt in manus suas malo suo: de quibus dicit apostolus, tradidit
eos deus in desideria cordis eorum. petiit aliquis magnam pecuniam;
accepit malo suo. quando illam non habebat, parum timebat; habere illam
coepit, praeda factus est potentiori. nonne malo suo exauditus est, qui uoluit
habere unde a latrone quaereretur, quem pauperem nemo quaerebat? discite
rogare deum, ut medico committatis, quod ipse nouit faciat. tu morbum
confitearis, ille medicamentum adhibeat. tu tantum caritatem tene. nam ille
secare uult, urere uult; tu si clamas, et non exaudiris in sectione, in
ustione et tribulatione, nouit ille quousque putre est. tu iam uis reuocet
manus, et ille uulneris sinum attendit; scit quo usque perueniat. non te
exaudit ad uoluntatem, sed exaudit ad sanitatem. certi ergo estote, fratres
mei, quia quod ait apostolus uerum est: quid enim oremus, sicut oportet,
nescimus; sed ipse spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus, quia ipse
interpellat pro sanctis. quid est, ipse spiritus interpellat pro
sanctis, nisi, ipsa caritas quae in te per spiritum facta est? ideo enim
dicit idem apostolus: caritas dei diffusa est in cordibus nostris per
spiritum sanctum qui datus est nobis. caritas ipsa gemit, caritas ipsa
orat; contra hanc aures claudere non nouit qui illam dedit. securus esto,
caritas roget; et ibi sunt aures dei. non fit quod uis, sed fit quod expedit.
ergo quidquid postulauerimus, inquit, accipiemus ab eo. iam
dixi, si ad salutem intelligas, nulla quaestio est: si non ad salutem,
quaestio est, et magna, quae te calumniatorem facit Paulo apostolo. quidquid
postulauerimus, accipiemus ab eo; quia mandata eius seruamus, et quae placent
illi, in conspectu eius facimus. in conspectu eius, intus ubi uidet.
[ioep 06, 09] et quae illa mandata sunt? hoc est, inquit, mandatum
illius, ut credamus nomini filii eius Iesu Christi, et diligamus inuicem.
uidetis quia hoc est mandatum, uidetis quia contra hoc mandatum qui facit,
peccatum facit, quo caret omnis qui natus est ex deo. sicut dedit nobis
mandatum: ut diligamus inuicem. et qui seruauerit mandatum eius:
uidetis quia nihil aliud nobis praecipitur, nisi ut diligamus inuicem: et qui
seruauerit mandatum eius, in ipso manebit, et ipse in eo. et in hoc cognoscimus
quia manet in nobis de spiritu quem dedit nobis. nonne manifestum est quia
hoc agit spiritus sanctus in homine, ut sit in illo dilectio et caritas? nonne
manifestum est quod ait apostolus Paulus: caritas dei diffusa est in cordibus
nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis? de caritate enim
loquebatur, et dicebat quia in conspectu dei debemus interrogare cor nostrum. quod
si non male senserit cor nostrum: id est, si confiteatur quia de dilectione
fratris fit, quidquid fit in bono opere. accessit etiam quod de mandato cum
diceret, hoc ait: hoc est mandatum eius, ut credamus nomini filii eius Iesu
Christi, et diligamus inuicem. et qui facit mandatum eius, in ipso manet, et
ipse in eo. in hoc cognoscimus quia manet in nobis de spiritu quem dedit nobis.
si enim inueneris te habere caritatem, habes spiritum dei ad intelligendum:
ualde enim necessaria res est.
[ioep 06,10] primis temporibus cadebat super credentes spiritus sanctus; et
loquebantur linguis quas non didicerant, quomodo spiritus dabat eis pronuntiare.
signa erant tempori opportuna. oportebat enim ita significari in omnibus linguis
spiritum sanctum, quia euangelium dei per omnes linguas cursurum erat toto orbe
terrarum. significatum est illud, et transiit. numquid modo quibus imponitur
manus ut accipiant spiritum sanctum, hoc exspectatur, ut linguis loquantur? aut
quando imposuimus manum istis infantibus, attendit unusquisque uestrum utrum
linguis loquerentur; et cum uideret eos linguis non loqui, ita peruerso corde
aliquis uestrum fuit ut diceret: non acceperunt isti spiritum sanctum; nam si
accepissent, linguis loquerentur quemadmodum tunc factum est? si ergo per haec
miracula non fiat modo testimonium praesentiae spiritus sancti; unde fit, unde
cognoscit quisque accepisse se spiritum sanctum? interroget cor suum: si diligit
fratrem, manet spiritus dei in illo. uideat, probet seipsum coram oculis dei;
uideat si est in illo dilectio pacis et unitatis, dilectio ecclesiae toto
terrarum orbe diffusae. non attendat eum solum diligere fratrem quem attendit
ante se: multos enim non uidemus fratres nostros, et in unitate spiritus illis
copulamur. quid mirum quia nobiscum non sunt? in uno corpore sumus, unum caput
habemus in caelo. fratres, oculi nostri non se uident, quasi non se norunt. an
in caritate compaginis corporalis non norunt se? nam, ut noueritis quia in
coniunctione caritatis se norunt: quando ambo patent, non licet ut aliquid
attendat dexter, quod non attendat sinister. dirige radium dextrum sine altero,
si potes. simul coeunt, simul diriguntur; intentio una est, loca diuersa sunt.
si ergo omnes qui tecum diligunt deum, unam intentionem tecum habent, noli
attendere quia corpore in loco separatus es; aciem cordis simul fixistis in
lumine ueritatis. ergo si uis nosse quia accepisti spiritum, interroga cor tuum;
ne forte sacramentum habes, et uirtutem sacramenti non habes. interroga cor
tuum, si est ibi dilectio fratris, securus esto. non potest esse dilectio sine
spiritu dei: quia Paulus clamat, caritas dei diffusa est in cordibus nostris
per spiritum sanctum qui datus est nobis.
[ioep 06,11] dilectissimi, nolite omni spiritui credere. quia dixerat,
in hoc cognoscimus quia manet in nobis de spiritu quem dedit nobis. unde
autem cognoscitur ipse spiritus attendite: dilectissimi, nolite omni spiritui
credere, sed probate spiritus si ex deo sunt. et quis est qui probat
spiritus? difficilem rem nobis proposuit, fratres mei: bonum est nobis ut dicat
ipse unde discernamus. dicturus est; ne formidetis: sed primo uidete, attendite;
uidete hinc exprimi illud unde uani haeretici calumniantur. attendite, uidete
quid ait, dilectissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si
ex deo sunt. spiritus sanctus nomine aquae appellatus est in euangelio,
domino clamante et dicente: si quis sitit, ueniat ad me, et bibat: qui credit
in me, flumina aquae uiuae fluent de uentre eius. euangelista autem exposuit
unde diceret: secutus enim ait, hoc autem dicebat de spiritu quem accepturi
erant qui in eum erant credituri. quare non multos baptizauit dominus? sed
quid ait? spiritus autem nondum erat datus, quia Iesus nondum erat
clarificatus. quia ergo illi baptismum habebant, et spiritum sanctum nondum
acceperant, quem die pentecostes misit dominus de caelo; ut daretur spiritus,
exspectabatur clarificatio domini. et antequam clarificaretur, et antequam
mitteret eum, inuitabat tamen homines ut se praepararent ad accipiendam aquam,
de qua dixit, qui sitit, ueniat et bibat; et, qui credit in me,
flumina aquae uiuae fluent de uentre eius. quid est, flumina aquae uiuae?
quid est illa aqua? nemo me interroget; euangelium interroga. hoc autem
dicebat, ait, de spiritu quem accepturi erant hi qui in eum erant
credituri. aliud est ergo aqua sacramenti, aliud aqua quae significat
spiritum dei. aqua sacramenti uisibilis est; aqua spiritus inuisibilis. ista
abluit corpus, et significat quod fit in anima: per illum spiritum ipsa anima
mundatur et saginatur. ipse est spiritus dei, quem non possunt habere haeretici,
et quicumque se ab ecclesia praecidunt. et quicumque non aperte praecidunt, sed
per iniquitatem praecisi sunt, et intus tanquam paleae uoluuntur, et grana non
sunt, non habent istum spiritum. iste spiritus nomine aquae a domino
significatus est: et audiuimus ab hac epistola, nolite omni spiritui credere;
et testantur uerba illa Salomonis, ab aqua aliena abstine te. quid est
aqua? spiritus. numquid semper aqua spiritum significat? non semper: sed
quibusdam locis spiritum significat, quibusdam locis baptismum significat,
quibusdam locis populos significat, quibusdam locis consilium significat. habes
quodam loco dictum, fons uitae consilium, possidentibus eum. ergo per
diuersa loca scripturarum nomen aquae diuersa significat. nunc tamen nomine
aquae spiritum sanctum audistis; non ex interpretatione nostra, sed ex
euangelico testimonio, ubi ait: hoc autem dicebat de spiritu quem erant
accepturi hi qui in eum erant credituri. si ergo aquae nomine significatur
spiritus sanctus, et dicit nobis epistola ista, nolite omni spiritui credere,
sed probate spiritus si ex deo sunt; intelligamus inde dictum esse, ab
aqua aliena abstine te, et de fonte alieno ne biberis. quid est, de fonte
alieno ne biberis? spiritui alieno ne credideris.
[ioep 06,12] restat ergo examen, unde probetur quia spiritus dei est.
posuit quidem signum, et hoc fortasse difficile; uideamus tamen. ad illam
caritatem redituri sumus; ipsa est quae nos docet, quia ipsa est unctio. tamen
hic quid ait? probate spiritus si ex deo sunt: quia multi pseudoprophetae
exierunt in istum mundum. iam ibi sunt omnes haeretici et omnes schismatici.
quomodo ergo probo spiritum? sequitur, in hoc cognoscitur spiritus dei.
erigite aures cordis. laborabamus, et dicebamus, quis nouit? quis discernit?
ecce dicturus est signum. in hoc cognoscitur spiritus dei: omnis spiritus qui
confitetur Iesum Christum in carne uenisse, ex deo est. et omnis spiritus qui
non confitetur Iesum Christum in carne uenisse, non est ex deo: et hic est
antichristus, de quo audistis quod uenturus sit; et nunc in isto mundo est.
quasi eriguntur aures ad discernendos spiritus; et tale quiddam audiuimus, unde
nihilominus non discernamus. quid enim ait? omnis spiritus qui confitetur
Iesum Christum in carne uenisse, ex deo est. ergo spiritus qui est apud
haereticos, ex deo est; quia confitentur Iesum Christum in carne uenisse? iam
hic erigunt se forte aduersus nos, et dicunt: uos non habetis spiritum ex deo;
sed nos confitemur Iesum Christum in carne uenisse: iste autem illos negauit
spiritum dei habere, qui non confitentur Iesum Christum in carne uenisse. quaere
ab Arianis; confitentur Iesum Christum in carne uenisse: quaere ab Eunomianis;
confitentur Iesum Christum in carne uenisse: quaere a Macedonianis; confitentur
Iesum Christum in carne uenisse: interroga Cataphrygas; confitentur Iesum
Christum in carne uenisse: interroga Nouatianos; confitentur Iesum Christum in
carne uenisse. omnes ergo istae haereses spiritum dei habent? non ergo
pseudoprophetae sunt? nulla est ergo ibi deceptio, nulla est ibi seductio? certe
antichristi sunt, qui ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. [ioep 06,13]
quid ergo facimus? unde discernimus? intendite; eamus simul corde, et
pulsemus. uigilat ipsa caritas, quia ipsa pulsatura est, ipsa apertura: modo
intelligetis in nomine domini nostri Iesu Christi. iam superius audistis quia
dictum est, qui negat Iesum Christum in carne uenisse, hic est antichristus.
et ibi quaesiuimus, quis neget; quia nec nos negamus, nec illi negant. et
inuenimus quosdam factis negare; et adhibuimus testimonium de apostolo, qui
ait, confitentur enim se nosse deum, factis autem negant. sic ergo et
modo quaeramus in factis, non in lingua. quis est spiritus qui non est ex deo?
qui negat Iesum Christum in carne uenisse. et quis est spiritus qui est
ex deo? qui confitetur Iesum Christum in carne uenisse. quis est qui
confitetur Iesum Christum in carne uenisse? eia, fratres, opera attendamus,
non strepitum linguae. quaeramus quare uenerit in carne Christus, et inuenimus
qui eum negant in carne uenisse. nam si linguas attendas, multas haereses
auditurus es confitentes Christum in carne uenisse: sed conuincit illos
ueritas. quare uenit Christus in carne? nonne deus erat? nonne de illo
scriptum est, in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus
erat uerbum? nonne ipse pascebat angelos, et ipse pascit angelos? nonne
sic huc uenit, ut inde non recederet? nonne sic ascendit, ut nos non
dimitteret? quare ergo uenit in carne? quia oportebat nobis ostendi spem
resurrectionis. deus erat, et in carne uenit; deus enim mori non poterat, caro
mori poterat; ideo ergo uenit in carne, ut moreretur pro nobis. quemadmodum
autem mortuus est pro nobis? maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut
animam suam ponat pro amicis suis. caritas ergo illum adduxit ad carnem.
quisquis ergo non habet caritatem, negat Christum in carne uenisse. hic nunc
iam interroga omnes haereticos, Christus uenit in carne? uenit; hoc credo, hoc
confiteor. imo hoc negas. unde nego? audis quia hoc dico. imo ego conuinco
quia negas. dicis uoce, negas corde; dicis uerbis, negas factis. quomodo,
inquis, nego factis? quia ideo uenit in carne Christus, ut moreretur pro
nobis. ideo mortuus est pro nobis, quia caritatem multam docuit: maiorem
hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. tu
non habes caritatem; quia pro honore tuo diuidis unitatem. ergo hinc
intelligite spiritum ex deo. pulsate, tangite uasa fictilia, ne forte
crepuerint et male resonent: uidete si integre sonant, uidete si ibi est
caritas. tollis te ab unitate orbis terrarum, diuidis ecclesiam per schismata,
dilanias corpus Christi. ille uenit in carne, ut colligat: tu ideo clamas, ut
spargas. ergo ipse est spiritus dei, qui dicit Iesum in carne uenisse: qui
dicit non lingua, sed factis; qui dicit non sonando, sed amando. ille autem
non est spiritus dei, qui negat Iesum Christum in carne uenisse: negat et ipse
non lingua, sed uita; non uerbis, sed factis. manifestum est ergo unde
cognoscamus fratres. multi intus, quasi intus sunt; nemo autem foris, nisi
uere foris.
[ioep 06,14] adeo ut noueritis quia ad facta retulit, et omnis spiritus,
ait, qui soluit Christum, in carne uenisse, non est ex deo. soluere
factis intelligitur. quid tibi ostendit? qui negat; quia dixit, soluit.
ille uenit colligere, tu uenis soluere. distringere uis membra Christi. quomodo
non negas Christum in carne uenisse, qui disrumpis ecclesiam dei, quam ille
congregauit? contra Christum ergo uenis; antichristus es. intus sis, foris sis;
antichristus es: sed quando intus es, lates; quando foris es, manifestaris.
soluis Iesum, et negas eum in carne uenisse; non es ex deo. ideo dicit in
euangelio: qui soluerit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic,
minimus uocabitur in regno caelorum. quid est, soluitur? quid est, docetur?
soluitur factis, et docetur quasi uerbis. qui praedicas non furandum, furaris.
soluit ergo in facto qui furatur, et quasi docet sic; minimus uocabitur in
regno caelorum, id est, in ecclesia huius temporis. de illo dictum est, quae
dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite. qui autem fecerit, et
sic docuerit, magnus uocabitur in regno caelorum. ex eo quod dixit hic, fecerit,
contra hoc ibi dixit, soluerit, id est, non fecerit, et docuerit sic.
ille ergo soluit qui non facit. quid nos docet, nisi ut facta interrogemus, non
uerba credamus? obscuritas rerum multa nos cogit dicere: maxime ut illud quod
dominus reuelare dignatur, etiam ad tardiores fratres perueniat; quia omnes
Christi sanguine comparati sunt. et uereor ne ipsa epistola istis diebus, sicut
promiseram, non finiatur: sed quod domino placet, melius est seruare reliquias,
quam onerare corda nimio cibo.
|