Sermon 43

Villanova University
 VU Links
Focus on Augustine Log on  
St. Augustine of Hippo (354-430)
title-left.jpg (4724 bytes) Our Focus On Augustine title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Course Offerings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty Contributions

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustine's Writings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Tools For Research

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustinians Around
  the World

title-left.jpg (4724 bytes) Villanova University title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Prospective Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Parents
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty & Staff
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Alumni & Friends
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Mission & Heritage
Sermones

DE VERBIS BEATI PETRI APOSTOLI {AVDIVIMVS VOCEM DELATAM DE CAELO HIC EST FILIVS MEVS DILECTVS ET HABEMVS CERTIOREM PROPHETICVM SERMONEM} initium bonae uitae, cui uita etiam aeterna debetur, recta fides est. est autem fides credere quod nondum uides, cuius fidei merces est uidere quod credis. tempore igitur fidei tamquam tempore sementis non deficiamus, et usque in finem non deficiamus, sed perseueremus, donec quod seminauimus metamus. cum enim auersum esset genus humanum a deo et iaceret in delictis suis, sicut creatore opus habebamus ut essemus, sic saluatore ut reuiuisceremus. iustus deus damnauit hominem, misericors deus liberat hominem. {deus Israel ipse dabit uirtutem et fortitudinem plebi suae. benedictus deus}. sed accipiunt credentes, non accipiunt contemnentes. nec de ipsa fide tamen ita gloriandum est, quasi aliquid nos possimus. non enim fides nihil est, sed magnum aliquid; quam si habes, profecto accepisti. {quid enim habes, quod non accepisti}? uidete, karissimi, unde domino deo gratias agatis, ne in aliquo dono eius ingrati remaneatis, et propter hoc quod ingrati estis, quod accepistis perdatis. laus fidei explicari a me nullo modo potest, sed a fidelibus cogitari potest. porro si ex aliqua parte ut dignum est cogitetur, quis digne cogitet quam multis donis dei ipsius praeferatur? et si minora dona dei in nobis debemus agnoscere, quanto magis illud quod ea superat debemus agnoscere? a deo debemus esse quod sumus. quia non nihil sumus, a quo nisi a deo habemus? sed sunt et ligna, sunt et lapides, a quo nisi a deo? nos ergo quid plus? non uiuunt ligna et lapides; nos autem uiuimus. sed adhuc nobis idipsum uiuere cum arboribus frutectisque commune est. dicuntur enim et uites uiuere. nam si non uiuerent, non scriptum esset: {occidit in grandine uineas eorum}. uiuit, cum uiret; arescit, cum moritur. sed uita ista non habet sensum. quid nos amplius? sentimus. quinquepertitus corporis notus est sensus. uidemus, audimus, olfacimus, gustamus, tactu etiam per totum corpus nostrum mollia diiudicamus et dura, aspera et lenia, calida et frigida. est ergo in nobis sensus quinquepertitus. sed hunc habent et bestiae. habemus ergo aliquid amplius nos. et ista tamen quae enumerauimus, fratres mei, si consideremus in nobis, quantam de his gratiarum actionem, quantam creatori laudem debemus? sed tamen amplius quid habemus? mentem, rationem, consilium, quod non habent bestiae, non habent uolucres, non habent pisces. in eo facti sumus ad imaginem dei. denique ubi scriptura narrat quod facti sumus, ibi subiungit ut nos pecoribus non solum anteponat, sed et praeponat, id est, ut ea nobis subiecta sint: {faciamus}, inquit, {hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et habeat potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum et serpentium quae repunt super terram}. unde habeat potestatem? propter imaginem dei. unde quibusdam dicitur increpando: {nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus}. sed aliud est intellectus, aliud ratio. nam rationem habemus et antequam intellegamus, sed intellegere non ualemus, nisi rationem habeamus. est ergo animal rationis capax, uerum ut melius et citius dicam animal rationale, cui natura inest ratio, et antequam intellegat iam rationem habet. nam ideo uult intellegere, quia ratione praecedit. hoc ergo unde bestias antecedimus maxime in nobis excolere debemus et resculpere quodam modo et reformare. sed quis poterit, nisi sit artifex qui formauit? imaginem in nobis dei deformare potuimus, reformare non possumus. habemus ergo, ut cuncta breuiter retexamus, ipsum esse cum lignis et lapidibus, uiuere cum arboribus, sentire cum bestiis, intellegere cum angelis. diiudicamus ergo oculis colores, auribus sonores, naribus odores, gustatu sapores, tactu calores, intellectu mores. intellegi omnis homo uult; intellegere nemo est qui nolit; credere non omnes uolunt. dicit mihi homo: intellegam ut credam. respondeo: crede ut intellegas. cum ergo nata inter nos sit controuersia talis quodam modo, ut ille mihi dicat: intellegam ut credam, ergo ei respondeam: immo crede ut intellegas, cum hac controuersia ueniamus ad iudicem, neuter nostrum praesumat pro sua parte sententiam. quem iudicem inuenturi sumus? discussis omnibus hominibus, nescio utrum meliorem iudicem inuenire possimus, quam hominem per quem loquitur deus. non eamus ergo in hac re et in hac controuersia ad litteras saeculares, non inter nos iudicet poeta, sed propheta. beatus apostolus Petrus cum duobus aliis Christi domini discipulis Iacobo et Iohanne in monte cum ipso domino constitutus audiuit uocem delatam de caelo: {hic est filius meus dilectus, in quo bene complacui. ipsum audite}. quod commendans memoratus apostolus in epistola sua dixit: {hanc uocem nos audiuimus de caelo delatam cum essemus cum illo in sancto monte}. et cum dixisset: {hanc uocem nos audiuimus de caelo delatam}, subiunxit atque ait: {et habemus certiorem propheticum sermonem}. sonuit uox illa de caelo, et certior est propheticus sermo. attendite, karissimi, adiuuet dominus et uoluntatem meam et expectationem uestram, ut dicam quod uolo, quomodo uolo. quis enim nostrum non miretur delata uoce de caelo certiorem propheticum sermonem ab apostolo dictum esse? certiorem sane dixit, certiorem, non meliorem, non ueriorem. tam enim uerus ille sermo de caelo, quam sermo propheticus, tam bonus, tam utilis. quid est ergo, certiorem, nisi in quo magis confirmetur auditor? quare hoc? quoniam sunt homines infideles, qui sic detrahunt Christo, ut dicant eum magicis artibus fecisse quae fecit. possint ergo infideles etiam illam uocem delatam de caelo, per coniecturas humanas et illicitas curiositates ad magicas artes referre. sed prophetae antea fuerunt, non dico ante istam uocem, sed ante Christi carnem. nondum erat homo Christus, quando misit prophetas. quisquis eum dicit magum fuisse, si ergo magicis artibus fecit ut coleretur et mortuus, numquid magus erat antequam natus? ecce quare ait apostolus Petrus: {habemus certiorem propheticum sermonem}. uox de caelo, qua fideles admoneantur; propheticus sermo, quo infideles conuincantur. intelleximus, quantum mihi uidetur, karissimi, quare dixerit apostolus Petrus: {habemus certiorem propheticum sermonem}, post uocem de caelo delatam. et ipsa quanta Christi dignatio? Petrus iste qui sic loqitur piscator fuit, et modo magnam laudem habet orator, si potuerit ab illo intellegi piscator. propterea primis Christianis loquens apostolus Paulus ait: {uidete uocationem uestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles. sed infirma mundi elegit deus ut confundat fortia, et stulta mundi elegit deus ut confundat sapientes, et ignobilia mundi et contemptibilia elegit deus et ea quae non sunt tamquam sint ut ea quae sunt euacuarentur}. si enim eligeret Christus primitus oratorem, diceret orator: eloquentiae meae merito electus sum. si eligeret senatorem, diceret senator: dignitatis meae merito electus sum. postremo, si prius eligeret imperatorem, diceret imperator: potestatis meae merito electus sum. quiescant et differantur isti paululum, quiescant, non omittantur, non contemnantur, sed aliquantulum differantur, quo possunt gloriari de semetipsis in semetipsis. da mihi inquit illum piscatorem, da mihi idiotam, da mihi imperitum, da mihi eum, cum quo non dignatur loqui senator, nec quando emit piscem. ipsum inquit da. hunc si impleuero, manifestum erit quod ego facio. quamquam et senatorem et oratorem et imperatorem ego sum facturus: quandocumque facturus ego et senatorem, sed certius ego piscatorem. potest senator gloriari de semetipso, potest orator, potest imperator. non potest nisi de Christo piscator. ueniat propter docendam salubrem humilitatem. prius ueniat piscator. per ipsum melius adducitur imperator. mementote ergo piscatorem sanctum, iustum, bonum, Christo plenum, ad cuius missa per mundum retia capiendus cum ceteris etiam populus iste pertinuit. ergo mementote eum dixisse: {habemus certiorem propheticum sermonem}. da mihi ergo ad illam controuersiam iudicem prophetam. quid inter nos agebatur? tu dicebas: intellegam ut credam. ego dicebam: ut intellegas crede. nata est controuersia, ueniamus ad iudicem, iudicet propheta, immo uero deus iudicet per prophetam. ambo taceamus. quid ambo dixerimus, auditum est. intellegam inquis ut credam. crede inquam ut intellegas. respondeat propheta: {nisi credideritis, non intellegetis}. putatis autem, karissimi, nihil dicere etiam illum qui dicit: intellegam ut credam? quid enim nunc agimus, nisi ut credant, non qui non credunt, sed qui adhuc parum credunt? nam si nullo modo credidissent, hic non essent. fides eos adduxit, ut audiant. fides eos fecit praesentes uerbo dei, sed ipsa fides quae germinauit irriganda est, nutrienda est, roboranda est. hoc est quod agimus. {ego}, inquit, {plantaui, Apollo rigauit, sed deus incrementum dedit. itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus}. loquendo, hortando, docendo, suadendo plantare possumus et rigare, non autem incrementum dare. nouerat autem ille cum quo loquebatur, qui fidei suae germinanti et adhuc tenerae et adhuc infirmae et ex magna parte titubanti, non tamen nullae fidei, sed alicui fidei adiutorem orabat, cui dicebat: {credo domine}. modo cum euangelium legeretur, audistis: {si potes credere}, ait dominus Iesus patri pueri, {si potes credere, omnia possibilia sunt credenti}. et ille intuens semetipsum, et positus ante semetipsum, non habens temerariam confidentiam, sed prius discutiens conscientiam, uidit in se esse aliquam fidem, uidit et titubationem. utrumque uidit. unum se habere confessus est, et altero adiutorium postulauit. {credo}, inquit, {domine}. quid sequebatur, nisi: adiuua fidem meam? non hoc dixit. {credo domine}. uideo hic aliquid unde non mentior. credo, uerum dico. sed uideo hic etiam nescio quid, quod mihi displiceat. stare uolo, sed adhuc nuto. stans loquor, non cecidi, quia credo. sed tamen adhuc nuto: {adiuua incredulitatem meam}. ergo, karissimi, et ille quem contra me constitui, et propter cuius controuersiam inter nos natam prophetam iudicem postulaui, non nihil dicit etiam ipse, cum dicit: intellegam ut credam. nam utique modo quod loquor, ad hoc loquor ut credant qui nondum credunt. et tamen nisi quod loquor intellegant, credere non possunt. ergo ex aliqua parte uerum est quod ille dicit: intellegam ut credam, et ego qui dico, sicut dicit propheta: immo crede ut intellegas, uerum dicimus, concordemus. ergo intellege ut credas, crede ut intellegas. breuiter dico quomodo utrumque sine controuersia accipiamus. intellege, ut credas, uerbum meum; crede, ut intellegas, uerbum dei. 

Contact Webmaster
Last Modified: Wed Aug 27 13:54:14 GMT-05:00 2003
Privacy Statement
© Copyright 2005 Villanova University