| IN EPISTOLAM IOANNIS AD PARTHOS TRACTATVS DECEM -
VIII
[ioep 08,01] dilectio dulce uerbum, sed dulcius factum. semper de illa loqui
non possumus. multa enim agimus, et diuersae actiones distendunt nos, ut non
uacet linguae nostrae semper de dilectione loqui: nam nihil melius ageret lingua
nostra. sed de qua semper loqui non licet, semper eam custodire licet. sicut
nunc quod cantamus, alleluia, numquid semper hoc facimus? uix unius horae non
toto spatio, sed parua particula cantamus, alleluia; et uacamus ad aliud. est
autem alleluia, sicut iam nostis, laudate deum. qui deum laudat lingua, non
semper potest: qui moribus deum laudat, semper potest. opera misericordiae,
affectus caritatis, sanctitas pietatis, incorruptio castitatis, modestia
sobrietatis, semper haec tenenda sunt: siue cum in publico sumus, siue cum in
domo, siue cum ante homines, siue cum in cubiculo, siue loquentes, siue
tacentes, siue aliquid agentes, siue uacantes; semper haec tenenda sunt; quia
intus sunt omnes istae uirtutes quas nominaui. quis autem sufficit omnes
nominare? quasi exercitus est imperatoris, qui sedet intus in mente tua. quomodo
enim imperator per exercitum suum agit quodque placet; sic dominus Iesus
Christus incipiens habitare in interiore homine nostro, id est in mente per
fidem, utitur istis uirtutibus quasi ministris suis. et per has uirtutes quae
uideri oculis non possunt, et tamen quando nominantur, laudantur: non autem
laudarentur nisi amarentur, non amarentur nisi uiderentur; et si utique non
amarentur nisi uiderentur, alio oculo uidentur, id est, interiori cordis
aspectu: per has uirtutes inuisibiles, mouentur membra uisibiliter: pedes ad
ambulandum; sed quo? quo mouerit bona uoluntas, quae militat bono imperatori.
manus ad operandum; sed quid? quod iusserit caritas, quae inspirata est intus a
spiritu sancto. membra ergo uidentur cum mouentur; qui iubet intus, non uidetur.
et quis intus iubeat, prope ipse solus nouit qui iubet, et ille intus cui
iubetur.
[ioep 08,02] namque, fratres, audistis modo, cum euangelium legeretur; certe
si aurem ibi non tantum corporis, sed et cordis habuistis. quid ait? cauete
facere iustitiam uestram coram hominibus, ut uideamini ab eis. numquid hoc
uoluit dicere, ut quaecumque bona facimus, abscondamus ab oculis hominum, et
timeamus uideri? si times spectatores, non hebebis imitatores: debes ergo
uideri. sed non ad hoc debes facere ut uidearis. non ibi debet esse finis gaudii
tui, non ibi terminus laetitiae tuae, ut putes te totum fructum consecutum esse
boni operis tui, cum uisus fueris atque laudatus. nihil est hoc. contemne te cum
laudaris: ille in te laudetur, qui per te operatur. noli ergo ad laudem tuam
operari quod bonum agis, sed ad laudem illius a quo habes ut bonum agas. abs te
habes male agere, a deo habes bene agere. contra peruersi homines uidete quam
praeposteri sint. quod faciunt bene, uolunt sibi tribuere: si male faciunt, deum
uolunt accusare. conuerte hoc distortum nescio quid et praeposterum, faciens
illud quodammodo capite deorsum: quod susum, faciens iusum; quod deorsum,
faciens sursum. iusum uis facere deum, et te susum? praecipitaris, non eleuaris:
ille enim semper sursum est. quid ergo? tu bene, et deus male? imo hoc dic, si
uis uerius dicere, ego male, ille bene; et quod ego bene, ab illo bene: nam a me
quidquid ago male. ista confessio firmat cor, et facit dilectionis fundamentum.
nam si opera nostra abscondere debemus bona, ne uideantur ab hominibus; ubi est
illa sententia domini in eo sermone quem habuit in monte? ubi hoc dixit, ibi et
illud paulo ante dixit: luceant opera uestra bona coram hominibus. et non
ibi cessauit, non ibi finem fecit; sed addidit, et glorificent patrem uestrum
qui in caelis est. et apostolus quid ait? eram autem ignotus facie
ecclesiis Iudaeae, quae in Christo sunt: tantum autem audientes erant quia qui
nos aliquando persequebatur, nunc euangelizat fidem quam aliquando uastabat; et
in me magnificabant deum. uidete quemadmodum et ipse, quia sic innotuit,
finem non posuerit in laudem suam, sed in laudem dei. et quantum ad ipsum
pertinet, uastator ecclesiae, persecutor inuidus, malignus, ipse confitetur, non
nos conuiciamur. amat Paulus dici a nobis peccata sua, ut glorificetur ille qui
talem morbum sanauit. magnitudinem enim uulneris manus medici secuit, et
sanauit. uox illa de caelo prostrauit persecutorem, et erexit praedicatorem;
occidit Saulum, et uiuificauit Paulum. Saul enim persecutor erat sancti uiri;
inde nomen habebat iste quando persequebatur christianos: postea de Saulo factus
est Paulus. quid est Paulus? modicus. ergo quando Saulus, superbus, elatus:
quando Paulus, humilis, modicus. ideo sic loquimur, paulo post uidebo te, id
est, post modicum. audi quia modicus factus est: ego enim sum minimus
apostolorum; et, mihi minimo omnium sanctorum, dicit alio loco. sic
erat inter apostolos tanquam fimbria uestimenti: sed tetigit ecclesia gentium
tanquam fluxum patiens, et sanata est.
[ioep 08,03] ergo, fratres, hoc dixerim, hoc dico, hoc si possem non tacerem:
opera modo illa sint in uobis, modo illa, pro tempore, pro horis, pro diebus.
numquid semper loqui? numquid semper tacere? numquid semper reficere corpus?
numquid semper ieiunare? numquid semper panem dare egenti? numquid semper nudum
uestire? numquid semper aegrotos uisitare? numquid semper discordantes
concordare? numquid semper mortuos sepelire? modo illud, modo illud. inchoantur
ista, et cessant: ille autem imperator, nec inchoatur, nec cessare debet.
caritas intus non intermittatur: officia caritatis pro tempore exhibeantur. caritas
ergo, sicut scriptum est, fraterna permaneat.
[ioep 08,04] fortassis autem mouerit aliquos uestrum, ex quo istam epistolam
beati Ioannis tractamus uobis, quare non commendauerit maxime nisi fraternam
caritatem. qui diligit fratrem, dicit; et, praeceptum nobis est datum,
ut diligamus inuicem. assidue nominauit caritatem fraternam: dei autem
caritatem, id est qua debemus diligere deum, non tam assidue nominauit; sed
tamen non omnino tacuit. de inimici uero dilectione prorsus tacuit prope per
totam ipsam epistolam. cum uehementer nobis praedicet, commendetque caritatem,
non nobis dicit ut diligamus inimicos; sed dicit nobis ut fratres diligamus.
modo uero cum euangelium legeretur, audiuimus, si enim diligitis eos qui uos
diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? quid est
igitur quod pro magno nobis ad perfectionem quamdam fraternam dilectionem
commendat Ioannes apostolus; dominus autem dicit non nobis sufficere ut fratres
diligamus, sed debere nos extendere ipsam dilectionem, ut perueniamus ad
inimicos? qui usque ad inimicos peruenit, non transilit fratres. necesse est
sicut ignis, prius occupet proxima, et sic se in longinquiora distendat.
propinquior est tibi frater quam nescio quis homo. rursus tibi magis adhaeret
ille quem non noueras, qui tibi tamen non aduersatur, quam inimicus qui etiam
aduersatur. extende dilectionem in proximos, nec uoces illam extensionem. prope
enim te diligis, qui eos diligis qui tibi adhaerent. extende ad ignotos, qui
tibi nihil mali fecerunt. transcende et ipsos; perueni, ut diligas inimicos. hoc
certe dominus iubet. quare iste tacuit de dilectione inimici?
[ioep 08,05] omnis dilectio, siue quae carnalis dicitur, quae non dilectio,
sed magis amor dici solet - dilectionis enim nomen magis solet in melioribus
rebus dici, in melioribus accipi -: tamen omnis dilectio, fratres carissimi,
utique beneuolentiam quamdam habet erga eos qui diliguntur. non enim sic debemus
diligere homines, aut sic possumus diligere, uel amare; hoc enim uerbo etiam
usus est dominus cum diceret, Petre, amas me? non sic debemus amare
homines, quomodo audimus gulosos dicere, amo turdos. quaeris quare? ut occidat,
et consumat. et amare se dicit, et ad hoc illos amat ut non sint, ad hoc amat ut
perimat. et quidquid ad cibandum amamus, ad hoc amamus, ut illud consumatur, et
nos reficiamur. numquid sic amandi sunt homines, tanquam consumendi? sed
amicitia quaedam beneuolentiae est, ut aliquando praestemus eis quos amamus.
quid, si non sit quod praestemus? sola beneuolentia sufficit amanti. non enim
optare debemus esse miseros, ut possimus exercere opera misericordiae. das panem
esurienti: sed melius nemo esuriret, et nulli dares. uestis nudum: utinam omnes
uestiti essent, et non esset ista necessitas. sepelis mortuum: utinam ueniat
aliquando illa uita ubi nemo moriatur. concordas litigantes: utinam aliquando
sit pax illa aeterna Ierusalem, ubi nemo discordet. haec enim omnia officia
necessitatum sunt. tolle miseros; cessabunt opera misericordiae. opera
misericordiae cessabunt; numquid ardor caritatis exstinguetur? germanius amas
felicem hominem, cui non habes quod praestes; purior ille amor erit, multoque
sincerior. nam si praestiteris misero, fortassis extollere te cupis aduersus
eum, et eum tibi uis esse subiectum, qui auctor est tui beneficii. ille
indiguit, tu impertitus es; quasi maior uideris quia tu praestitisti, quam ille
cui praestitum est. opta aequalem, ut ambo sub uno sitis cui nihil praestari
potest.
[ioep 08, 06] nam in hoc excessit modum superba anima, et quodammodo,
auara fuit; quia radix omnium malorum auaritia. et item dictum est, initium
omnis peccati superbia. et quaerimus aliquando quomodo sibi concordent istae
duae sententiae: radix omnium malorum auaritia; et, initium omnis
peccati superbia. si initium omnis peccati superbia, radix omnium malorum
superbia est. certe radix omnium malorum auaritia est: inuenimus et in superbia
auaritiam esse; excessit enim modum homo. quid est auarum esse? progredi ultra
quam sufficit. Adam superbia cecidit: initium omnis peccati superbia,
inquit. numquid auaritia? quid auarius illo, cui deus sufficere non potuit?
ergo, fratres, legimus quemadmodum factus sit homo ad imaginem et similitudinem.
dei: et quid de illo dixit deus? et habeat potestatem piscium maris, et
uolatilium caeli, et omnium pecorum quae repunt super terram. numquid dixit,
habeat potestatem hominum? habeat potestatem, ait: dedit potestatem
naturalem. quorum habeat potestatem? piscium maris, uolatilium caeli, et
omnium repentium quae repunt super terram. quare haec est naturalis potestas
hominis in ista? quia homo ex eo habet potestatem, ex quo factus est ad imaginem
dei. ubi autem factus est ad imaginem dei? in intellectu, in mente, in interiore
homine; in eo quod intelligit ueritatem, diiudicat iustitiam et iniustitiam,
nouit a quo factus est, potest intelligere creatorem suum, laudare creatorem
suum. habet hanc intelligentiam, qui habet prudentiam. ideo multi cum per
cupiditates malas detererent in se imaginem dei, et ipsam quodammodo flammam
intelligentiae peruersitate morum exstinguerent; clamabat illis scriptura, nolite
fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. hoc est dicere,
praeposui te equo et mulo; te ad imaginem meam feci, potestatem tibi super ista
dedi. quare? quia non habent ferae rationalem mentem: tu autem rationali mente
capis ueritatem, intelligis quod supra te est; subdere ei qui supra te est, et
infra te erunt illa quibus praepositus es. quia uero per peccatum homo deseruit
eum sub quo esse debuit, subditur eis supra quae esse debuit.
[ioep 08,07] intendite quid dicam: deus, homo, pecora: uerbi gratia, supra te
deus; infra te pecora: agnosce eum qui supra te est, ut agnoscant te quae infra
te sunt. ideoque cum Daniel agnouisset supra se deum, agnouerunt illum supra se
leones. si autem non agnoscis illum qui supra te est, superiorem contemnis,
subderis inferiori. propterea superbia Aegyptiorum unde domita est? de ranis et
muscis. poterat deus et leones mittere, sed aliquis magnus leone terrendus est.
quanto illi erant superbiores, tanto de rebus contemptibilibus et abiectis
fracta est eorum ceruix mala. sed Danielem agnouerunt leones, quia ille subditus
deo erat. quid? martyres qui ad bestias pugnauerunt, et ferarum morsibus
lacerati sunt, non erant sub deo? aut erant serui dei tres uiri, et non erant
serui dei Machabaei? agnouit ignis seruos dei tres uiros, quos non ussit, quorum
nec uestimenta corrupit; et non agnouit Machabaeos? agnouit Machabaeos; agnouit,
fratres et istos. sed opus erat quodam flagello, permittente domino, qui dixit
in scriptura, flagellat omnem filium quem recipit. putatis enim, fratres,
quia ferrum transuerberaret uiscera domini, nisi ipse permitteret; aut haereret
in ligno, nisi ipse uoluisset? non eum agnouit creatura sua? an exemplum
patientiae proposuit fidelibus suis? ideo deus quosdam liberauit uisibiliter,
quosdam non liberauit uisibiliter: omnes tamen spiritualiter liberauit,
spiritualiter neminem deseruit. uisibiliter quosdam uisus est deseruisse,
quosdam uisus est eripuisse. ideo quosdam eripuit, ne putes illum non potuisse
eripere. testimonium dedit quia potest, ut ubi non facit, secretiorem intelligas
uoluntatem, non suspiceris difficultatem. sed quid, fratres? cum euaserimus
omnes istos mortalitatis laqueos, cum transierint tempora tentationis, cum
saeculi huius fluuius decucurrerit et receperimus illam stolam primam,
immortalitatem illam quam peccando perdidimus, cum corruptibile hoc induerit
incorruptionem, id est, caro ista induerit incorruptionem, et mortale hoc
induerit immortalitatem; iam perfectos filios dei, ubi non opus est tentari, nec
flagellari, agnoscet omnis creatura: subdita nobis erunt omnia, si nos hic
subditi sumus deo.
[ioep 08,08] sic ergo debet esse christianus ut non glorietur super alios homines. dedit enim tibi deus esse super bestias, id est meliorem esse quam bestias. hoc naturale habes; semper melior eris quam bestia. si uis melior esse quam alius homo, inuidebis ei quando tibi esse uidebis aequalem. debes uelle omnes homines aequales tibi, et si uiceris aliquem per prudentiam, optare debes ut sit et ipse prudens. quamdiu tardus est discit a te; quamdiu indoctus est indiget te, et tu uideris doctor, ille autem discens. tu ergo superior quia doctor es; ille inferior quia discens. nisi illum optes aequalem, semper uis habere discentem. si autem uis semper habere discentem, inuidus eris doctor. si inuidus doctor, quomodo eris doctor? rogo te, noli docere ipsam inuidentiam tuam. audi apostolum dicentem de uisceribus caritatis: uellem omnes esse sicut me ipsum. quomodo uolebat omnes aequales? ideo erat omnibus superior quia caritate optabat omnes aequales. excessit ergo homo modum; auarior uoluit esse ut supra homines esset qui supra pecora factus est, et ipsa est superbia.
[ioep 08,09] et uidete quanta opera faciat superbia; ponite in corde quam
similia facit, et quasi paria caritati. pascit esurientem caritas, pascit et
superbia; caritas, ut deus laudetur; superbia, ut ipsa laudetur. uestit nudum
caritas, uestit et superbia; ieiunat caritas, ieiunat et superbia; sepelit
mortuos caritas, sepelit et superbia. omnia opera bona quae uult facere caritas
et facit, agitat contra superbia, et quasi ducit equos suos. sed interior est
caritas: tollit locum male agitatae superbiae; non male agitanti, sed male
agitatae. uae homini cuius auriga superbia est, necesse est enim ut praeceps
eat. ut autem non sit superbia quae agitet facta bona, quis nouit? quis uidet?
ubi est hoc? opera uidemus: pascit misericordia, pascit et superbia; hospitem
suscipit misericordia, hospitem suscipit et superbia; intercedit pro paupere
misericordia, intercedit et superbia. quid est hoc? in operibus non discernimus.
audeo aliquid dicere, sed non ego; Paulus dixit: moritur caritas, id est, homo
habens caritatem, confitetur nomen Christi, ducit martyrium; confitetur et
superbia, ducit et martyrium. ille habet caritatem, ille non habet caritatem.
sed audiat ab apostolo ille qui non habet caritatem: si distribuero omnia mea
pauperibus, et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habuero,
nihil mihi prodest. ergo scriptura diuina intro nos reuocat a iactatione
huius faciei forinsecus; et ab ista superficie quae iactatur ante homines,
reuocat nos intro. redi ad conscientiam tuam, ipsam interroga. noli attendere
quod floret foris, sed quae radix est in terra. radicata est cupiditas? species
potest esse bonorum factorum, uere opera bona esse non possunt. radicata est
caritas? securus esto, nihil mali procedere potest. blanditur superbus, saeuit
amor. ille uestit, ille caedit. ille enim uestit ut placeat hominibus: ille
caedit ut corrigat disciplina. accipitur magis plaga caritatis, quam eleemosyna
superbiae. redite ergo intro, fratres; et in omnibus quaecumque facitis,
intuemini testem deum. uidete, si ille uidet, quo animo faciatis. si cor uestrum
non uos accusat, quia iactantiae causa facitis; bene, securi estote. nolite
autem timere quando facitis bene, ne uideat alter. time ne propterea facias, ut
tu lauderis: nam uideat alter, ut deus laudetur. si enim abscondis ab oculis
hominis; abscondis ab imitatione hominis, laudem subtrahis deo. duo sunt quibus
eleemosynam facis: duo esuriunt; unus panem, alter iustitiam. inter duos istos
famelicos, quia dictum est, beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam
ipsi saturabuntur: inter duos istos famelicos, bonus operator constitutus
es; si caritas de illo operatur, ambos miseratur, ambobus uult subuenire. ille
enim quaerit quod manducet, ille quaerit quod imitetur. pascis istum, praebe te
isti; ambobus dedisti eleemosynam: illum fecisti gratulatorem de fame
interfecta; hunc fecisti imitatorem de exemplo proposito. [ioep 08,10]
miseremini ergo tanquam misericordes; quia in eo etiam quod diligitis
inimicos, fratres diligitis. ne putetis Ioannem nihil de dilectione inimici
praecepisse; quia de fraterna caritate non tacuit: fratres diligitis. quomodo,
inquis, fratres diligimus? quaero quare diligas inimicum: quare illum diligis?
ut sanus sit in hac uita? quid, si non illi expedit? ut diues sit? quid, si
ipsis diuitiis excaecabitur? ut uxorem ducat? quid, si amaram uitam inde
patietur? ut filios habeat? quid, si mali erunt? incerta sunt ergo ista quae
uideris optare inimico tuo, quia diligis eum; incerta sunt. opta illi ut
habeat tecum uitam aeternam; opta illi ut sit frater tuus. si ergo hoc optas,
diligendo inimicum, ut sit frater tuus; cum eum diligis, fratrem diligis. non
enim amas in illo quod est; sed quod uis ut sit. dixeram aliquando caritati
uestrae, nisi fallor: robur est ligni positum ante oculos; faber optimus uidit
lignum non dolatum, de silua praecisum, adamauit: nescio quid inde uult
facere. non enim ad hoc amauit, ut semper sic maneat. in arte uidit quod
futurum est, non in amore quod est; et amauit quod inde facturus est, non
illud quod est. sic et nos deus amauit peccatores. dicimus quia deus amauit
peccatores: ait enim, non est opus sanis medicus, sed male habentibus.
numquid ad hoc amauit peccatores, ut peccatores remaneremus? quasi lignum de
silua uidit nos faber, et cogitauit aedificium quod inde facturus est, non
siluam quod erat. sic et tu respicis inimicum tuum aduersantem, saeuientem,
mordentem uerbis, exasperantem contumeliis, insectantem odiis; attendis ibi
quia homo est. uides ista omnia quae aduersa sunt ab homine facta; et uides in
illo quod a deo factus est. quod autem homo factus est, a deo factus est. quod
autem te odit, ipse fecit; quod inuidet, ipse fecit. et quid dicis in animo
tuo? domine, propitius illi esto, dimitte illi peccata; incute illi terrorem,
muta illum. non amas in illo quod est, sed quod uis ut sit. ergo cum inimicum
amas, fratrem amas. quapropter perfecta dilectio, est inimici dilectio: quae
perfecta dilectio est in dilectione fraterna. et nemo dicat quia aliquid minus
nos monuit Ioannes apostolus, et plus nos monuit dominus Christus: Ioannes nos
monuit ut fratres diligamus; Christus nos admonuit ut etiam inimicos
diligamus. attende quare te monuit Christus ut diligas inimicos. numquid ut
semper remaneant inimici? si ad hoc te monuit ut inimici remaneant, odis, non
diligis. attende quomodo ipse dilexit, id est, quia nolebat ut sic remanerent
persecutores; ait, pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.
quibus uoluit ignosci, mutari illos uoluit: quos uoluit mutari, ex inimicis
fratres facere dignatus est, et uere sic fecit. occisus est, sepultus est,
resurrexit, in caelum ascendit, spiritum sanctum misit discipulis; coeperunt
cum fiducia praedicare nomen ipsius, miracula faciebant in nomine crucifixi et
occisi: uiderunt illi interfectores domini; et qui sanguinem eius saeuiendo
fuderunt, credendo biberunt.
[ioep 08,11] haec dixi, fratres, et longiuscule: tamen quia uehementius
commendanda fuit caritati uestrae ipsa caritas, ideo commendanda sic erat. si
enim caritas nulla est in uobis, nihil diximus. si autem est in uobis, tanquam
oleum in flammas adiecimus; et in quo non erat, forte uerbis accensa est. in
alio creuit quod erat; in alio coepit esse quod non erat. ad hoc ergo ista
diximus, ne pigri sitis diligere inimicos. saeuit in te homo? ille saeuit, tu
precare; ille odit, tu miserere. febris animae ipsius te odit: sanus erit, et
gratias tibi aget. quomodo medici diligunt aegrotos? numquid aegrotos diligunt?
si aegrotos diligunt, uolunt ut semper aegrotent. ad hoc diligunt aegrotos, non
ut aegroti remaneant, sed ut ex aegrotis sani fiant. et quanta plerumque
patiuntur a phreneticis? quales contumelias uerborum? plerumque et percutiuntur.
persequitur ille febrem, ignoscit homini: et quid dicam, fratres? amat inimicum
suum? imo odit inimicum suum morbum; ipsum enim odit, et amat hominem a quo
percutitur: odit febrem. a quo enim percutitur? a morbo, ab aegrotatione, a
febre. illud tollit quod illi aduersatur, ut remaneat illud unde gratuletur. sic
et tu: si odit te inimicus tuus, et iniuste te odit; noueris quia cupiditas
saeculi in illo regnat, propterea te odit. si odisti illum et tu, contra reddis
malum pro malo. quid facit reddere malum pro malo? unum aegrotum flebam, qui te
oderat; iam duos plango, si et tu odisti. sed persequitur rem tuam; tollit tibi
nescio quae, quae habes in terra: ideo illum odisti, quia angustias tibi facit
in terra. noli pati angustias, migra in caelum sursum: cor ibi habebis ubi
latitudo est, ut nullas angustias patiaris in spe uitae aeternae. attende quae
tibi tollit: nec ipsa tibi tolleret, nisi ille permitteret qui flagellat
omnem filium quem recipit. quodammodo ferramentum dei est quo saneris, ipse
inimicus tuus. si nouit deus utile tibi esse ut exspoliet te, permittit illum;
si nouit tibi utile esse ut uapules, permittit illum, ut caedaris: de illo te
curat, opta ut ille sanetur.
[ioep 08,12] deum nemo uidit unquam. uidete, dilectissimi: si
diligamus inuicem, deus in nobis manebit, et dilectio eius erit perfecta in
nobis. incipe diligere, perficieris. coepisti diligere? coepit in te deus
habitare; ama eum qui in te coepit habitare, ut perfectius inhabitando faciat te
perfectum. in hoc cognoscimus quia in ipso manemus, et ipse in nobis, quia de
spiritu suo dedit nobis. bene, deo gratias. cognoscimus quia habitat in
nobis. et hoc ipsum unde cognoscimus, quia cognouimus quia habitat in nobis?
quia hoc ipse Ioannes dixit: quia de spiritu suo dedit nobis. unde scimus
quia de spiritu suo dedit nobis? hoc ipsum, quia de spiritu suo dedit
tibi, unde cognoscis? interroga uiscera tua: si plena sunt caritate, habes
spiritum dei. unde cognoscimus quia inde cognoscis habitare in te spiritum dei?
Paulum interroga apostolum: quoniam caritas dei diffusa est in cordibus
nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. [ioep 08,13] et
nos uidimus, et testes sumus, quia pater misit filium suum saluatorem mundi.
securi estote qui aegrotatis: talis medicus uenit, et desperatis? magni erant
morbi, insanabilia erant uulnera, desperata erat aegritudo. magnitudinem mali
tui attendis, omnipotentiam medici non attendis? tu desperatus es; sed ille
omnipotens est: cuius testes isti sunt qui primo sanati, et annuntiantes
medicum; et ipsi tamen plus spe sanati quam re. nam sic dicit apostolus: spe
enim salui facti sumus. coepimus ergo sanari in fide: perficietur autem
salus nostra, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc
induerit immortalitatem. haec spes est, nondum res. sed qui gaudet in spe,
tenebit et rem: qui autem spem non habet, ad rem non poterit peruenire.
[ioep 08,14] quicumque confessus fuerit quod Iesus est filius dei, deus in
ipso manet, et ipse in deo. iam non multis dicamus: qui confessus fuerit,
non uerbo, sed facto; non lingua, sed uita. nam multi confitentur uerbis, sed
factis negant. et nos cognouimus, et credidimus, quam dilectionem deus habet
in nobis. et iterum unde cognouisti? deus dilectio est. iam dixit
illud superius, ecce iterum dicit. amplius tibi non potuit dilectio commendari,
quam ut diceretur deus. forte munus dei contempturus eras. et deum contemnis? deus
dilectio est. et qui manet in dilectione, in deo manet, et deus in eo manet.
uicissim in se habitant, qui continet et qui continetur. habitas in deo, sed ut
continearis: habitat in te deus, sed ut te contineat, ne cadas. ne forte sic te
putes domum dei fieri, quomodo domus tua portat carnem tuam: si subtrahat se
domus in qua es, cadis; si autem tu te subtrahas, non cadit deus. integer est,
cum eum deseris; integer, cum ad illum redieris. tu sanaris, non illi aliquid
praestabis; tu mundaris, tu reficeris, tu corrigeris. ille medicamentum est non
sano, regula est prauo, lux est tenebrato, habitatio est deserto. omnia ergo
tibi conferuntur. uide ne putes deo aliquid conferri, quando uenis ad eum; nec
mancipium saltem. ergo non habebit deus seruos, si tu nolueris, et si omnes
noluerint? deus non indiget seruis, sed serui deo: ideo dicit Psalmus, dixi
domino, deus meus es tu. ipse est uerus dominus. et quid ait? quoniam
bonorum meorum non eges. tu eges bono serui tui. eget seruus bono tuo, ut
pascas illum: eges et tu bono serui tui, ut adiuuet te. non tibi potes aquam
implere, non tibi potes coquere, non tibi potes ante equum currere, iumentum
tuum non potes curare. uides quia indiges bono serui tui, obsequio illius
indiges. non es ergo uerus dominus, quando indiges inferiore. ille est uerus
dominus qui nihil a nobis quaerit; et uae nobis, si eum non quaeramus. nihil a
nobis quaerit; et quaesiuit nos, cum eum non quaereremus. ouis una errauerat;
inuenit eam, gaudens in humeris suis reportauit. et numquid ouis erat pastori
necessaria, et non oui potius pastor necessarius erat? quanto libentius de
caritate loquor, tanto minus uolo finiri epistolam istam. nulla est ardentior ad
commendandam caritatem. nihil uobis dulcius praedicatur, nihil salubrius
bibitur: sed si bene uiuendo confirmetis in uobis munus dei. ne sitis ingrati
tantae gratiae illius, qui cum haberet unicum, noluit illum esse unum; sed ut
fratres haberet, adoptauit illi, qui cum illo possiderent uitam aeternam.
|