Sermon 22

Villanova University
 VU Links
Focus on Augustine Log on  
St. Augustine of Hippo (354-430)
title-left.jpg (4724 bytes) Our Focus On Augustine title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Course Offerings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty Contributions

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustine's Writings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Tools For Research

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustinians Around
  the World

title-left.jpg (4724 bytes) Villanova University title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Prospective Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Parents
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty & Staff
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Alumni & Friends
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Mission & Heritage
Sermones

SERMO SANCTI AVGVSTINI DE PSALMO LXVII audiuimus, et contremuimus, quod in uoce psalmi est prophetatum. ait enim: {sicut deficit fumus, deficiant: sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie dei}. non dubito, fratres karissimi, quod omnium uestrum corda concussa sint, nec cuiusquam conscientia sub his uerbis intrepida stetit. quis enim gloriabitur, castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccatis? ac per hoc cum scriptura dicit: {sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie dei}, quis non contremiscat, quis non pauibundus exiliat? quid ergo facimus, et quae spes nobis est? neque enim haec frustra cantantur. aut uero cum haec dicit propheta, optat ea hominibus ac non potius uentura praeuidet? in uerbis quidem figura optantis apparet, sed intellegitur praescientia nuntiantis. sicut enim quaedam in scriptura prophetarum tamquam in praeteritum facta narrantur cum futura praedicantur, ita quaedam tamquam uoto dicuntur optantis. sed qui recte intellegunt quod audiunt, uisionem praenuntiantis agnoscunt. longe autem ante natiuitatem dominicae incarnationis, isti psalmi dicti atque conscripti sunt. non ante deum Christum, sed ante natum ex uirgine Maria Christum. nam profecto pater Abraham longe ante Dauid regem, cuius tempore hii psalmi cantati sunt, fuit. {dominus autem dixit: ante Abraham ego sum}. ipse est enim uerbum dei per quod facta sunt omnia. et ipse implens prophetas, in carne se uenturum esse praedixit. ad eius autem incarnationem pertinet passio. neque enim pati potuit illa quae in euangelio scripta sunt, nisi in carne mortali et passibili quam gerebat. et ibi utique legimus quemadmodum domino crucifixo hii qui eum crucifixerunt, uestimenta eius diuiserunt sibi, et cum inuenissent in eis tunicam de super textam noluerunt eam conscindere, sed sortem super eam miserunt, ut ad quem perueniret integra perueniret, quia significabatur caritas quae diuidi non potest. haec ergo cum in euangelio iam facta narrentur, longe ante multos annos in psalmo cum futura praenuntiarentur, tamquam gesta et transacta narrata sunt. {foderunt manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea. ipsi uero considerauerunt et inspexerunt me: diuiserunt sibi}, inquit, {uestimenta mea et super uestem meam miserunt sortem}. omnia tamquam praeterita dicuntur, et futura praedicuntur. sicut ergo in uerbis praeteriti temporis futura facta significantur, sic in figura optantis praenuntiantis mens intellegenda est. sic et de Iuda domini traditore, tamquam optat ei propheta quod uenturum esse praedicit. et de ipsis Iudaeis: {fiat}, inquit, {mensa eorum in laqueum, et in uenationem, et in scandalum}. quod de his praedictum esse sine dubitatione exponit apostolus, sicut de Iuda quae sub eadem figura praenuntiata sunt apostolus Petrus commemorat. nec sine causa et quae futura sunt tamquam transacta dicuntur. deo enim sic certa sunt, ut iam pro factis habeantur. et tamquam optans uidetur dicere propheta quod certum praeuidet esse uenturum, nihil aliud quantum mihi uidetur ostendens, nisi nobis non debere displicere cognitam sententiam dei, quam fixam immobilemque constituit. et ideo in Actibus apostolorum, cum quidam propheta nomine Agabus praedicaret apostolum Paulum in Hierosolima a Iudaeis multa esse passurum et usque ad uincula peruenturum, cum hoc audito fratres reuocare et retinere uellent ne illuc pergeret: {quid facitis}, inquit, {conturbantes cor meum? ego enim non solum alligari, sed etiam mori paratus sum pro nomine domini nostri Iesu Christi}. atque ita cum uiderent fratres immobilem uiri ad omnia perferenda constantiam, dixerunt: {fiat uoluntas dei}. numquid ergo quia dixerunt: {fiat uoluntas dei}, optauerunt apostolo ut talia pateretur, ac non potius mentem suam sublimi et diuino statuto deuotissime subdiderunt? sic et propheta cum dicit: {sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie dei}, uidet hoc certissime peccatoribus inminere, et placet ei quod deus statuit, ne deo ipse displiceat. quid ergo facimus, fratres, nisi ut dum tempus est uitam mutemus, et facta nostra si qua sunt corrigamus? ut quod sine ulla dubitatione uenturum est peccatoribus nos non inueniat super quos ueniat, non quia non erimus, sed ut non tales inueniat qualibus uenturum esse praedictum est. propterea se iudex uenturum minatur, ut non inueniat quos puniat cum uenerit. propterea illud cantant prophetae, ut corrigamur. si damnare uellet, taceret. nemo uolens ferire dicit: obserua. totum, fratres, quod audiuimus per scripturas, uox est dei dicentis: obserua. et totum quod patimur, tribulationes in hac uita, flagellum dei est corrigere uolentis ne damnet in fine. quasi dura sunt, molesta sunt, horrent quando narrantur, quae quisque grauia ualde patitur in hac uita; in conparatione autem aeterni ignis non parua, sed nulla sunt. siue ergo nos flagellemur, siue cum alii flagellantur, admoneamur. omnia ista, fratres, quae in hac uita infliguntur a domino, admonitiones sunt et stimuli correctionis nostrae. ueniet autem ignis aeternus, de quo dicetur illis qui ad sinistram constituendi sunt: {ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius}. tunc acturi sunt quidem paenitentiam. nam scriptum est in libro quodam Sapientiae: {dicent inter se paenitentiam agentes et per angustiam spiritus gementes: quid nobis profuit superbia, et quid diuitiarum iactantia contulit nobis? transierunt omnia illa tamquam umbra}. erit ibi paenitentia, sed infructuosa. erit ibi paenitentia, sed dolorem habens, medicinam non habens. nunc est fructuosa paenitentia, quando correctio libera. paeniteat te ad uocem scripturae. nam ad uocem praesentis iudicis, sine causa te paenitebit. tunc iam ille sententiam dicturus est. et non erit quod reprehendas, quando sententiam dicturus est. non enim tacuit ante sententiam. non enim te distulit, ut corrigeres te, quando quidem latroni in cruce pendenti se mutare permisit. tunc enim latro pendens cum domino credidit in Christo, quando de illo discipuli titubauerunt. contemserunt Iudaei mortuos suscitantem, non contemsit latro secum in cruce pendentem. non est ergo quod in fine dicatur domino: non me permisisti bene uiuere, aut: dilationem correctionis non mihi dedisti, aut: non ostendisti quid adpeterem, quid uitarem. uidete quia non tacet, uidete quia differt, uidete quia blanditur, hortatur, minatur. constituit uerbum suum in sublimitatem. per totum mundum recitatur uniuerso generi humano. non est iam qui dicat: nesciui, non audiui. impletur quod est dictum in psalmo: {nec est qui se abscondat a calore eius}. modo ergo calor eius in uerbo eius est. mutare modo a calore eius, et non deflues sicut cera ab igne eius. nam illud, fratres mei, uenturum est aliquando quod modo rident impii, quod modo contemnunt derisores, quod putant falso cantari. aliquando uenturum est. si non uenerunt tanta quae praedicta sunt, desperemus et illud aliquando uenturum. si autem omnia quae de ecclesia futura praenuntiata sunt iam uidemus exhibita et caecorum etiam oculos feriunt, quid dubitamus etiam illa uentura? quando dicebatur ecclesia Christi futura per totum orbem terrarum, dicebatur a paucis et ridebatur a multis. modo iam impletum est quod tanto ante praedictum est. diffusa est ecclesia per totum orbem terrarum. ante milia annorum promissum est Abrahae: {in semine tuo benedicentur omnes gentes}. uenit Christus ex semine Abrahae, benedictae sunt in Christo iam omnes gentes. praedicta sunt scismata et haereses futurae. uidemus illa. praedictae sunt persecutiones. factae sunt a regibus colentibus idola. pro ipsis idolis aduersus nomen Christi repleta est terra martyribus. sparsum est semen sanguinis, surrexit seges ecclesiae. nec frustra orauit ecclesia pro inimicis suis. crediderunt et qui persequebantur. praedicatum est etiam quia ipsa idola euertenda essent per nomen Christi, nam et hoc inuenimus in scripturis. ante paucos annos Christiani illa legebant et non uidebant. adhuc futura illa exspectabant et sic abierunt. non illa uiderunt, sed tamen credentes quod futura essent cum fide abierunt ad dominum. nostris temporibus etiam ipsa cernuntur. omnia quae ante praedicta sunt de ecclesia, uidemus inpleta. solus dies iudicii non est uenturus? ipse solus praenuntiatur, et non ueniet? usque adeo sumus duri et lapidei cordis, ut legamus scripturas et uideamus omnia prorsus ad litteram euenisse quae scripta sunt, et de his quae remanent desperemus. quantum est enim quod remanet ad ea quae iam nobis exhibita uidemus? tam plura deus ostendit. de residuo non fraudaturus est? ueniet iudicium redditurum meritis, bona bonis, mala malis. boni simus, et securi iudicem expectemus. fratres mei, maxime nunc dicentem me audite. nolo tecum conputare praeterita. ab hodierno die te muta, cras te alterum inueniat. nos autem peruersitate nostra sic uolumus deum misericordem, ut non sit iustus. alii rursus quasi praefidentes de iustitia sua, sic uolunt iustum ut nollent misericordem. utrumque se exhibet deus, utrumque praestat. nec misericordia eius praescribit iustitiae, nec iustitia aufert misericordiam. misericors est et iustus est. unde misericordem probamus? parcit modo peccatoribus, dat ueniam confitentibus. unde probamus quia iustus est? quia uenturus est dies iudicii, quem modo differt, non aufert. et cum uenerit, redditurus est pro meritis. an hoc uultis ut reddat auersis, quod reddetur conuersis? fratres, iustum nobis uidetur ut ibi ponatur Iudas, ubi positus est Petrus? et ipse ibi poneretur, si se corrigeret. sed de uenia desperans, potius sibi collum ligauit, quam regis clementiae supplicauit. itaque fratres, sicut dicere coeperam, non est unde reprehendamus deum. quid contra illum dicamus non erit, cum uenerit iudicare. cogitet unusquisque peccata sua, et modo illa emendet dum tempus est. sit fructuosus dolor, non sit sterilis paenitudo. tamquam hoc dicit deus: ecce indicaui sententiam, sed nondum protuli. praedixi, non fixi. quid times, quia dixi: si mutaris, mutatur? nam scriptum est, quod paeniteat deum. numquid quomodo hominem sic paenitet deum? nam dictum est: {si paenituerit uos de peccatis uestris, paenitebit et me de omnibus malis quae facturus eram uobis}. numquid quasi errantem paenitet deum? sed paenitentia dicitur in deo mutatio sententiae. ipsa autem mutatio sententiae non est iniqua, sed iusta. quare iusta? mutatus est reus, mutauit iudex sententiam. noli terreri. sententia mutata est, non iustitia. iustitia integra manet, quia mutato debet parcere qui iustus est. quomodo pertinaci non parcit sic mutato parcit. ipse rex est indulgentiarum, qui dator est legis. misit legem, uenit cum indulgentia. reum te fecerat lex, absoluit te qui dedit legem. immo non absoluit, nam absoluere est innocentem iudicare. donat potius peccata conuerso. omnes enim rei sunt, qui peccatis suis inuoluti sunt. nemo se optet absolui. omnes ueniam deprecemur. uenia uero datur mutato. et erimus securi, cum audimus: {sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie dei}. certe, fratres, modo pereant peccatores a facie dei. modo pereant peccatores et non pereant peccatores. si incipiant iuste uiuere, peribunt utique peccatores, sed non peribunt homines. homo peccator, duo nomina sunt. homo unum nomen est, et peccator unum nomen est. in his duobus nominibus intellegimus, quia unum horum deus fecit, alterum horum homo fecit. hominem enim deus fecit, peccatum homo fecit. quid ergo contremiscis, quando tibi dicit deus: pereant peccatores a facie mea? hoc tibi dicit deus: pereat in te quod tu fecisti, et seruo quod ego feci. et modo ardet ignis in calore uerbi, res est in feruore spiritus sancti, sicut diximus iam dudum, quia scriptum est in alio psalmo: {nec est qui se abscondat a calore eius}. spiritus autem sancti esse calorem dicit apostolus: {spiritu feruentes}. ergo pro facie dei, tibi pone interim scripturam dei. liquesce ab illa. paeniteat te, cum audis haec de peccatis tuis. cum autem te paenitet, et cum te ipsum excrucias sub calore uerbi, cum etiam lacrimae currunt, nonne cerae tabescenti et tamquam in lacrimas currenti similis inueniris? modo ergo fac quod in posterum times, et non habebis quod in posterum timeas. tantum non sicut fumus deficiant. nam utrumque ibi habes positum, forte non sine causa, quia est etiam distantia peccatorum. in ipso uno uerbo utrumque posuit psalmus: {sicut deficit fumus, deficiant}, et: {sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie dei}. qui sunt, qui sicut fumus deficiunt? qui sunt, nisi superbi, non confitentes peccata sua, sed defendentes? quare fumo conparati sunt? quia fumus erigit se, extollit se tamquam in caelum. sed quanto fit superior, tanto facilius uanescit et disperit. rursus considerate quod dixi. solidior est fumus igni proximus et terrae proximus. nondum sic euanuit, nondum sic est dispersus in uentos. quando autem attenuatur et euanescit et disperit? quando se multum extulerit. quia ergo superbus sic se erigit conta deum quomodo fumus contra caelum, restat ut ita deficiat et tamquam in uentos suae uanitatis elatione dissipatus intereat, quemadmodum disperit fumus elatus, tumida non solida magnitudine inflatus. sic est enim fumus. uides magnam molem. habes quasi quod uideas, et non habes quod teneas. talem ergo poenam, fratres, ante omnia detestamini, ne defendatis peccata uestra. et si adhuc facitis, nolite defendere. subdite uos deo. et sic tundite pectora uestra, ut et ipsa quae remanserunt non fiant. conamini non facere, et si fieri potest nulla facite. si autem fieri non potest ut nulla faciatis, maneat tamen illa pia confessio. erit enim respectus misericordiae ipsius, ut te conante omnia perimere et quantum adiuuerit perimente, de reliquis quae tibi restant in itinere inuento et in conatu conprehenso facile ignoscat. tantum proficere affecta, non deficere. si non te inueniet dies ultimus uictorem, inueniat uel pugnantem, non captum et addictum. est autem misericordia abundantissima et larga eius beneuolentia, qui nos sanguine filii sui redemit, cum propter peccata nostra nihil essemus. nam ipse aliquid magnum fecit, cum hominem ad imaginem et similitudinem suam creauit. sed quia nos nihil fieri uoluimus peccando, et traducem mortalitatis de parentibus duximus, et massa peccati, massa irae facti sumus, placuit tamen illi per misericordiam suam redimere nos tanto pretio. dedit pro nobis sanguinem unici sui innocenter nati, innocenter uiuentis, innocenter mortui. qui nos tanto pretio redemit, non uult perire quos emit. non emit quos perdat, sed emit quos uiuificet. si peccata nostra superant nos, pretium suum non contemnit deus. pretium magnum dedit. nec nobis tamen de ipsius misericordia tantum blandiamur, si non fuerimus conati aduersus peccata nostra. nec si aliqua maxime capitalia fecerimus, speremus ita futuram esse misericordiam ut ei coniungatur iniquitas. numquid enim et eos qui nihil egerunt quemadmodum correcti uiuerent, sed in pertinacia et duritia animi permanserunt, accusauerunt etiam deum defendendo peccata sua, ibi constiturus est ubi constituit sanctos apostolos, prophetas, patriarchas et fideles suos bene de se meritos, sibi seruientes, ambulantes in castitate, modestia, humilitate, elemosinas facientes, ignoscentes quod a quoquam perpessi sunt? talis est enim uia iustorum, talis est uia sanctorum tenentium deum patrem, tenentium ecclesiam matrem. nec illum parentem nec istam offendentes, sed in amore utriusque parentis uiuentes et ad hereditatem aeternam properantes, non laeso patre non laesa matre, datur unicuique hereditas. quia duo parentes nos genuerunt ad mortem, duo parentes nos genuerunt ad uitam. parentes qui nos genuerunt ad mortem, Adam est et Eua. parentes qui nos genuerunt ad uitam, Christus est et ecclesia. et pater meus qui me genuit, Adam mihi fuit; et mater mea Eua mihi fuit. nati sumus secundum istam progeniem carnis, ex munere quidem dei - quia et istud munus non est alterius sed dei - et tamen, fratres, quomodo nati sumus? certe ut moriamur. praecessores genuerunt sibi successores. numquid genuerunt sibi cum quibus hic semper uiuant? sed tamquam decessuri, qui illis succederent genuerunt sibi. deus autem pater et mater ecclesia, non ad hoc generant. generant autem ad uitam aeternam, quia et ipsi aeterni sunt. et habemus hereditatem promissam a Christo uitam aeternam. secundum quod {uerbum caro factum est et habitauit in nobis}, nutritus creuit. passus, mortuus et resuscitatus accepit hereditatem regnum caelorum. in ipso homine accepit resurrectionem et uitam aeternam. in ipso homine accepit. in uerbo autem non accepit, quia incommutabiliter manet ab aeterno in aeternum. quia ergo accepit resurrectionem et uitam aeternam caro illa, quae resurrexit et uiuificata ascendit in caelum, hoc nobis promissum est. ipsam hereditatem expectamus, uitam aeternam. adhuc enim non totum corpus accepit, quia caput in caelo est, membra adhuc in terra sunt. nec caput solum accepturum est hereditatem, et corpus relinquetur. totus Christus accepturus est hereditatem, totus secundum hominem, id est, caput et corpus. membra ergo Christi sumus, speremus hereditatem. quia cum ista omnia transierint, hoc bonum accepturi sumus quod non transibit, et hoc malum euasuri quod non transibit. aeterna sunt enim utraque. non enim aliquid non aeternum promisit suis, et aliquid temporale minatus est impiis. quomodo uitam, beatitudinem, regnum, hereditatem sempiternam sine fine promisit sanctis, sic ignem aeternum minatus est impiis. si quod promisit nondum amamus, saltim quod minatus est timeamus. 

Contact Webmaster
Last Modified: Wed Aug 27 13:53:58 GMT-05:00 2003
Privacy Statement
© Copyright 2005 Villanova University