| IN EPISTOLAM IOANNIS AD PARTHOS TRACTATVS DECEM - VII
[ioep 07,01] mundus iste omnibus fidelibus quaerentibus patriam sic est,
quomodo fuit eremus populo Israel. errabant quidem adhuc, et patriam quaerebant:
sed duce deo errare non poterant. uia illis fuit iussio dei. nam ubi per
quadraginta annos circumierunt, paucissimis mansionibus conficitur iter ipsum,
et notum est omnibus. tardabantur, quia exercebantur, non quia deserebantur.
quod ergo nobis promittit deus, ineffabilis dulcedo est, et bonum, sicut
scriptura dicit, et saepe nobis commemorantibus audistis, quod oculus non
uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit. laboribus autem
temporalibus exercemur, et tentationibus uitae praesentis erudimur. sed si non
uultis in ista eremo siti mori, bibite caritatem. fons est quem uoluit dominus
hic ponere, ne deficiamus in uia: et abundantius eum bibemus, cum ad patriam
uenerimus. modo euangelium lectum est; ut de ipsis uerbis, quibus lectio
terminata est dicam, quid aliud nisi de caritate audistis? quandoquidem pactum
fecimus cum deo nostro in oratione, ut si uolumus ut dimittat nobis peccata
nostra, dimittamus et nos peccata quae in nos fuerint commissa. non autem
dimittit nisi caritas. tolle caritatem de corde; odium tenet, ignoscere non
nouit. sit ibi caritas, secura ignoscit, quae non angustatur. epistola autem
ista tota, quam suscepimus tractandam uobis, uidete si aliud aliquid commendat
quam ipsam unam caritatem. nec timendum est ne saepe dicendo in odium ueniat.
quid enim amatur, si caritas in odium ueniat? qua caritate fit ut cetera bene
amentur, ipsa quomodo amanda est? res ergo quae nunquam debet de corde
discedere, nec ab ore discedat.
[ioep 07,02] iam uos, inquit, ex deo estis filioli, et uicistis eum:
quem, nisi antichristum? superius enim dixerat, omnis qui soluit Iesum
Christum et negat eum in carne uenisse, non est ex deo. exposuimus autem, si
meministis, quia omnes negant Iesum Christum in carne uenisse, qui uiolant
caritatem. Iesus enim non opus erat ut ueniret, nisi propter caritatem. caritas
enim nobis illa commendatur, quam et ipse in euangelio commendat: maiorem hac
dilectionem nemo potest habere, quam ut animam suam ponat pro amicis suis.
quomodo poterat filius dei animam suam ponere pro nobis, nisi carne indueretur,
ubi mori posset? quisquis ergo uiolat caritatem, quodlibet dicat lingua, uita
ipsius negat Christum in carne uenisse; et iste est antichristus, ubicumque
fuerit, quocumque intrauerit. sed quid dicit eis qui ciues sunt illius patriae
cui suspiramus? uicistis eum. et unde uicerunt? quia maior est qui est
in uobis, quam qui in hoc mundo. ne uictoriam suis uiribus tribuerent, et
arrogantia superbiae uincerentur - quemcumque enim diabolus superbum fecerit,
uincit -, uolens eos seruare humilitatem, quid ait? uicistis eum. iam
omnis homo qui audit, uicistis, erigit caput, erigit ceruicem, laudari se
uult. noli te extollere, uide quis in te uicit. quare uicisti? quia maior est
qui est in uobis, quam qui in hoc mundo. esto humilis, porta dominum tuum;
esto iumentum sessoris tui. bonum tibi est ut ipse regat, et ipse ducat. nam si
ipsum sessorem non habueris, ceruicem erigere potes, calces potes mittere: sed
uae tibi sine rectore; quia libertas ista in bestias te mittit comedendum.
[ioep 07,03] hi de mundo sunt. qui? antichristi. iam audistis qui
sint. et si non estis, cognoscitis eos: quisquis autem hoc est, non cognoscit. hi
de mundo sunt: ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit. qui sunt qui de
mundo loquuntur? attendite qui contra caritatem. ecce audistis dominum dicentem,
si dimiseritis peccata hominibus, dimittet uobis et pater uester caelestis
peccata uestra: si autem non dimiseritis, nec pater uester dimittet uobis
peccata uestra. sententia est ueritatis: aut si non ueritas loquitur,
contradic. si christianus es, et credis Christo, ipse dixit, ego sum ueritas.
sententia ista uera est, firma est. iam audi homines de mundo loquentes. et non
te uindicaturus es, et dicturus est ille quia fecit tibi? imo sentias quia cum
uiro habet. quotidie dicuntur ista. de mundo loquuntur qui ista dicunt; et
mundus eos audit. nec dicunt ista nisi qui diligunt mundum; neque audiuntur ista
nisi ab his qui diligunt mundum. et qui diligit mundum, et negligit caritatem,
audistis quia negat Iesum in carne uenisse. aut si fecit illud in carne ipse
dominus? si cum expalmaretur, uoluit se uindicari? si cum in cruce penderet, non
dixit, pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. si autem non
minabatur qui potestatem habebat; tu quid minaris, quid sufflas in potestate
aliena constitutus? ille quia uoluit mortuus est, et non minabatur; tu nescis
quando morieris, et minaris?
[ioep 07,04] nos ex deo sumus. uideamus quare: uidete si propter aliud
quam propter caritatem. nos ex deo sumus. qui nouit deum, audit nos: qui non
est ex deo, non nos audit. ex hoc cognoscimus spiritum ueritatis et erroris.
quia qui audit nos, spiritum habet ueritatis: qui non audit nos, spiritum habet
erroris. uideamus quid monet, et audiamus eum potius in spiritu ueritatis
monentem; non antichristos, non amatores mundi, non mundum: si ex deo nati
sumus, dilectissimi, sequitur supra, uidete quid: nos ex deo sumus.
qui nouit deum, audit nos: qui non est ex deo, non nos audit. ex hoc cognoscitur
spiritus ueritatis et erroris. iam ergo intentos nos fecit: quia qui nouit
deum, ipse audit; qui autem non nouit, non audit: et haec discretio est spiritus
ueritatis et erroris. uideamus quid moniturus est, in quo illum audire debeamus.
dilectissimi, diligamus inuicem. quare? quia homo monet? quia dilectio
ex deo est. multum commendauit dilectionem, quia dixit ex deo est:
plus dicturus est, intente audiamus. modo dixit, dilectio ex deo est: et
omnis qui diligit, ex deo natus est, et cognouit deum. qui non diligit,
non nouit deum. quare? quia deus dilectio est. quid amplius dici
potuit, fratres? si nihil de laude dilectionis diceretur per omnes istas paginas
huius epistolae, si nihil omnino per ceteras paginas scripturarum, et hoc solum
unum audiremus de uoce spiritus dei, quia deus dilectio est; nihil
amplius quaerere deberemus.
[ioep 07,05] iam uidete quia facere contra dilectionem, facere contra
deum est. nemo dicat: in hominem pecco, quando non diligo fratrem meum -
intendite -; et facile est peccatum in hominem, in deum solum non peccem.
quomodo non peccas in deum, quando in dilectionem peccas? deus dilectio est.
numquid nos dicimus? si nos diceremus, deus dilectio est; forte
scandalizaretur aliquis ex uobis, et diceret. quid dixit? quid uoluit dicere, quia
deus dilectio est? dedit dilectionem deus, donauit deus dilectionem. ex
deo est dilectio: deus dilectio est. ecce habetis, fratres, scripturas dei:
canonica est ista epistola; per omnes gentes recitatur, orbis terrae auctoritate
retinetur, orbem terrarum ipsa aedificauit. audis hic ab spiritu dei, deus
dilectio est. iam si audes, fac contra deum, et noli diligere fratrem
tuum.
[ioep 07,06] quomodo ergo iamdudum, dilectio ex deo est; et modo, dilectio
deus est? est enim deus pater et filius et spiritus sanctus: filius, deus ex
deo; spiritus sanctus, deus ex deo; et hi tres unus deus, non tres dii. si
filius deus, et spiritus sanctus deus, et ille diligit in quo habitat spiritus
sanctus: ergo dilectio deus est; sed deus quia ex deo. utrumque enim habes in
epistola; et, dilectio ex deo est, et, dilectio deus est. de solo
patre scriptura non nouit dicere quia ex deo est. cum autem audis, ex deo;
aut filius intelligitur, aut spiritus sanctus. quia uero dicit apostolus, caritas
dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis.
intelligamus in dilectione spiritum sanctum esse. ipse est enim spiritus
sanctus, quem non possunt accipere mali; ipse est ille fons de quo dicit
scriptura, fons aquae tuae sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi.
omnes enim qui non diligunt deum, alieni sunt, antichristi sunt. et quamuis
intrent basilicas, non possunt numerari inter filios dei; non ad illos pertinet
fons ille uitae. habere baptismum et malus potest; habere prophetiam et malus
potest. inuenimus Saulem regem habuisse prophetiam: persequebatur sanctum Dauid,
et impletus est spiritu prophetiae, et prophetare coepit. accipere sacramentum
corporis et sanguinis domini et malus potest: nam de talibus dictum est, qui
manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. habere nomen
Christi et malus potest; id est, christianus uocari et malus potest: de quibus
dictum est, polluebant nomen dei sui. ergo habere sacramenta ista omnia
et malus potest; habere autem caritatem, et malus esse, non potest. hoc est ergo
proprium donum; ipse est singularis fons. ad hunc bibendum, uos hortatur
spiritus dei; ad se bibendum uos hortatur spiritus dei.
[ioep 07,07] in hoc manifestata est dilectio dei in nobis. ecce, ut
diligamus deum, hortationem habemus. possemus illum diligere, nisi prior ille
diligeret? si pigri eramus ad amandum, non simus pigri ad redamandum. prior
amauit nos; nec sic nos amamus. iniquos amauit, sed iniquitatem soluit: iniquos
amauit, sed non ad iniquitatem congregauit. aegrotos amauit, sed sanandos
uisitauit. deus ergo dilectio est. in hoc manifestata est
dilectio dei in nobis, quia filium suum unigenitum misit in hunc mundum, ut
uiuamus per ipsum. quomodo ipse dominus ait, maiorem dilectionem nemo
potest habere, quam ut animam suam ponat pro amicis suis; et ibi probata est
dilectio Christi in nos, quia mortuus est pro nobis. dilectio patris unde
probata est in nos? quia filium suum unicum misit mori pro nobis: sic et Paulus
apostolus dicit, qui filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus
tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donauit? ecce Christum
tradidit pater, tradidit Iudas; numquid non quasi simile factum uidetur?
traditor est Iudas: ergo traditor est et deus pater? absit, inquis. non dico,
sed apostolus dicit: qui filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus
tradidit eum. et pater illum tradidit, et ipse se tradidit. ait idem
apostolus: qui me dilexit, et tradidit seipsum pro me. si pater tradidit
filium, et tradidit seipsum filius, Iudas quid fecit? facta est traditio a
patre, facta est traditio a filio, facta est traditio a Iuda; una res facta est:
sed quae res discernit patrem tradentem filium, seipsum filium tradentem, et
Iudam discipulum tradentem magistrum suum? quia hoc fecit pater et filius in
caritate; fecit autem hoc Iudas in proditione. uidetis quia non quid faciat
homo, considerandum est; sed quo animo et uoluntate faciat. in eodem facto
inuenimus deum patrem, in quo inuenimus Iudam; patrem benedicimus, Iudam
detestamur. quare patrem benedicimus, Iudam detestamur? benedicimus caritatem,
detestamur iniquitatem. quantum enim praestitum est generi humano de tradito
Christo? numquid hoc cogitauit Iudas ut traderet? deus cogitauit salutem nostram
qua redempti sumus; Iudas cogitauit pretium quo uendidit dominum. filius ipse
cogitauit pretium quod dedit pro nobis; Iudas cogitauit pretium quod accepit ut
uenderet. diuersa ergo intentio diuersa facta fecit. cum sit una res, ex
diuersis eam intentionibus si metiamur, unum amandum, alterum damnandum; unum
glorificandum, alterum detestandum inuenimus. tantum ualet caritas. uidete quia
sola discernit, uidete quia facta hominum sola distinguit.
[ioep 07,08] hoc diximus in similibus factis. in diuersis factis, inuenimus
saeuientem hominem factum de caritate; et blandum factum de iniquitate. puerum
caedit pater, et mango blanditur. si duas res proponas, plagas et blandimenta;
quis non eligat blandimenta, et fugiat plagas? si personas attendas, caritas
caedit, blanditur iniquitas. uidete quid commendamus, quia non discernuntur
facta hominum, nisi de radice caritatis. nam multa fieri possunt quae speciem
habent bonam, et non procedunt de radice caritatis. habent enim et spinae
flores: quaedam uero uidentur aspera, uidentur truculenta; sed fiunt ad
disciplinam dictante caritate. semel ergo breue praeceptum tibi praecipitur,
dilige, et quod uis fac: siue taceas, dilectione taceas; siue clames, dilectione
clames; siue emendes, dilectione emendes; siue parcas, dilectione parcas: radix
sit intus dilectionis, non potest de ista radice nisi bonum existere.
[ioep 07,09] in hoc est dilectio. in hoc manifestata est dilectio dei in
nobis, quia deus filium suum misit unigenitum in hunc mundum, ut uiuamus per
ipsum. in hoc est dilectio, non quia nos dileximus, sed quia ipse dilexit nos.
non illum dileximus prius: nam ad hoc nos dilexit, ut diligamus eum. et misit
filium suum litatorem pro peccatis nostris: litatorem, sacrificatorem.
sacrificauit pro peccatis nostris. ubi inuenit hostiam? ubi inuenit uictimam
quam puram uolebat offerre? aliud non inuenit, seipsum obtulit. dilectissimi,
si ita deus dilexit nos, debemus et nos inuicem diligere. Petre, inquit,
amas me? et ille dixit: amo. pasce oues meas.
[ioep 07,10] deum nemo uidit unquam: res est inuisibilis; non oculo,
sed corde quaerendus est. sed quemadmodum si solem istum uidere uellemus, oculum
corporis purgaremus, unde uideri lux potest; uolentes uidere deum, oculum quo
deus uideri potest, purgemus. ubi est iste oculus? audi euangelium: beati
mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt. sed nemo sibi pro concupiscentia
oculorum cogitet deum. facit enim sibi aut ingentem formam, aut magnitudinem
aliquam inaestimabilem distendit per locos, uelut lucem istam quam uidet his
oculis, auget per campos quantum potest; aut facit sibi aliquem quasi
uenerabilis formae senem. nihil horum cogites. est quod cogites, si uis uidere
deum: deus dilectio est. qualem faciem habet dilectio? qualem formam
habet? qualem staturam habet? quales pedes habet? quales manus habet? nemo
potest dicere. habet tamen pedes; nam ipsi ducunt ad ecclesiam: habet manus; nam
ipsae pauperi porrigunt: habet oculos; nam inde intelligitur ille qui eget: beatus,
inquit, qui intelligit super egenum et pauperem. habet aures, de quibus
dicit dominus, qui habet aures audiendi, audiat. non sunt membra
distincta per locos, sed intellectu totum simul uidet qui habet caritatem.
habita, et inhabitaberis; mane, et manebitur in te. quid enim, fratres mei, quis
amat quod non uidet? quare autem quando laudatur caritas, erigimini, acclamatis,
laudatis? quid uobis ostendi? aliquos colores protuli? aurum et argentum
proposui? gemmas de thesauris effodi? quid tale ostendi oculis uestris? numquid
facies mea mutata est cum loquor? carnem gero, in ipsa forma sum in qua
processi, in ipsa forma estis in qua uenistis: laudatur caritas, et clamatis.
certe nihil uidetis. sed quomodo uobis placet quando laudatis, sic uobis placeat
ut in corde seruetis. intendite enim quid dicam, fratres: exhortor uos, quantum
dat dominus, ad magnum thesaurum. si uobis ostenderetur aliquod uasculum
anaglyphum, inauratum, operose factum, et illiceret oculos uestros, et duceret
in se intentionem cordis uestri, et placeret uobis manus artificis, et pondus
argenti, et splendor metalli; nonne unusquisque uestrum diceret, o si haberem
uasculum istud? et sine causa diceretis, in potestate enim uestra non erat. aut
si quisquam uellet habere, cogitaret illud de domo aliena furari. laudatur
caritas uobis; si placet, habete, possidete: non opus est ut furtum alicui
faciatis, non opus est ut emere cogitetis; gratis constat. tenete eam,
amplectimini eam; dulcius illa nihil est. si cum commemoratur talis est, cum
habetur qualis est?
[ioep 07,11] si qui forte uultis seruare caritatem, fratres, ante omnia ne
putetis abiectam et desidiosam; nec quadam mansuetudine, imo non mansuetudine,
sed remissione et negligentia seruari caritatem. non sic seruatur. non putes
tunc te amare seruum tuum, quando eum non caedis; aut tunc te amare filium tuum,
quando ei non das disciplinam; aut tunc te amare uicinum tuum, quando eum non
corripis: non est ista caritas, sed languor. ferueat caritas ad corrigendum, ad
emendandum: sed si sunt boni mores, delectent; si sunt mali, emendentur,
corrigantur. noli in homine amare errorem, sed hominem: hominem enim deus fecit,
errorem ipse homo fecit. ama illud quod deus fecit, noli amare quod ipse homo
fecit. cum illud amas, illud tollis: cum illud diligis, illud emendas. sed etsi
saeuis aliquando, propter correctionis dilectionem. propterea de columba
demonstrata est caritas, quae uenit super dominum. species illa columbae, in qua
specie uenit spiritus sanctus quo nobis caritas infunderetur. quare hoc? fel
columba non habet: tamen rostro et pennis pro nido pugnat, sine amaritudine
saeuit. hoc facit et pater; quando filium castigat, ad disciplinam castigat.
sicut dixi, seductor ut uendat, cum amaritudine blanditur: pater ut corrigat,
sine felle castigat. tales estote ad omnes. uidete, fratres, magnum documentum,
magnam regulam: unusquisque habet filios, aut habere uult; aut si omnino
decreuit filios non habere carnaliter, uel spiritualiter cupit habere: quis est
qui non corrigit filium suum? quis est cui non det disciplinam pater? et tamen
saeuire uidetur. amor saeuit, caritas saeuit: saeuit quodam modo sine felle,
more columbino, non coruino. unde uenit in mentem, fratres mei, dicere uobis
quia illi uiolatores caritatis schisma fecerunt: quomodo oderunt ipsam
caritatem, sic oderunt et columbam. sed conuincit illos columba: procedit de
caelo, aperiuntur caeli, et manet super caput domini. utquid hoc? ut audiat, hic
est qui baptizat. recedite, praedones; recedite, inuasores possessionis
Christi. in possessionibus uestris, ubi dominari uultis, titulos potentis ausi
estis infigere. cognoscit ille titulos suos; uindicat sibi possessionem suam:
non delet titulos, sed intrat et possidet. sic ad catholicam uenienti, non
deletur baptismus, ne titulus imperatoris deleatur. sed quid fit in catholica?
agnoscitur titulus; intrat possessor sub titulis suis, quo intrabat praedo sub
titulis alienis.
|