| IN EPISTOLAM IOANNIS AD PARTHOS TRACTATVS DECEM - IX
[ioep 09,01] meminit caritas uestra ex epistula iohannis apostoli ultimam partem restitisse nobis tractandam et exponendam uobis quantum dominus donat. huius ergo debiti nos memores sumus; exactionis autem uos memores esse debetis. eadem quippe caritas quae in ipsa epistula maxime et prope sola commendatur et nos facit fidelissimos debitores et uos dulcissimos exactores. ideo dixi dulcissimos exactores quia ubi caritas non est, amarus exactor est; ubi autem caritas est, et qui exigit dulcis est et a quo exigitur etsi aliquem laborem suscipit. facit eundem laborem prope nullum et leuem ipsa caritas. nonne uidemus etiam in mutis animantibus et inrationabilibus, ubi non spiritalis caritas sed carnalis et naturalis, exigi tamen magno affectu de uberibus matris lac a paruulis? et quamuis sugens inpetum faciat in ubera, melius est tamen matri quam si non sugat nec exigat quod caritate debetur. saepe uidemus ubera uaccarum etiam a grandiusculis uitulis capite percuti et prope ipso inpetu leuari matrum corpora, nec eas tamen calce repellere, sed si desit filius qui sugat, mugitu uocari ad ubera. si ergo est in nobis illa caritas spiritalis de qua apostolus dicit: factus sum paruulus in medio uestrum tamquam nutrix fouens filios suos, tunc uos diligimus quando exigitis. pigros non amamus quia languentibus formidamus. intercesserunt autem ut intermitteremus textum huius epistulae quaedam pro diebus festis solemnia lectionum quae non potuerunt nisi legi et ipsa tractari. nunc ergo ad praetermissum ordinem redeamus, et quae restant intente accipiat sanctitas uestra. nescio utrum magnificentius nobis caritas commendari posset quam ut diceretur: deus caritas est. breuis laus et magna laus; breuis in sermone et magna in intellectu. quam cito dicitur: deus dilectio est, et hoc breue est; si numeres, unum est. si adpendas, quantum est? deus dilectio est, et qui manet, inquit, in dilectione in deo manet, et deus in illo manet. sit tibi domus deus, et esto domus dei. mane in deo, et maneat in te deus. manet in te deus ut te contineat; manes in deo ne cadas, quia sic de ipsa caritate apostolus dicit: caritas numquam cadit. quomodo cadit quem continet deus?
[ioep 09,02] in hoc perfecta est dilectio in nobis, ut fiduciam habeamus in die iudicii quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo. dicit quomodo se probet unusquisque quantum in illo profecerit caritas, uel potius quantum ipse in caritate profecerit. nam si caritas deus est, nec proficit nec deficit deus. sic dicitur proficere in te caritas quia tu in ea proficis. interroga ergo quantum in caritate profeceris et quid tibi respondeat cor tuum ut noueris mensuram prouectus tui. promisit enim ostendere nobis in quo cognoscamus eum, et ait: in hoc perfecta est dilectio in nobis. quaere in quo. ut fiduciam habeamus in die iudicii. quisquis fiduciam habet in die iudicii perfecta est in illo caritas. quid est habere fiduciam in die iudicii? non timere ne ueniat dies iudicii. sunt homines qui non credunt diem iudicii; isti fiduciam habere non possunt in die quam uenturam esse non credunt. praetermittamus istos; excitet illos deus ut uiuant. de mortuis ut quid loquimur? non credunt futurum diem iudicii, nec timent nec desiderant quod non credunt. coepit aliquis credere diem iudicii. si coepit credere, coepit et timere. sed quia timet adhuc, nondum habet fiduciam in die iudicii; nondum est in illo perfecta caritas. numquid tamen desperandum est? in quo uides initium cur desperas finem? quod initium uideo?, inquis. ipsum timorem. audi scripturam: initium sapientiae timor domini. coepit ergo timere diem iudicii. timendo corrigat se; uigilet aduersus hostes suos, id est aduersus peccata sua. incipit reuiuiscere interius et mortificare membra sua quae sunt super terram, sicut apostolus paulus dicit: mortificate membra uestra quae sunt super terram. spiritalia nequitiae dicit membra super terram; nam sequitur et exponit: auaritiam, inmunditiam, et cetera quae illic exsequitur. quantum autem mortificat iste qui timere coepit diem iudicii membra sua super terram tantum surgunt et corroborantur membra caelestia. membra autem caelestia omnia opera bona. surgentibus caelestibus membris incipit desiderare quod timebat. timebat enim ne ueniret christus et inueniret impium quem damnaret. desiderat ut ueniat quia inuenturus est pium quem coronet. iam cum coeperit desiderare uenientem christum casta anima quae desiderat amplexus sponsi, renuntiat adultero; fit uirgo interius ipsa fide, spe, et caritate. habet iam fiduciam in die iudicii. non contra se pugnat quando orat et dicit: adueniat regnum tuum. qui enim timet ne ueniat regnum dei timet ne exaudiatur. quomodo orat qui timet ne exaudiatur? qui autem orat cum fiducia caritatis optat iam ut ueniat. de ipso desiderio dicebat quidam in psalmo: et tu, domine, usquequo? conuertere, domine; erue animam meam. gemebat se differri. sunt enim homines qui cum patientia moriuntur; sunt autem quidam perfecti qui cum patientia uiuunt. quid dixi? qui adhuc desiderat istam uitam quando illi uenerit dies mortis, patienter tolerat mortem. luctatur aduersum se ut sequatur uoluntatem dei, et hoc potius agit animo quod eligit deus, non quod eligit uoluntas humana. et ex desiderio uitae praesentis fit lucta cum morte, et adhibet patientiam et fortitudinem ut aequo animo moriatur. iste patienter moritur. qui autem desiderat, sicut dicit apostolus, dissolui et cum christo esse non patienter moritur sed patienter uiuit, delectabiliter moritur. uide apostolum patienter uiuentem, id est cum patientia hic non amare uitam sed tolerare. dissolui, inquit, et esse cum christo multo magis optimum; manere in carne necessarium propter uos. ergo, fratres, date operam. intus agite uobis cum ut desideretis diem iudicii. aliter non probatur perfecta caritas nisi cum coeperit ille dies desiderari. ille autem eum desiderat qui fiduciam habet in illo; ille autem fiduciam habet in illo cuius conscientia non trepidat in caritate perfecta atque sincera.
[ioep 09,03] in hoc perfecta est dilectio eius in nobis, ut fiduciam habeamus in die iudicii. quare habebimus fiduciam? quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo. audisti causam fiduciae tuae: quia sicut est ille, inquit, et nos sumus in hoc mundo. nonne uidetur impossibile aliquid dixisse? numquid enim potest esse homo sicut deus? iam uobis exposui quia non semper ad aequalitatem dicitur sicut, sed dicitur ad quandam similitudinem. quomodo enim dicis: sicut aures habeo ita habet et imago? numquid omnino sic? sed dicis sicut. si ergo facti sumus ad imaginem dei, quare non sicut deus sumus, non ad aequalitatem sed pro modo nostro? unde ergo nobis datur fiducia in die iudicii? quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo. debemus hoc referre ad ipsam caritatem et intellegere quid dictum sit. dominus in euangelio dicit: si diligitis eos qui uos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? quid ergo uult nos? ego autem dico uobis: diligite inimicos uestros et orate pro persequentibus uos. si ergo iubet nos diligere inimicos nostros, unde nobis dat exemplum? de ipso deo. ait enim: ut sitis filii patris uestri qui in caelis est. quomodo illud facit deus? diligit inimicos suos qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. si ergo ad hanc perfectionem nos inuitat deus ut diligamus inimicos nostros sicut ipse diligit suos, ea nobis fiducia est in die iudicii quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo; quia sicut ille diligit inimicos faciendo solem suum oriri super bonos et malos et pluendo super iustos et iniustos, nos quia inimicis nostris non possumus praestare solem et pluuiam, praestemus lacrimas cum pro illis oramus.
[ioep 09,04] iam ergo de ipsa fiducia uidete quid dicat. unde intellegitur perfecta caritas? timor non est in caritate. quid ergo dicimus de illo qui coepit timere diem iudicii? si perfecta in illo esset caritas, non timeret. perfecta enim caritas faceret perfectam iustitiam, et non haberet quare timeret, immo haberet quare desideraret ut transeat iniquitas et ueniat regnum dei. ergo timor non est in caritate. sed in qua caritate? non in incohata. in qua ergo? sed perfecta, inquit, caritas foras mittit timorem. ergo incipiat timor quia initium sapientiae timor domini. timor quasi locum praeparat caritati. cum autem coeperit caritas habitare, pellitur timor qui ei praeparauit locum. quantum enim illa crescit ille decrescit, et quantum illa fit interior timor pellitur foras. maior caritas, minor timor; minor caritas, maior timor. si autem nullus timor, non est qua intret caritas. sicut uidemus per saetam introduci linum quando aliquid suitur. saeta prius intrat, sed nisi exeat, non succedit linum. sic timor primo occupat mentem; non autem ibi remanet timor quia ideo intrauit ut introduceret caritatem. iam facta securitate in animo quale gaudium nobis est uel in hoc uel in futuro saeculo? et in hoc saeculo quis nobis nocebit plenis caritate? uidete quomodo exultet apostolus de ipsa caritate. quis nos, inquit, separabit a caritate christi? tribulatio, an angustia, an persecutio, an nuditas, an periculum, an gladius? et petrus dicit: et quis uobis nocere potest si boni aemulatores fueritis? timor non est in dilectione, sed perfecta dilectio foras mittit timorem quia timor tormentum habet. torquet cor conscientia peccatorum; nondum facta est iustificatio. est ibi quod titillet, quod pungat. ideo in psalmo de ipsa perfectione iustitiae quid dicit? conuertisti luctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum et cinxisti me laetitia ut cantet tibi gloria mea et non conpungar. quid est: non conpungar? non sit quod stimulet conscientiam meam. stimulat timor, sed noli timere. intrat caritas quae sanat quod uulnerat timor. timor dei sic uulnerat quomodo medici ferramentum; putredinem tollit et quasi uidetur uulnus augere. ecce putredo quando erat in corpore, minus erat uulnus sed periculosum. accedit ferramentum medici. minus dolebat illud uulnus quam dolet modo cum secatur; plus dolet cum curatur quam si non curaretur, sed ideo plus dolet accedente medicina ut numquam doleat succedente salute. occupet ergo cor tuum timor ut inducat caritatem; succedat cicatrix ferramento medici. talis est medicus ut nec cicatrices appareant; tu tantum subde te dexterae ipsius. nam si sine timore est, non poterit iustificari. sententia dicta est de scripturis: nam qui sine timore est non poterit iustificari. opus est ergo ut intret timor primo per quem ueniat caritas. timor medicamentum; caritas sanitas. qui autem timet non est perfectus in dilectione. quare? quia timor tormentum habet quomodo sectio medici tormentum habet.
[ioep 09,05] est autem alia sententia quae uidetur huic esse contraria si non habeat intellectorem. dicitur enim quodam loco in psalmo: timor domini castus permanens in saeculum saeculi. aeternum quendam timorem nobis ostendit sed castum. quod si ille aeternum timorem nobis ostendit, numquid contradicit illi forte ista epistula quae dicit: timor non est in caritate sed perfecta caritas foras mittit timorem? interrogemus ambo eloquia dei. spiritus unus est etsi codices duo, etsi ora duo, etsi linguae duae. hoc enim dictum est per iohannem, illud dictum est per dauid; sed nolite putare alium esse spiritum. si unus flatus inflat duas tibias, non potest unus spiritus inplere duo corda, agitare duas linguas? sed si spiritu uno, id est uno flatu inpletae duo tibiae consonant, inpletae duae linguae spiritu dei dissonare possunt? est ergo ibi quaedam consonantia, est quaedam concordia, sed auditorem desiderat. ecce inspirauit et impleuit duo corda, duo ora. mouit duas linguas spiritus dei, at audiuimus ex una lingua: timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem; audiuimus ex alia: timor domini castus permanens in saeculum saeculi. quid est hoc? quasi dissonant? non. excute aures; intende melodiam. non sine causa hic addidit castus, illic non addidit, nisi quia est timor alius qui dicitur castus; est autem alius timor qui non dicitur castus. discernamus istos duos timores et intellegamus consonantiam tibiarum. quomodo intellegimus uel quomodo discernimus? adtendat caritas uestra. sunt homines qui propterea timent deum ne mittantur in gehennam, ne forte ardeant cum diabolo in ignem aeternum. ipse est timor ille qui introducit caritatem, sed sic uenit ut exeat. si enim adhuc propter poenas times deum, nondum amas quem sic times; non bona desideras sed mala caues. sed ex eo, quia mala caues, corrigis te et incipis bona desiderare. cum bona desiderare coeperis, erit in te timor castus. quis timor castus? ne amittas ipsa bona. intendite. aliud est timere deum ne demittat te in gehennam cum diabolo, aliud est timere deum ne recedat a te. ille timor quo times ne in ignem aeternum mittaris cum diabolo nondum est castus. non enim uenit ex amore dei sed ex timore poenae. cum autem times deum ne deserat te praesentia eius, amplecteris eum, ipso frui desideras.
[ioep 09,06] non potest melius explanari quid intersit inter duos istos timores, unum quem foras mittit caritas, alterum castum qui permanet in saeculum saeculi, nisi ponas duas mulieres maritatas quarum unam ita constituas uolentem facere adulterium, delectari nequitia, sed timere ne damnetur a marito. timet maritum, sed quia adhuc amat nequitiam, ideo timet maritum. huic non grata sed onerosa est mariti praesentia, et si forte uiuit nequiter, timet maritum ne ueniat. tales sunt qui timent ne ueniat dies iudicii. fac alteram amare uirum, debere illi castos amplexus, nulla se adulterina inmunditia maculare. optat praesentiam uiri. et quomodo discernuntur duo isti timores? timet illa; timet et illa. interroga. quasi unum tibi respondent. interroga illam: times uirum? respondet: timeo. interroga et illam si timet uirum. respondet: timeo. una uox est sed diuersus animus. iam ergo interrogentur quare. illa dicit: timeo uirum ne ueniat; illa dicit: timeo uirum ne discedat. illa: timeo ne damner; illa dicit: timeo ne deserar. pone hoc in animo christianorum et inuenis timorem quem foras mittit caritas et alium timorem castum permanentem in saeculum saeculi.
[ioep 09,07] loquamur ergo his primo qui sic timent deum quomodo illa mulier quam delectat nequitia. timet enim uirum ne damnet illam. talibus primo loquamur: o anima quae sic times deum ne damnet te deus quomodo timet mulier quam delectat nequitia - timet uirum ne damnetur a uiro - quomodo tibi displicet illa mulier displice et tu tibi. si forte habes uxorem, numquid uis ut sic te timeat uxor tua ne damnetur abs te, ut delectet illam nequitia, sed pondere timoris tui reprimatur, non damnatione iniquitatis? castam eam uis ut te diligat, non ut te timeat. exhibe te talem deo qualem uis habere uxorem. et si nondum habes et habere uis, talem uis habere. et quid dicimus, fratres? illa mulier quae ideo timet uirum ne damnetur a uiro forte non facit adulterium ne aliquo modo perueniat ad uirum et tollat illi lucem istam temporalem. potest autem uir ille et falli. homo est enim sicut et illa quae potest fallere. timet illa eum extra cuius oculos potest esse. tu non times semper faciem supra te uiri tui? uultus autem domini super facientes mala. captat illa absentiam uiri sui et incitatur forte delectatione adulterii, et dicit sibi tamen: non faciam. absens est quidem ille, sed difficile est ut non ad illum quoquo modo perueniat. temperat se ne perueniat ad hominem qui potest et nescire, qui potest et falli, qui potest et bonam suspicari et malam, qui potest et castam suspicari quae adultera est. tu non times oculos eius quem fallere nemo potest? tu non times eius praesentiam qui auerti a te non potest? roga deum ut intueatur te et auertat faciem a peccatis tuis: auerte faciem tuam a peccatis meis. sed unde mereris ut ille faciem auertat a peccatis tuis si tu non inde auertas faciem a peccatis tuis? ipsa enim uox dicit in psalmo: quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum contra me est semper. tu agnosce, et ille ignoscet.
[ioep 09,08] allocuti sumus eam quae habet adhuc timorem, non permanentem in saeculum saeculi, sed quem caritas excludit et foras mittit. alloquamur et illam quae habet iam timorem castum, timorem permanentem in saeculum saeculi. putamus inuenimus illam ut alloquamur illam? putas est in hoc populo? putas est in ista exedra? putas est in hac terra? non potest nisi esse, sed latet. hiems est; intus est uiriditas in radice. forte inuenimus et aures illius. sed ubicumque est illa anima, utinam illam inuenirem, et non aures eius praeberet mihi sed ego aures meas illi. illa me doceret aliquid potius quam a me disceret. anima quaedam sancta, ignea, et desiderans regnum dei - hanc non ego alloquor sed deus ipse, et patienter uiuentem in hac terra ita consolatur: iam uis ueniam, et ego noui quia iam uis ut ueniam. noui qualis es ut secura expectes aduentum meum. noui quia molestia est tibi; sed magis expecta, tolera. uenio et uenio cito. sed amanti tardum est. audi eam cantantem tamquam lilium de medio spinarum; audi suspirantem et dicentem: psallam, et intellegam in uia inmaculata. quando uenies ad me? sed in uia inmaculata merito non timet quia perfecta caritas foras mittit timorem. et cum uenerit ad eius amplexum, timet sed securiter. quid timet? cauet et obseruabit ab iniquitate sua ne iterum peccet, non ne mittatur in ignem, sed ne ab illo deseratur. et erit in illa quid? timor castus permanens in saeculum saeculi. audiuimus duas tibias consonantes. illa de timore dicit et illa de timore dicit; sed illa de timore quo timet anima ne damnetur, illa de timore quo timet anima ne deseratur. ille est timor quem caritas excludit; ille est timor permanens in saeculum saeculi.
[ioep 09,09] nos diligimus quia ipse prior nos dilexit. nam unde diligeremus nisi prior ille dilexisset nos? diligendo amici facti sumus, sed inimicos ille dilexit ut amici efficeremur. prior dilexit nos et donauit nobis ut diligeremus eum. nondum diligebamus; diligendo pulchri efficimur. quid facit homo deformis et distorta facie si amet pulchram? aut quid facit femina deformis et distorta et nigra si amet pulchrum? numquid amando poterit esse pulchra? numquid et ille amando poterit esse formonsus? amat pulchram, et quando se in speculo uidet, erubescit leuare faciem ad illam formosam quam amat. quid faciet ut pulcher sit? expectat ut ueniat pulchritudo? immo expectando senectus additur et turpiorem facit. non est ergo quid agere. non est quomodo illi des consilium nisi ut compescat se et non audeat amare inpar inparem; aut si forte amat et ducere uxorem optat, et ut illa castitatem amet, non carnis faciem. anima uero nostra, fratres mei, foeda est per iniquitatem. amando deum pulchra efficitur. qualis amor est qui reddit pulchram amantem? deus autem semper pulcher est, numquam deformis, numquam commutabilis. amauit nos prior qui semper est pulcher. et quales amauit nisi foedos et deformes - non ideo tamen ut foedos dimitteret, sed ut mutaret et ut ex deformi pulchrum faceret? quomodo erimus pulchri? amando eum qui semper est pulcher. quantum in te crescit amor tantum crescit pulchritudo quia ipsa caritas est animae pulchritudo. nos diligimus quia ipse prior dilexit nos. audi apostolum paulum: ostendit autem deus dilectionem suam in nobis quoniam cum adhuc peccatores essemus, christus pro nobis mortuus est, iustus pro iniustis, pulcher pro foedis. quomodo inuenimus pulchrum iesum? speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis. unde? item uidete unde sit pulcher: speciosus forma prae filiis hominum quia deus, quia in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. quia uero carnem suscepit, quasi foeditatem tuam suscepit, id est mortalitatem tuam, ut aptaret se tibi et congrueret tibi et excitaret te ad amandam intus pulchritudinem. unde ergo inuenimus quia foedus et deformis iesus sicut inuenimus quia pulcher et speciosus forma prae filiis hominum? unde inuenimus quia et deformis? esaiam interroga: et uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. illae sunt duae tibiae quasi diuerse sonantes, sed unus spiritus ambas inflat. hac dicitur: speciosus forma prae filiis hominum; hac dicitur in esaia: uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. uno spiritu inplentur ambae tibiae; non dissonant. noli aures auertere; adhibe intellectum. interrogemus apostolum paulum, et exponat nobis consonantiam duarum tibiarum. sonet nobis: speciosus forma prae filiis hominum. qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. ecce speciosus forma prae filiis hominum. sonet nobis etiam: uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. sed semetipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominum factus et habitu inuentus ut homo. non habebat speciem neque decorem ut tibi daret speciem et decorem. quam speciem? quem decorem? dilectionem caritatis. ut ames, curras; curris, amas. pulcher es iam, sed noli te adtendere ne perdas quod accepisti. illum adtende a quo factus es pulcher; ideo sis pulcher ut ille te amet. tu autem totam intentionem tuam in illum dirige, ad illum curre, eius amplexus pete, ab illo time discedere ut sit in te timor castus permanens in saeculum saeculi. nos diligimus quia ipse dilexit nos.
[ioep 09,10] si quis dixerit: diligo deum. quem deum? quare diligimus? quia ipse prior dilexit nos et donauit nobis diligere. dilexit impios ut faceret pios; dilexit iniustos ut faceret iustos; dilexit aegrotos ut faceret sanos. ergo et nos diligimus quia ipse prior dilexit nos. interroga unumquemque; dicat tibi si diligit deum. clamat, confitetur: diligo; ipse scit. est aliud unde interrogetur. si quis dixerit, inquit: diligo deum, et fratrem suum odit, mendax est. unde probas quia mendax est? audi: qui enim non diligit fratrem suum quem uidet, deum quem non uidet quomodo poterit diligere? quid ergo? qui diligit fratrem diligit deum? necesse est ut diligat deum; necesse est ut diligat ipsam dilectionem. numquid potest diligere fratrem et non diligere dilectionem? necesse est ut diligat et dilectionem. quid ergo? quia diligit dilectionem ideo diligit deum? utique ideo diligendo dilectionem deum diligit. an oblitus es quod paulo ante dixisti: deus dilectio est? si deus dilectio, quisquis diligit dilectionem deum diligit. dilige ergo fratrem et securus esto. non potes dicere: diligo fratrem sed non diligo deum. quomodo mentiris si dicas: diligo deum, quando non diligis fratrem, sic falleris si quando dicis: diligo fratrem, putes quia non diligis deum. necesse est qui diligis fratrem diligas ipsam dilectionem; dilectio autem deus est; necesse est ergo ut diligat deum quisquis diligit fratrem. si autem non diligis fratrem quem uides, deum quem non uides quomodo poteris diligere? quare non uidet deum? quia non habet ipsam dilectionem. ideo non uidet deum quia non habet dilectionem; ideo non habet dilectionem quia non diligit fratrem. propterea ergo non uidet deum quia non habet dilectionem. nam si habeat dilectionem, deum uidet quia deus dilectio est, et purgatur oculus ille magis magisque dilectione ut uideat illam incommutabilem substantiam cuius praesentia semper gaudeat, qua perfruatur in aeternum coniunctus angelis. sed currat modo ut aliquando in patria laetetur. non amet peregrinationem; non amet uiam. totum amarum sit praeter illum qui uocat quo usque inhaereamus illi et dicamus quod dictum est in psalmo: perdidisti omnes qui fornicantur abs te. et qui sunt qui fornicantur? qui discedunt et amant mundum. tu autem quid? sequitur et dicit: mihi autem inhaerere deo bonum est. totum bonum meum inhaerere deo est gratis. nam si interroges et dicas: quare inhaeres deo? et dicat: ut donet mihi, quid tibi donet? caelum ipse fecit; terram ipse fecit. quid tibi donaturus est? iam haeres illi. inueni melius, et donat tibi.
[ioep 09,11] qui enim non diligit fratrem suum quem uidet, deum quem non uidet quomodo potest diligere? et hoc mandatum habemus ab ipso, ut qui diligit deum diligat et fratrem suum. magnifice dicebas: diligo deum, et odis fratrem? o homicida, quomodo diligis deum? non audisti superius in ipsa epistula: qui odit fratrem suum homicida est? sed prorsus diligo deum quamuis oderim fratrem meum. prorsus non diligis deum si odisti fratrem, et modo probo alio documento. ipse dixit: dedit nobis praeceptum ut diligamus inuicem. quomodo diligis eum cuius odisti praeceptum? quis est qui dicat: diligo imperatorem sed odi leges eius? in hoc intellegit imperator si diligis eum, si obseruentur leges eius per prouincias. lex imperatoris quae est? mandatum nouum do uobis ut uos inuicem diligatis. dicis ergo te diligere christum? serua mandata eius et fratrem dilige. si autem fratrem non diligis, quomodo eum diligis cuius mandatum contemnis? fratres, ego non satior loquendo de caritate in nomine christi. quantum et uos habetis huius rei auaritiam, tantum speramus quia crescit in uobis ipsa et foras mittit timorem ut remaneat ille timor castus permanens in saeculum saeculi. toleremus mundum; toleremus tribulationes ipsius; toleremus scandala temptationum. non recedamus a uia; teneamus unitatem ecclesiae; teneamus christum; teneamus caritatem. non diuellamur a membris sponsae ipsius; non diuellamur a fide ut gloriemur in praesentia ipsius; et securi manebimus in eo modo per fidem, tunc per speciem cuius tantas arras habemus donum spiritus sancti.
|