DE CAPITVLO EVANGELII VBI DICIT {REMITTITE ET REMITTETVR VOBIS DATE ET DABITVR VOBIS}
ego, fratres, uires paruas habeo, sed uerbum dei magnas habet. ualeat in cordibus uestris. ergo et quod lente dicimus ualde auditis, si obedieritis. tamquam per nubem suam, per Esaiam prophetam dominus tonuit. si sensum habetis, expauistis. manifeste enim dixit, nec expositorem habent ista necessarium sed factorem. {quo mihi}, inquit, {multitudinem sacrificiorum uestrorum? quis enim exquisiuit ista de manibus uestris}? deus nos quaerit, non nostra. sed sacrificium Christiani est elemosina in pauperem. hinc enim fit deus peccatis propitius. nisi autem peccatis propitius fiat deus, quis remanet nisi reus? ab eis delictis et peccatis, sine quibus uita ista non ducitur, mundantur homines per elemosinas. quae sunt duorum generum, erogando et remittendo; erogando quod habes bonum, remittendo quod pateris malum. haec duo genera elemosinarum dominus magister bonus, qui uerbum breuiauit super terram, ut esset fructuosum et non onerosum, quam breuiter fuerit complexus audite: {remittite}, inquit, {et remittetur uobis; date, et dabitur uobis. remittite et remittetur uobis}, pertinet ad ignoscendum; {date et dabitur uobis}, pertinet ad erogandum. ex illa elemosina qua ignoscis homini nihil perdis. ecce petit statim ueniam, ignouisti, nihil amisisti. caritate amplior domum redisti. illud aliud genus elemosinarum, ubi iubemur erogare indigentibus, graue uidetur, quia quod quisque dederit, hoc ipsum quod dabit non habebit.
equidem et hinc securos nos facit apostolus, qui dixit: {prout quisque habet, non ut aliis sit refectio, uobis angustia}. metiatur ergo quisque uires suas, non thesaurizare attendat in terra. det, non perit quod dat. non dico: hoc non perit, sed dico: hoc solum non perit. alia uero quae non dederis et abundant tibi, aut cum uiuis amittis, aut cum morieris dimittis. deinde, fratres mei, tanta promissio quem non hortetur? {dimittite}, inquit, {et dimittetur uobis; date, et dabitur uobis}. quando dicit: {date et dabitur uobis}, attende cui dicat, quis dicat. homini dicit deus, mortali dicit inmortalis, mendico dicit tantus pater familias. neque enim hoc nobis reuocaturus est quod dederimus. inuenimus quem feneremus. demus in usuram, sed deo, non homini. ei damus qui abundat, ei damus qui dedit quod demus. et pro modicis rebus, pro friuolis, pro mortalibus, pro putribilibus, pro terrenis reddit aeterna, incorruptibilia, sine fine manentia. quid multa dicturus sum? se promittit, qui promittit. si amas illum, eme illum ab illo. et ut noueris te ipsi dare, audi illum dicentem: {esuriui et dedistis manducare; sitiui et potum dedistis; hospes fui et suscepistis me; nudus, et uestistis; aeger, uisitastis; inclusus, uenistis ad me}. et dicent illi: {quando te uidimus in his necessitatibus constitutum, et ministrauimus tibi}? et ille: {quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis}. dat de caelo, accipit in terra. ipse dat, ipse accipit. quasi fenus traiectitium facis. hic das, ibi recipis; hic das res perituras, ibi recipis res sine fine mansuras.
et quandocumque dicis deo: {libera me domine ab homine malo} - hoc enim modo cantauimus - scio enim quo gemitu dicas: {libera me domine ab homine malo}. quis enim in isto saeculo non patitur aliquem hominem malum? quando ergo hoc dicis deo: {libera me domine ab homine malo}, sicut totis praecordiis dicis, sic intentis oculis te prius attende. {libera me domine ab homine malo}. fac respondisse tibi deum: a quo? dicturus es a Gaio, a Lucio, a nescio quo quem pateris. et respondet tibi: de te mihi nihil dicis? si ab homine malo libero te, prius es liberandus a te ipso. te ipsum pateris malum, noli te ipsum pati malum. uideamus si inuenit quid tibi faciat alter malus. quid tibi faciat malus? tu noli esse malus. non tibi dominetur auaritia tua, non te calcet concupiscentia tua, non te trituret ira tua. isti hostes interiores tui qui sunt? tu ipse. non tibi aliquid faciant. uideamus quid tibi facit uicinus malus, patronus malus, potens malus. uideamus quid tibi facit. iustum te inueniat, fidelem te inueniat, Christianum te inueniat: quid tibi facturus est? quod Stephano Iudaei fecerunt? faciendo malum miserunt ad bonum. ergo quando oras ut liberet te deus ab homine malo, attende te. noli tibi parcere. te a te liberet. quomodo a te te liberat? dimittendo peccata, donando merita, dando tibi uires pugnandi aduersus concupiscentias tuas, inspirando uirtutem, donando menti tuae caelestem delectationem qua omnis terrena delectatio superetur. haec tibi cum praestat deus, liberat te a te, et securus expectas in huius saeculi malis tamen transituris, cum eis bonis uenturum dominum tuum quae transire non possunt. satis sint uobis. uidetis certe, quia nescio quomodo ego inualidus accedo, et loquendo fortis fio. tantus est mihi animus, tanta intentio in profectu uestro. operarius enim in agro fructum sperans, minus sentit laborem. scitis fructum mei qui sint, ut uobiscum sim, et omnes simus fructus dei. amen.