DE OVIBVS
uerba quae cantauimus continent professionem nostram quia oues dei sumus. nec importune poscimus cum lacrymis eius misericordiam, cuius oues sumus. diximus enim : {ploremus ante dominum qui fecit nos, quoniam ipse est dominus deus noster}. ne quisquam plorans se exaudiri posse desperet, commemorata est necessitudo quaedam exaudiendo nos deo: {quoniam ipse est dominus deus noster, qui fecit nos}. ille deus noster {nos populus pascuae eius et oues manuum eius}. pastores homines, uel etiam patres familias domini pecorum, oues quas habent non ipsi fecerunt, oues quas pascunt non ipsi creauerunt. noster autem dominus deus, quia deus et creator est, fecit sibi oues quas habeat et quas pascat. nec alter instituit quas ipse pascit, nec quas ipse instituit alter pascit. ploremus ergo ante illum. neque enim in bono sumus, cum in hoc saeculo sumus. cum enim placebimus domino in regione uiuorum, tunc detergentur lacrymae nostrae, et dicemus ei laudes, qui nos exemit de uinculis mortis, pedes nostros a lapsu, oculos nostros a lacrymis, ut placeamus domino in regione uiuorum, quia difficile est ut ei placeatur in regione mortuorum. est autem et hic unde illi placeamus, eius misericordiam in nos deprecando, a peccatis nos quantum possumus abstinendo, in quantum autem non possumus, confitendo atque plangendo. ita sumus in hac uita sperantes aliam uitam, plorantes in spe, immo plorantes in re, gaudentes in spe.
professi ergo in hoc cantico quia oues eius sumus, populus pascuae eius, oues manuum eius, audiamus quid ad nos loquatur tamquam ad oues suas. pridem pastoribus loquebatur superiore lectione. praesenti autem et hodierna ouibus loquitur. in illis ergo eius uerbis nos cum tremore audiebamus, uos cum securitate. quid ergo in istis uerbis hodiernis? numquid uicissim nos cum securitate, uos cum tremore? non utique. primo, quia et si pastores sumus, pastor non solum quod dicitur ad pastores, cum tremore audit, sed etiam quod dicitur ad oues. si enim securus audit quod ad oues dicitur, non est illi cura de ouibus. deinde iam et tunc diximus caritati uestrae, duo quaedam in nobis esse consideranda: unum quod Christiani sumus, alterum quod praepositi sumus. quod ergo praepositi sumus, inter pastores deputamur, si boni sumus. quod autem Christiani sumus, et nos uobiscum oues sumus. siue ergo dominus pastoribus loquatur, siue ouibus, nos omnia cum tremore oportet audire, nec recedat sollicitudo de cordibus nostris, ut {ploremus ante dominum qui fecit nos}.
audiamus itaque, fratres, unde dominus oues improbas corripiat, et quid promittat ouibus suis. {et uos}, inquit, {oues meae, haec dicit dominus deus}. primos, quanta felicitas est esse gregem dei, si quis cogitet, fratres, etiam in istis lacrymis et in istis tribulationibus magnum gaudium concipit. neque enim in eius grege est, quem lupi possunt flagellare, aut cuius somnum possunt captare praedones. illi enim dictum est: {qui pascis Israel}, de quo dictum est: {non dormitabit nec dormiet qui custodit Israel}. uigilat ergo ille super nos uigilantibus nobis, uigilat et dormientibus nobis. si ergo de pastore homine securum est pecus hominis, quanta esse debet nostra securitas pascente deo, non tantum quia pascit nos, sed etiam quia fecit nos.
una est nostra sollicitudo quae nobis imponitur: audire uocem pastoris. et est nunc tempus audiendi, quia ille nondum assumpsit tempus iudicandi. qui loquitur, modo tacet. loquitur enim in praecepto, tacet in iudicio. ideo dicit quodam in loco: {tacui, numquid semper tacebo}? quomodo tacuit, cum hoc ipsum loquendo dixerit? qui dicit: {tacui}, non tacet, quia et hoc ipsum dicere: {tacui}, non tacere est. audio ergo te loquentem in tot praeceptis, in tot sacramentis, in tot paginis, in tot libris. audio denique in hoc ipso quod dicis: {tacui, numquid semper tacebo}? quomodo ergo tacuisti? quia nondum dico: {uenite benedicti patris mei, percipite regnum}. et nondum dico aliis: {ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius}. et haec ipsa ita nondum dico, ut iam praedicam. ultimam sententiam, quam dicturus est iudex, in tabella scripturus manu sua, ultra quam sententiam nihil iam iudicaturus est, partes non audiunt: illis foras exeuntibus scribitur. attonitae sunt ambae partes atque suspensae, contra quam uel pro qua sententia illius procedat. magnum secretum iudicis, unde secretarium nominatur. magnus timor eorum qui in causa sunt; quid ille cogitet, et quid scribat ignoratur. et homo est, et illi de quibus iudicat, utique homines sunt. ille autem deus noster est, et nos populus pascuae eius et oues manuum eius. et cum sit ille creator nos creatura, ille immortalis nos mortales, ille inuisibilis nos uisibiles, noluit nos in hac uita latere, quam ultimam sententiam in fine dicturus sit. nemo ante dicit: damno qui uult damnare; nemo ante dicit: ferio qui uult ferire.
magna ergo lenitas, magna misericordia, magna mansuetudo. sed si non abutamur patientia eius ad nostram nequitiam, et illo nostra portante peccata, nos quasi ad faciendum ei onus augeamus peccata peccatis; quasi ut ille plus portet, qui non laborat cum portat. peccata nostra quibus adhuc parcit, quia adhuc sustinet, illius ostendunt patientiam, nostram cumulant sarcinam. {ignoras}, inquit, {quia patientia dei ad paenitentiam te adducit}? patientia illa est, quam taciturnitatem uocat, de qua dicit: {tacui, numquid semper tacebo}? ergo cum argueret quosdam et diceret: {qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras}, et cetera, ait: {an diuitias bonitatis eius et longanimitatis contemnis}? quia ille bonus est, quia longanimis, quia uidet et tacet, quia uidet et sustinet, putas illum iniquum? {ignoras quia patientia dei ad paenitentiam te adducit}? et uide si semper tacebit, qui modo tacet. {tu autem}, inquit, {secundum duritiam cordis tui et cor impaenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera sua}. ergo tacet, numquid semper tacebit? item dicit post quaedam enumerata peccata: {haec fecisti, et tacui}, id est: haec fecisti et non uindicaui; {suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis}. et re uera hoc cogitant multi, cum fecerint multa mala, et mali sibi accidere nihil uiderint, non tantum placent eis facta sua mala, sed etiam deo placere putant: in tantum procedit impietas, ut et deum sibi similem existimet impius contemptor. et cum deus eum adducat monendo, docendo, hortando, corripiendo, ad similitudinem suam, non solum non sequitur similitudinem dei, sed deum uult ducere ad similitudinem suam. haec est iniquitas maior quam ipsa peccata, a quibus se non corrigit. {suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis}. et quid sequitur? {arguam te}. quare hoc? {tacui, numquid semper tacebo}? itaque, fratres, quoniam sermo iste, qui ore dei procedit, et me terret et uos - omnes enim unam spem habemus bonam in illo, et omnes pariter timere debemus, ne illo offenso non inueniamus quod sperabamus, sed experiamur quod contempsimus - audiamus omnes tamquam oues dei, dum loquitur qui tacet, dum monet nos, et nondum iudicat nos qui fecit nos, dum uacat audire, dum licet et legere.
{et uos}, inquit, {oues meae, haec dicit dominus deus: ecce ego iudico inter ouem et ouem, et arietes et hircos}. quid hic faciunt hirci in grege dei? in eisdem pascuis, in eisdem fontibus, et hirci tamen sinistrae destinati dextris miscentur, et prius tolerantur qui separabuntur. et hic exercetur ouium patienta ad similitudinem patientiae dei. separatio enim ab illo erit, aliorum ad sinistram, aliorum ad dexteram. nunc autem ipse tacet, tu uis loqui. sed unde dico: tu uis loqui? unde ipse tacet. a uindicta iudicii, non a uerbo correptionis. ipse nondum separat, tu uis separare. ipse mixta tolerat, qui seminauit. si ante uentilationem frumentum uis esse purgatum, tuo uento, pessime uentilaberis. licuerit seruis dicere: {uis, imus, et colligimus ea}? stomachati enim sunt, uidendo zizania, et doluerunt segeti bonae permixta zizania. et dixerunt: {nonne bonum semen seminasti? unde ergo apparuerunt zizania}? ille rationem reddidit unde apparuerunt; non tamen permisit ut ante tempus euellerentur. quamuis et ipsi serui stomachati aduersus zizania, consilium tamen et praeceptum a domino expetiuerunt. displicebant illa inter segetem, sed uidebant serui, quia si uel in ipsis zizaniis euellendis aliquid sua sponte facerent, ipsi zizaniis numerarentur. a domino expectauerunt praeceptum, iussionem regis sui quaesierunt: {uis, imus, et colligimus ea}? et ille: {non}. et reddidit inde causam : {ne forte, cum uultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum}. sedauit ab indignatione, nec reliquit in dolore. graue enim uidebatur seruis esse zizania inter frumentum, et uere graue erat. sed alia est conditio agri, alia quies horrei. tolera, ad hoc enim natus es. tolera, quia forte toleratus es. si semper bonus fuisti, habeto misericordiam; si aliquando malus fuisti, noli perdere memoriam. et quis est semper bonus? facilius, si te deus diligenter discutiat, inueniet te etiam nunc malum, quam tu te semper bonum. ergo toleranda sunt zizania haec inter frumentum, hirci inter arietes, hoedi inter oues. quid autem ille de frumento? {in tempore}, inquit, {messis, dicam messoribus: colligite primum zizania, et alligate fasciculos ad comburendum ea, triticum autem meum recondite in horreo}. transiet ergo agri concretio, ueniet messis discretio. exigit de nobis modo dominus patientiam, quam proponit in se, dicens tibi: ego certe si modo uoluero iudicare, numquid inique iudicabo? ego si modo uoluero iudicare, numquid falli potero? si ego qui semper recte iudico et qui falli non possum, differo iudicium meum, tu ignorans quemadmodum iudicandus sis, audes tam praepropere iudicare? uidete, fratres, quemadmodum illis seruis uolentibus ante tempus eradicare zizania, hoc opus nec in messe concessit. ait enim: {in tempore messis dicam messoribus}. non ait: dicam uobis. sed quid, si ipsi serui messores erunt? non. nam exponens omnia singillatim: {messores}, ait, {angeli sunt}. homo ergo carne septus, carnem portans, aut forte caro totus, id est, caro corpore, carnalis animo, audes ante usurpare officium alienum, quod nec in messe erit tuum? hoc de separandis zizaniis. de hircis quid? {cum uenerit filius hominis, et omnes angeli cum eo, sedebit in sede gloriae suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eas, sicut pastor separat oues ab hoedis}. et ueniet, et separabit. ueniet messis, et separabuntur. modo ergo tempus separationis non est, sed tolerationis. nec ideo ista dicimus, fratres, ut corripiendi dormiat diligentia. immo uero ne in illud iudicium incauti ueniamus, et caeci negligentes caecitatem nostram subito nos ad sinistram inueniamus, disciplina exerceatur, iudicium non praecipitetur.
quid ergo dominus? {ecce ego iudico inter ouem et ouem, et arietes et hircos. ego iudico}. magna securitas, ipse iudicat, securi sint boni. iudicem ipsorum nullus aduersarius corrumpit, nullus aduocatus circumuenit, nullus testis illudit. sed quantum securi sunt boni, tantum timeant mali. non talis iudicat, cui aliquid abscondatur. numquid enim deus iudicans quaesiturus est testes, per quos discat qui sis? unde potest falli qui sis, qui nouerat quid esses futurus? te interrogat, non alium de te. {dominus}, inquit, {interrogat iustum et impium}. interrogat autem te, non ut discat a te, sed ut confundat te. habentes ergo iudicem talem, quem nemo contra nos fallat, nemo pro nobis, sic agamus ut eius iudicium uenturum non timeamus, sed expectemus et desideremus. numquid enim frumenta timent ne mittantur in horreum? immo optant uehementer et desiderant. numquid oues timent ne ponantur ad dexteram? immo nihil eis tam tardum est quam donec fiat. hi uero ex animo et tota sinceritate dicunt, cum orant: {adueniat regnum tuum}. mali uero hominis in his uerbis et cor trepidat et lingua titubat. quomodo enim dicis: {adueniat regnum tuum}? ecce ueniet. qualem te inueniet? sic ergo age, ut securus ores. et si quid forte inest in conscientia errati atque peccati, habes in ipsa oratione medicinam: {dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris}. uoluit enim deus sic te esse debitorem ut habeas debitorem. peccando quippe inimicum facis deo, sed attende ne forte tu habeas inimicum. dimitte, et dimittetur tibi. quod facis qui potes in peccato inueniri, hoc in te faciet qui de nullo peccato poterit iudicari. si autem ut homo in peccato positus, peccatori tuo non parcis, nec tuam in illo conditionem respicis, nec de cetero lapsum fragilitatis tuae horrescis; quid tibi facturus est, qui tam securus iudicat, quomodo qui numquam peccat?
danda ergo opera est purae conscientiae. et si forte aliquis inest scrupulus, {praeueniamus faciem eius in confessione} . in psalmo nunc, cum cantaretur, audiuimus: {praeueniamus faciem eius in confessione}. praeueniamus eum, ne nos ipse praeueniat. post confessionem non afferet ultionem, si et tu post confessionem non repetas iniquitatem. praeueni antequam praeueniaris. quia enim uenturus est certum est. perdes, si non desideras quod futurum est. nam et te nolente uenturus est. numquid eum dilaturus es, recusando ne ueniat? sicut nouerat horam qua iudicari debuit, sic nouit et horam qua debeat iudicare. ueniet ille, tu uide qualis futurus sis. hodie inest scrupulus, hodie sit confessio, hodie renuntietur scrupulo. hodie dimittitur, hodie laxatur. non est ut dicas: differt deus ueniam. tu noli differe medicinam tuam. habes enim aliquid in animo quod te angat. et si angit, et sollicitat. utique in domo tua si esset aliquis lapis offendens oculos tuos, iuberes eum auferri de medio, maxime si aliquem paulo maiorem hospitem in domo tua esses recepturus. cum ergo deum inuocas, in te uocas. quomodo ueniet ad te, cui locum quo recipias non mundasti? sed minus idoneus es auferre de corde tuo, quod tibi ipse fecisti? ipsum inuoca ut mundet; ipsum inuita ut intret. dum tamen quod facturus es modo facias, cum loquitur monendo et tacet iudicando.
dixit hic hircos, dixit arietes, et iudicat inter eos. et quid eis dicit? {numquid non sufficit uobis, quia bona pascua pascebatis? et reliquias pascuae uestrae inculcabatis pedibus uestris, et potabatis aquam quae subsidebat} - id est quae pura et tranquilla erat - {et reliquam pedibus uestris turbabatis: et oues meae inculcationes pedum uestrorum depascebant, et conturbatam pedibus uestris aquam potabant}. quid est hoc? pascua dei bona sunt, et fontes dei puri sunt. habemus haec in scripturis sanctis. qui sunt ergo, qui quod tranquillum est inde bibunt, et quod mundum est inde pascuntur, et conculcant reliquias et turbant aquam, ut oues aliae conculcatas herbas accipiant et aquam conturbatam bibant? et hoc utique uidetis displicere pastori, qui dicit dum fiunt ista: {ego iudico inter ouem et ouem}, ad hoc utique ne fiant. sunt multi qui tranquille discunt, perturbate docent, et cum habeant doctorem patientem, saeuiunt in discentem. quam nos enim tranquille doceat ipsa scriptura, quis nescit? uenit ergo aliquis, et legit praecepta dei, legit et capit, capit tranquillus de tranquillo bibens, de uiridi et mundo pascens. uenit aliquis audire ab illo aliquid. indignatur, perturbat, tarditatem aliquando serius intelligentis accusando, turbatum facit minus intellegere quod poterat audire tranquillus.
nec hoc ideo dixerim, fratres, quia non est aliquando corripienda duritia, quam ipsa tanta ueritatis tranquillitas corripit, dicens: {o insensati et tardi corde ad credendum}! si ista fiunt ea dilectione, qua uolumus curam incutere hominibus, ad incutiendam diligentiam intentionis, et ad serenandam forte nubem mentis suae, quam de curis saeculi contraxerunt, et forte cogitando alia inutilia, quod utile est audire non possunt. deinde etiam si in se quisque uideat tarditatem, non sine causa ille accusatur, ut deum roget et soluat tarditatem, donet ueritatem. aut enim si negligentia nostra minus intellegimus quod audiuimus, utique negligentia corripienda est. aut si tarditas est, cum fuerit accusata, erit unde rogetur deus. nec doctores ergo tales reprehendendi sunt, sed qui hoc faciunt animo amaro, animo inuido, ipsi conculcant pascua, et turbant fontes. quidquid forte nouerunt ita uolunt nosse, ut alii illud non nouerint. malignae mentis homines, tartareo zelo pleni,liuido non in corpore sed in corde, legerunt et intellexerunt. cum interrogati fuerint: multum est ad te, ego tibi ista credam? et tu dignus es ista legere uel audire? quid turbas aquam? ambobus fons manat. quid conculcas herbas communes? non tu pluisti ut nascerentur.
est aliud in his uerbis; quod non absurde possit intellegi: sunt homines qui putant sibi in bene uiuendo sufficere conscientiam, et non ualde curant quid de illis alter existimet, ignorantes quia cum homo uiderit hominem bonae conscientiae negligentius uiuentem, passim se cuilibet et ubilibet coniungentem, habentem scientiam quod nihil sit idolum, et tamen in idolio recumbentem, conscientia illius cum sit infirma, aedificatur non ad ea quae perscrutatur, sed ad ea quae suspicatur. neque enim homo par tuus, frater tuus, intrare potest in conscientiam tuam, quam nouit deus. conscientia tua coram deo, conuersatio tua coram fratre tuo. si de te ille aliquid mali suspicans, perturbatus aedificatur ad aliquid faciendum quod te putat facere, cum sic uiuis, quid prodest quia uenter conscientiae tuae hausit aquam puram, et ille de tua negligentia conuersationem habet turbatam?
et audis tales, cum corripiuntur ne ista faciant, respondere nobis et dicere: apostolus dixit: {si hominibus placere uellem, Christi seruus non essem}. et hic aquam turbas, pascua conculcas. attende melius, ne et tibi aquam turbes, quid ait apostolus: {si hominibus placere uellem, Christi seruus non essem}. optime accipio, apostolicam sententiam libenter agnosco. sed aliud in apostolo non legisti? {placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi prodest, sed quod multis, ut salui fiant}. rursus eumdem apostolum non audisti? {sine offensione estote Iudaeis et Graecis, et ecclesiae dei}. tertio eumdem apostolum non audisti? {prouidemus enim bona, non solum coram deo, sed etiam coram hominibus}. ait ergo ille: expone itaque mihi, quomodo intellegam diuersa atque contraria, hac dicentem apostolum: {si hominibus placere uellem, Christi seruus non essem}; hac dicentem: {placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo}; hac dicentem: {gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae}; hac dicentem: {prouidemus bona non solum coram deo, sed etiam coram hominibus}. si tranquillus audias, si tibi ipsi aquam tuae mentis non perturbes, quantum potero fortassis exponam. sunt homines temerarii iudices, detractores, susurrones, murmuratores, quaerentes suspicari quod non uident, quaerentes etiam iactare quod nec suspicantur: contra tales quid remanet, nisi testimonium conscientiae nostrae? neque enim, fratres, etiam in illis quibus placere uolumus, gloriam nostram quaerimus, aut gloriam nostram quaerere debemus, sed illorum salutem, ut si bene ambulamus, nos sequendo non errent. imitatores nostri sint, si nos Christi; si autem nos non Christi, imitatores sint Christi. ipse enim pascit gregem suum, et cum omnibus bene pascentibus ipse solus est, quia omnes in illo sunt. non ergo utilitatem nostram quaerimus, quando placere hominibus uolumus, sed gaudere hominibus uolumus, sed gaudemus eis placere quod bonum est, propter ipsorum utilitatem, non propter nostram dignitatem. contra quos autem dixerit apostolus: {si hominibus placere uellem, Christi seruus non essem}, manifestum est. et propter quos dixerit: {placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus placeo per omnia}, manifestum est. utrumque dilucidum, utrumque tranquillum, utrumque purum, utrumque non perturbatum. tu tantum pasce et bibe, noli conculcare et turbare.
nam et dominum ipsum Iesum Christum magistrum apostolorum utique audisti: {luceant opera uestra coram hominibus, ut uideant bona facta uestra, et glorificent patrem uestrum qui in caelis est}, id est, qui uos fecit tales. {nos enim populus pascuae eius, et oues manuum eius}. ille ergo laudetur qui te fecit bonum si bonus es, non tu qui per te ipsum non poteras esse nisi malus. quid uis autem in contrarium ducere ueritatem, ut quando boni aliquid facis, te uelis laudari; quando mali aliquid facis, dominum uelis uituperari? utique enim qui dixit: {luceant opera uestra coram hominibus}, ipse dixit in eodem sermone: {nolite facere iustitiam uestram coram hominibus}. sed sicut tibi in apostolo ista contraria uidebantur, sic et in euangelio. si autem non perturbes aquam cordis tui, et hic agnosces pacem scripturarum, et habebis cum eis et tu pacem. si autem tu cum eis habere nolueris pacem, tu in te committis litem tuam, illae non amittent pacem suam. propter illos enim qui se hominibus iactando commendant, et ita uentilant bona opera sua, ut finem bonorum operum suorum in laude hominum ponant, eamdemque laudem hominum quasi pro mercede computent bonorum operum suorum, de his dicitur: {amen dico uobis, perceperunt mercedem suam}. contra eos dicitur: {cauete iustitiam uestram facere coram hominibus}. proinde sequitur: {ut uideamini ab eis}. ultra non porrexit intentionem, hic fecit finem. nolite sic facere coram hominibus quidquid boni facitis, ut uideamini ab eis, ut ipse sit finis boni operis uestri, uideri ab eis. nolite ergo sic, ut uideamini ab eis. hac autem non ibi ponit finem, ut uideamur ab hominibus, coram quibus uult esse bona facta nostra, sed ait: {luceant opera uestra coram hominibus, ut uideant bona opera uestra}. non quieuit, neque hic remansit, sed duxit hinc te sursum et tulit te a te - caderes enim, si esses in te - et ubi tutus esses posuit te. {uideant}, inquit, {bona opera uestra, et glorificent patrem uestrum qui est in caelis}. noli tu irasci, quia ille glorificatur. apud illum esto, et in illo glorificaberis. {ut non glorietur}, ait apostolus, {omnis caro coram illo}. ergo sine gloria remanebimus? non. ait enim ipse: {qui gloriatur, in domino glorietur}. nam et testimonium conscientiae nostrae ita nobis gloria est, quia in illo est. nam si ita est gloria nostra, ut nobis placeamus et efficiamur placentes nobis, ualde stulto homini placet qui sibi placet.
curemus ergo, fratres, non tantum bene uiuere, sed etiam coram hominibus bene conuersari, nec tantum curare habere bonam conscientiam, sed quantum potest nostra infirmitas, quantum uigilantia fragilitatis humanae, curemus nihil etiam facere quod ueniat in malam suspicionem infirmo fratri, ne forte puras herbas mandendo et puras aquas bibendo, conculcemus pascua dei, et oues infirmae conculcatum manducent, et turbatum bibant. et uae, propter istum qui dicit: {ego iudico inter ouem et ouem}.
{pro istis haec dicit dominus deus ad eos: ecce ego iudico inter ouem fortem, et inter ouem imbecillam}. aliud aliquid dicat. iam audiuimus de his qui conculcant herbas et perturbant aquas. audiamus aliud genus mali, et magnum genus mali. postea de hircis nullam facit mentionem. semel illos nominauit, ut sciremus esse. ipse enim illos bene nouit. postea sic loquitur, tamquam omnes oues sint. primo quomodo ipse uidet, postea uero quomodo nos uidemus, locutus est. hirci enim quia insunt, et quia in fine separabuntur, notum sit ouibus: modo tamquam inter ouem et ouem discerno. non scit nisi praedestinatione et praescientia oues et hircos ille solus, qui praedestinare potuit, qui praescire. modo quia omnes sub signo Christi sunt et omnes ad gratiam dei accedunt, ouem te putas, hircum te forte deus nouit. sed tamquam ouis audi quod audis: {ecce ego iudico inter ouem fortem, et inter ouem imbecillam}.
{quoniam lateribus et humeris uestris impellebatis, et cornibus uestris percutiebatis, et omne quod deficiebat comprimebatis, quoadusque dispergeretis eas foras}. quis hoc non intellegat? quis non exhorrescat? si nullae oues foris sunt, non est factum. si autem multas oues foras errare plangimus, uae quorum humeris et lateribus et cornibus factum est. non enim haec facerent, nisi fortes oues. qui sunt fortes? de suis uiribus praesumentes. qui sunt fortes? de sua iustitia gloriantes. non diuiserunt oues, non foras miserunt nisi qui se iustos esse dixerunt. humeris audaces ad impellendum, quia non portant sarcinam dei; latera mala, conspirantes amici, societas pertinaciae; cornua erecta, elata superba. impelle lateribus et humeris, uentila cornibus, mitte foras quod non emisti. certe ipsa tota causa est, quia tu iustus et alii iniusti, et indignum erat ut iustus esset cum iniustis, indignum uidelicet, ut frumenta essent inter zizania, indignum ut oues inter hircos pascerent, donec pastor ueniret qui in separando non erraret. itane tu angelus eradicans zizania? non te agnoscerem angelum eradicantem zizania, nec si iam messis uenisset. ante messem non tu, sed quisquis fuerit, non est uerus. qui designauit messores, designauit et tempus. possent et homines se angelos dicere. inuenimus fortasse in scripturis et homines dictos angelos, sed tamen ego tempus messis attendo. angeli tibi nomen potes imponere, tempus messis non potes breuiare. itaque falsum dicis quia sis, quia nondum uenit quando sis. proinde cum uenerit, et ueri messores missi fuerint, nescio ubi te inueniant, utrum purgandum qui in horreo recondaris, an alligandum qui in ignem proiciaris. ideo enim dico forte, quia non audeo iudicare. modo te foris doleo. utrum sis futurus intus, ignoro.
interim audi ex aliae scripturae testimonio de te scriptum esse, cum uiuis, et noli uelle zizania eradicare quando tempus non est, sed tu ipse intro redi cum tempus est. dicit alia dei scriptura: {filius malus ipse se iustum dicit}. hi sunt humeri et latera et cornua tua. male fortis, quanto melius esses infirmus. male fortis, sed non sanus. male fortis freneticus caedit et medicum. dicis te perfectum, ut facias defectum. quanto potius, quanto utilius esses infirmus, ut ille te perficeret, qui nouit imperfectum. apostolus Paulus, uas electionis, ne extolleretur in reuelationibus - quod dicere non auderemus, nisi ipsi dicenti crederemus - {in magnitudine}, inquit, {reuelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet}. ne cornua erigeret colaphizari se dicebat. {propter quod}, inquit, {dominum rogaui, ut auferret eum a me. et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea, nam uirtus in infirmitate 7perficitur}. quam est ergo utilior infirmitas quae perficitur, quam illa firmitas quae impellit oues, quae uentilat ut excludat. filius ergo malus es, tu te iustum dicis: {filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit}. attendite, fratres mei, sententiam quamdam breuem numero uerborum, sed ingentem pondere ueritatis. iustum se dicit, ut exeat et excludat. iustum se dicit, sed malus est: ideo exitum suum non abluit. quid est, non abluit? non purgat, non defendit, non excusat. quare enim te separasti? quare existi? quare tibi tremit cor quando audis ex libris diuinis. {ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis}, si tamen illa mala fortitudo, qua oues dei impellis et impingis et uentilas, permittit tremorem ad cor tuum? nam utique cum audis: {ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis}, ille loquebatur qui in ecclesia erat. ecclesia toto orbe diffusa est, tu quid facis foris? neque enim ego annuntio ecclesiam toto orbe diffusam. prophetae annuntiauerunt, apostoli annuntiauerunt, ipse dominus annuntiauit ecclesiam toto orbe diffusam. modo cum psalmus legeretur, audiuimus: {non repellit dominus plebem suam} - tamquam quaereretur - {quoniam in manu eius}, inquit, {fines terrae}. ipse non repellit, et tu impellis. impellis, uentilas, excludis. iactas traditores, non probas. cornua sunt ista uentilantis, non mansuetudo pascentis. ecce plebs dei in finibus terrae. ecce plebs dei gemens et plorans ante deum qui eam fecit, dicit in psalmo ipsi domino ante quem plorat: {a finibus terrae ad te clamaui, cum angeretur cor meum}. uide quemadmodum se humiliat in angore cordis. et quid sibi praestitum dicit? {in petra exaltasti me}. in petra Christo exaltasti, non de monte Donati praecipitasti. i nunc, et iacta cornua, extende latera, infla humeros tuos et impelle oues, et dic: iustus sum. respondebit tibi scriptura: malus, non iustus. {filius malus ipse se iustum dicit}. si iustus es, quid exis foras? quid eicis foras? quid cum his quos eicis facis foras? tamquam ouis hircos fugisti? melius ab ipsis a pastore ad dexteram separaris, quam cum ipsis ad sinistram confutaris. hirci erant, tu ouis, pasceres cum hircis. quid te pascua, quid te fontes offenderant? postremo quid te ipse pastor offenderat, qui ad tempus gregem utrumque permiscuit, qui etiam sibi quando libet hoc bene facienti, tamen separationem in finem seruauit? neque enim ille etiam si modo separaret, erraret. ille in finem differt, tu ante tempus separas. non expectas finem, nesciens quando tibi sit finis. unde hoc, nisi quia et ipsos quos tamquam hircos accusasti, falso accusasti? nam si uerum accusasses, non te separasses. tua separatio, illorum est purgatio. zizania erant, quid ea uoluisti ante tempus separare? cum ipsis permixtum triticum esses, et eodem agro radicareris, eadem pluuia rigareris. quare ergo existi? numquid inuenis causam? quos accusas, non conuincis. exeundo autem ante tempus et te separando, ipse conuinceris. uide quia filius malus es. ipse te iustum dicis, exitum autem tuum non abluis. ego non tibi dico: tu es potius traditor. quod si dicam, facile probo. sed ideo nolo dicere, quia tui fecerunt, non tu fecisti. non tibi imputo facta aliena, etiam tuorum. tuum factum attendo. quod foris es, arguo; exitum tuum arguo. prorsus omnia remoueo, quae in uos dici possunt. omitto ebriositates uestras, fenus et usuras super usuras. omitto greges et furias circumcellionum. omitto haec omnia, et quaecumque alia enumerare non possum. non omnes forte apud uos ista faciunt. ille qui ibi ista non facit, ille cui displicent ista quae ibi fiunt; ipse ergo accedat, ipse loquatur. non ei obicio crimen alienum, abluat exitum suum. uides quia recte illi dicitur: {filius malus ipse se iustum dicit}. dominus enim dicit, qui uerum dicit: {filius malus ipse se iustum dicit}. non ego, sed ipse. sed uult ut ego dicam iustum? ueniat, bonus fructus in catholica pace afferat, in catholica pace custodiat, quia et fructus non est, ubi non est cum tolerantia: {et fructum}, inquit, {afferent cum tolerantia}. uis uidere quemadmodum grandinatus sis? audi ex alio loco: {uae his qui perdiderunt tolerantiam}.
modo aliquem putate cogitare, quia et saepe contingit, ubi sit Christianus. motus est, ut sit Christianus, attendit in nomen Christi concurrere genus humanum. nulla temporali proposita commoditate uult esse Christianus, non ut maiorem amicum conciliet, non ut ad concupitam uxorem perueniat, non ut aliquam pressuram huius saeculi euadat, quamquam multi etiam sic intrantes corriguntur ingressi. sed faciamus aliquem cogitantem de anima sua, et uolentem esse Christianum. attendit ubi duas partes uidet, quaerit causas, quare se illi ab illis separauerunt. respondent illi: separauimus nos tamquam iusti a peccatoribus, quasi uero caeco loquantur audienti quid dicant, non uidenti quid agant. si itaque inspiciens morem ipsorum, et ea quae paulo ante commemoraui, dicat illis: rogo uos, iustos uos dicitis, et ideo uos recte separasse contenditis. quare apud uos sunt tales et tales? et illi fortasse quia negare non audent, quia ea dicuntur quae oculis obiciuntur: sunt quidem apud nos tales, sed numquid omnes sumus tales? optime. uideo ergo te foris cum peccatoribus. quare non intus? merces enim separationis tuae esse debuit cum peccatore non uiuere. si foris sic esses, ut quales te fingis fugisse non haberes, quoquo modo ferrem separationem tuam attendat ergo iste cupiens esse Christianus, ubi sit Christianus. uidet illos separatos quasi a peccatoribus, plenos peccatoribus. rursus attendat ecclesiam Christi secundum probabilem uitam morum generis humani, secundum quos mores potest etiam ipse ueniens de saeculo utcumque iudicare. uideat et hic aliquos sobrios, aliquos ebriosos, aliquos patientes pauperes, aliquos rapinam rerum alienarum appetentes, et cetera talia. uidet hic, uidet et ibi. attendat iam deum, quid dicat de ecclesia sua. inuenit dominum dicentem per omnes gentes ecclesiam suam. inuenit deum etiam in ista similitudine zizaniorum dicentem: {ager est hic mundus}. non ager est Africa, sed hic mundus. per totum mundum frumentum, per totum mundum zizania - tamen {ager est mundus, seminator filius hominis, messores angeli}, non principes circumcellionum - crescere utrumque usque ad messem, non crescere zizania et decrescere frumenta, sed utrumque crescere usque ad messem. quam messem? ipsum audi: {messis est finis saeculi}. audit haec plane, et recte iudicans quid dicit? non ero in illa concisione. hac ero, et bonus ero in nomine eius cuius ero. et bonus ero, non me ipsum bonum faciens, sed ab illo fieri expectans, non me ipsum bonum et iustum dicens, sed ab illo dici desiderans. intrat, fit catholicus. ecce ipse abluit ingressum suum, ablue et tu exitum tuum. non potes: {filius} enim {malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit}.
{lateribus et humeris uestris impellebatis, et cornibus uestris percutiebatis, et omne quod deficiebat comprimebatis, quoad usque dispergeretis eas foras. et saluabo oues meas}. sicut detestanda illorum iniquitas et crudelitas, ita laudanda pastoris nostri, uere dei nostri, misericordia: saluabit oues suas. forte, fratres mei, quamuis per minimos seruos suos, forte per indignos hoc facit, cum hoc dicicmus: saluet oues suas, audiant uocem pastoris sui et sequantur eum. non quaerant ecclesiam ex ore hominum. ex ore dei quaerant, ex ore Christi quaerant. ille quem dicit impium impius est, quem dicit iustum iustus est, quem dicit ouem ouis est, quem dicit hircum hircus est. ipse est ueritas, ipse loquatur, ab illo ecclesia quaeratur. dic nobis, domine, ubi est ecclesia tua? et ille omnibus: ubi ego sim scitis? respondeant omnes: in caelo ad dexteram patris. integra fides: hanc docui, hanc seminaui, sed per mundum seminaui. cum me, inquit, confitemini in caelo, uenit uobis certe in mentem ille psalmus: {exaltare super caelos, deus}. ecclesiam quaeritis? legite quod sequitur: {et super omnem terram gloria tua}. ibi, fratres, ubi dictum est: {exaltare super caelos deus} de Christo resurgente et ascendente, ibi statim sequitur: {et super omnem terram gloria tua}. sponsus in caelo est, sponsa in terra est. ille super omnes caelos, illa super omnem terram. o haeretice, credis quod in caelo non uides, negas quod in terra uides! dicat ergo haec, dicat et audiatur: saluet oues suas. {et saluabo}, inquit, {oues meas, et iam non erunt in uastationem, et iudicabo inter ouem et ouem}.
{et excitabo super eas pastorem unum}. nonne ipse in superiori lectione dixerat: {ego pascam}? modo excitat pastorem unum ille qui pascit. an forte intra tam paruum interuallum lectionis taedio affectus est pascendo, et excitauit pastorem cui commendaret curam ouium, ut esset ipse securus? audiamus quem pastorem dicit; et ibi intellegimus, quare et ipse pastor etiam excitato isto pastore ipse pascat, et solus pascat. {excitabo super eas pastorem unum, et pascet eas seruus meus Dauid, ipse pascet eas}. prophetiam esse de Christo ueniente ad homines ex semine Dauid, cito intellegitis, fratres, si tempora cognoscatis. iste propheta Ezechiel tempore captiuitatis fuit, quae facta est ex transmigratione populi in Babyloniam. a tempore Dauid usque ad tempus huius transmigrationis, generationes sunt quatuordecim. ecce quanto post dicit: et Dauid pascet eas. si hoc diceretur tempore Noe, aut tempore Abraham, aut tempore Moysi, aut tempore saltem ipsius Saulis, cui successit in regno Dauid, recte intellegeremus de ipso Dauid filio Iesse dictum esse hoc, quod ipse futurus esset pastor gregis dei, cui regnanti populus ille commissus est. nunc uero iam regnauerat Dauid, iam de uita ista exierat, iam patribus appositus erat, iam pro merito suo quiescebat. quid est quod dicit: excitabo Dauid et faciam eis eum pastorem unum, nisi quia Dauid ille est, qui uenit ex semine Dauid? quomodo ergo erigit nobis pastorem deus? quem pastorem unum? {et pascet eas seruus meus Dasuid}. iam dudum ipse pascebat nos. modo pascit nos seruus eius Dauid. quare tamquam alter? nam utique cum ille pascebat, deus pascebat. et cum deus pascebat, pater et filius et spiritus sanctus pascebat. modo excitatur et fit tamquam alter pastor. sed non alter. non alter secundum formam dei, quia in forma dei ipse et pater unus deus. in forma autem serui tamquam alter excitatur ut pascat, quia maior est pater. audi unum pascentem, et Christum pascentem: {ego et pater unum sumus}. audi excitari Christum pascentem: {pater maior me est}. unus ergo pascit; quia {cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo}. excitatur autem ut pascat, quia {semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens}. hoc et hic ipsa uerba testantur: {pascet eas seruus meus Dauid}. seruus, in forma serui. seruus, quia {semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inuentus ut homo. humiliauit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis}. excitetur ergo non pascat. {propter quod deus}, inquit, {eum exaltauit} a mortuis, {et donauit ei nomen quod est super omne nomen}. iam excitato seruo suo Dauid, iam excitata forma serui quam posuit ad dexteram suam, {donauit nomen quod est super omne nomen}. uide quemadmodum pascat, quam late pascat: {ut in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium, et infernorum}. ad quam angustam partem latum possessorem uanitas haeretica impingis? an tantum fidis superbis humeris et cornibus tuis, ut non congreges ad pastorem, sed et ipsum pastorem a grege coneris excludere? {pascet eas seruus meus Dauid}. audite oues pascentem uos Dauid. audite uocem Dauid pastoris uestri, non uocem latronum, non ululatus luporum. {pascet eas seruus meus Dauid. ipse pascet eas}. o commendare! {ipse pascet eas}. nemo se dicat pascere praeter ipsum: {ipse pascet eas}. qui uult pascere, in illo pascat, quia {ipse pascet eas}. deus paulo ante dicebat: {ego pascam}. modo dicit: {ipse pascet eas}. respondeat filius, et dicat nobis: utrumque uere dictum est. {ego et pater unum sumus}. qui dicit: {ego pascam}, non mentitur dicendo: {ipse pascet}; et cum dicit: {ipse pascet}, non mentitur dicendo: {ego pascam}. {non credis}, inquit, {quia ego in patre et pater in me est? Philippe, qui me uidet, uidet et patrem}. recte dicitur: {ego pascam}, recte dicitur: {ipse pascet}. distinctio est, non separatio, {ipse pascet eas}. nolite oues expauescere. non relinquit uos qui dixit: {ipse pascet eas}. deus pascit, pater et filius et spiritus sanctus, ipse deus pascit. sed distinguenda erat forma serui, non separanda et alienanda et in aliam personam constituenda. accepit in se creator creaturam, non mutatus est creator in creaturam. assumpsit quod non erat, non amisit quod erat.
{pascet eas seruus meus Dauid. ipse pascet eas, et erit eis in pastorem, et ego dominus ero illis in deum}. attendite fratres. uidete unitatem deitatis et personarum tamen distributionem, ne dicamus eum esse filium qui pater est, aut eum esse patrem qui filius est. ecce dixit: {ipse pascet eas}: qui paulo ante dixerat: {ego pascam eas. et erit eis}, inquit, {in pastorem, et ego dominus ero illis in deum}. expone nobis domine. nemo aquam turbet; quod purum manat de puro fonte potemus. quid enim quasi singillatim quod dixisti: {erit ipse in pastorem, ego ero in deum}, tamquam ipse sit pastor noster, tu sis deus noster? quare domine tu non es pastor noster, et ille non est deus noster? tranquille audi, esto mansuetus ad audiendum uerbum, ut intellegas. forte enim modo audit me aliqua auris diuersa sentiens et haeretico ueneno tabefacta, et irridet me dicentem patrem et filium unum deum, cum non irrideat tot milia fratrum habentium animam unam. et dicit mihi: ecce aperte deus dicit: {erit eis in pastorem seruus meus Dauid}, quem tu ipse Christum intellexisti, nec aliter potest intellegi. rationem enim reddidisti, haec esse dicta cum iam dormisset Dauid. Christus ergo {erit eis in pastorem; ego dominus}, ait, {ero illis in deum}. ille in pastorem, ille in deum. tu mihi ergo expone, quid est: {ego pascam}. quis dicebat: {ego pascam}? certe deus loquens dicebat: {ego pascam}. quomodo non separauit Christum a pascendo, cum diceret: {ego pascam}, sic non separauit Christum a deitate cum diceret: ego deus. ecce pastor est Christus, pastor est et pater. sic deus est pater, deus est et Christus. sicut a pastore Christo non separas patrem, sic a deo patre non separas Christum. habet cum filio pater pascendi miserationem, habet cum patre filius diuinitatis aequalitatem. sed nisi ita diceret, putares eum esse patrem qui est filius. ergo et ad unitatem deitatis te admonuit et ad personarum distributionem, ut quod dicit: {ille pascet, et ego ero illis in deum}; non se separans a filio pascente, nec filium separans a se dominante, et in patre intellegas deum filium, et in filio intellegas pastorem patrem. {ego}, inquit, {dominus ero illis in deum, et seruus meus Dauid princeps in medio eorum}. quare, {in medio eorum}? quia {uerbum caro factum est, et habitauit in nobis}. {princeps in medio eorum}. inde et {mediator dei et hominum}, quia deus cum patre, quia homo cum hominibus. non mediator homo praeter deitatem; non mediator deus praeter humanitatem. ecce mediator. diuinitas sine humanitate non est mediatrix, humanitas sine diuinitate non est mediatrix. sed inter diuinitatem solam et humanitatem solam, mediatrix est humana diuinitas et diuina humanitas Christi. {et seruus meus Dauid princeps in medio eorum. ego dominus locutus sum}: non nescio quis haereticus. {ego dominus locutus sum}.
{et disponam ad eos testamentum pacis}: per ipsum utique qui ait: {pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis}. hoc est testamentum patris nostri, testamentum pacis est. quaelibet hereditas diuidatur inter consortes, pacis hereditas diuidi non potest. pax nostra Christus est. pax facit utraque unum, non duo de uno. {ipse enim pax nostra}, dixit, {qui fecit utraque unum}. testamentum dei est, hereditas pax est. a concordibus consortibus possideatur, non a litigantibus diuidatur. {et disponam ad eos testamentum pacis}. uigilate haeretici, audite a pastore testamentum pacis, uenite ad pacem. irascimini christianis imperatoribus, quia testamenta uestra ualere noluerunt in dominibus uestris. uidete quam digna sit poena. et quid est quod testamentum uestrum non ualet in domo uestra? quid est? quantum est? dolor iste admonitio est, nondum damnatio. uoluit enim deus compati testamento pacis suae. condoles testamento tuo, si non stet testamentum tuum in domo tua. certe moriturus es, et quid agatur in illa domo postea nesciturus. {in illa} enim {die perient}, inquit, {omnes cogitationes eius, et non cognoscet amplius locum suum}. non ergo sciturus quid postea agatur in domo tua cum mortuus fueris, doles tamen non stare testamentum tuum in domo tua. Christus mortuus resurrexit, de caelo respexit ut stet testamentum ipsius. euigila ex dolore tuo, corrigere ex cruciatu tuo. ligno male curuo nosti calorem solere adhiberi. corrigat te dolor iste. nondum est flamma ignis aeterni. tamquam calor foci est admotus curuo cordi tuo, ut hinc admoneatur et corrigatur. dole, prorsus recte doles, non stare testamentum tuum in domo tua. domus dei cor tuum est. si uis ualere testamentum tuum in domo tua, quare non uis ualere testamentum dei in domo sua? dimittis filiis tuis parietes, et si aliter filios tuos diuisuros noueris, quam tu disposueris, doles. de una domo uilissima, de tecto ruituro, quantam curam habes, quantam sollicitudinem concipis. quemadmodum ardentibus febribus, prementi morbo, ipsi morti urgenti resistis, quantum potes, anhelans uerba extrema, ut impleas testamentum. quot iurisperitos consulis, quantas fraudes, ut stet testamentum tuum contra ipsam legem imperatoris inquiris? de proximo tibi respondet deus: noli fraudes quaerere, noli calumniosas formulas aucupari. uis stare testamentum tuum? stet in te meum. doles, quia acquisitionem tuam tollit alius, quem nolebas. quid de hereditate mea tam lata, tam pia? {in semine tuo benedicentur omnes gentes}: dixi ergo seruo meo, dicit tibi deus, et credidit cum haec non uideret. tu uides, et negas. ecce ille factum testamentum seruauit, tu apertum discindis. tunc enim testamentum seruatum est, quando auditum est. tunc apertum est, quando impletum est. usque ad manus tuas seruatum est testamentum. certe heres uis esse. numquid sic tecum contendit coheres tuus, ut dicat tibi: tolle istam partem, ego illam, aut: tolle tu minorem, et ego maiorem? non dicit: simul diuidamus, sed: simul habeamus. hoc enim uoluit qui testatus est. aperi, et lege. et clamas: ne incenderetur, ego feci; ne incenderetur, ego seruaui. ne incenderetur, tu seruasti? aperi, et uide quia unde incendereris seruasti, quamuis te seruasse absit ut credam, quem uideo non seruare quod iubet. {et ponam ad eos testamentum pacis}.
{et exterminabo bestias malas a terra}. bestias, hostes testamenti pacis. de istis bestiis dicitur in alio psalmo: {increpa feras calami}. quid est: {feras calami}? bestias aduersarias sanctae scripturae, quia calamo scriptae sunt. {exterminabo bestias malas a terra: et inhabitabunt in eremo in spe}. quid est: {in eremo}? in solitudine. quid est: in solitudine? intus in conscientia. magna solitudo, qua non solum nullus hominum transit, sed nec uidet. ibi habitemus in spe, quia nondum in re. etenim totum quod foris est nostrum, fluctuat temptestatibus et tentationibus saeculi. est interior eremus, ibi interrogemus fidem nostram. interrogemus si est ibi caritas intus. uideamus si non labia sonant, sed et pectus, cum dicimus: {dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris}. si uerum sonat, si uerum dicimus ubi nemo hominum uidet, ibi est eremus ubi requiescimus in spe. quia transit haec omnis tribulatio, et quae spes erat fiet res, et erit totum nostrum in re. quia iam conspicui nobis erimus et non erit ouis tamquam abscondita, cogitatio. et non erit eremus conscientia, quia omnes sibi noti erunt et cogitationes suas ignotas non habebunt, {cum uenerit dominus, et illuminauerit abscondita tenebrarum; et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a deo}. nunc uero uides duos homines in tribulatione, cor ipsorum uidere non potes. forte alius conscientia mordetur, alius in conscientia, tamquam in eremo, requiescit. {et habitabunt in eremo in spe: et somnum habebunt}, id est, quietem tamquam alienatis sensibus ab omni strepitu saeculi, intus sibi requiescent, {in riuis}. in ipsa intus eremo sunt riui quidam memoriae manantes, liquores diuinos scaturientes ex mente scripturam tenentis et recolentis. etenim quod legisti, quod audisti, si purum et liquidum et sanctum memoriae mandaueris, cum coeperis in illa interiore eremo, id est, in bona conscientia requiescere, eliquatur de interioribus mentis tuae, et manat quodam modo recordatio uerbi dei, et cum ceteris requiescis in spe et dicis: uerum est, bene mihi est, ipsa est spes mea, hoc mihi promisit deus, non mentitur, securus sum. et ista securitas somnus est in riuis. {et somnum habebunt in riuis}.
{et dabo eis in circuitu collis mei benedictionem}. mons licet sit, collis licet sit, in circuitu eius bene sit nobis. collis ipse Christus est. sic enim ipse in medio nostri, nos sumus in circuitu eius. iam dudum enim dixerat: {Dauid princeps in medio eorum}. et quia princeps, ideo collis: lenis, non arduus et difficilis ascendenti, sed si non de alto pedes ponat. {et do eis in circuitu collis mei benedictionem: et deferam imbrem in tempore suo}, pluuiam uerbi dei. est enim imber et malus, qui deicit domum super arenam constitutam, cui magnum est et resistat domus super petram fundata. tentationis enim imber est, ruinam quaerens, non terram rigans. non erit talis imber iste, quem se dicit deferre dominus. quid enim ait? {imbres benedictionis erunt}. suspectum te fecerat nominatus imber: imbres erunt benedictionis, non tentationis. {imbres benedictionis erunt}.
et uide quo proficit ille imber. {et ligna quae in campo sunt, dabunt fructum suum}. in campo, in planitie quadam, non arduis, in facilitate quadam uitae. facilitatem quamdam uitae huius, nihil in se habentem ardui, laboriosi, difficilis, campum dixit. qualis est uita multorum fidelium in ecclesia dei, habentium coniuges, filios, domos suas. uelut in campo sunt ligna, arduum nihil ascendere ualuerunt. sed accipiant imbrem, dabunt et haec ligna fructum suum. horum lignorum fructus est: {frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam}. talibus lignis dicebat apostolus: {non quia quaero datum, sed requiro fructum}. {et ligna quae in campo sunt, dabunt fructum suum}: et si non habent maiorem, habent tamen quemdam suum. {et terra dabit generationem suam: tota terra. et inhabitabunt in terra sua}. iam campi, colles, montes dabunt generationes suas. quod potest campus? quod potest collis? quod potest mons? solus agricola agnoscatur. {et habitabunt in terra sua in spe}. uidetis quia ea promittit, quae hoc tempore donat nobis. quamdiu dicit, in spe, adhuc in hoc tempore intellego. cum enim peruenerimus ad promissa, iam non erit spes, sed res ipsa erit.
{et scient quoniam ego sum dominus, in eo cum confregero furcas iugi eorum: furcas quibus premitur collum eorum}. domine frange furcas, quibus haeretici premunt colla infirmorum. quid enim tam angustum et furca compressum, quam: noli audire Christum, audi me? remoue furcam, respirare permitte. nescio quid dicas. audio uocem pastoris mei: {per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem}. sine me sequi pastorem. quid premis? tolle furcam de collo meo, tollam iugum lene domini mei. haec audit, et premit. domine, non uult haereticus furcam suspendere, tu furcam frange. crux domini sursum leuat, furca haeretici deorsum premit. sed confringentur: {in eo cum confregero furcas iugi eorum}. dominationem enim suam uolunt hominibus imponere, uolentes eos esse sub se, non sub deo. {in eo cum confregero furcas iugi eorum: et eximam eos de manu eorum, qui eos in seruitutem redigebant}. quid est: {in seruitutem redigebant}? ad peccatum eos cogebant. {omnis} enim {qui facit peccatum, seruus est peccati}. uidete quid eis persuaserint, fratres, ut dicant: illi de nobis reddent rationem. nos oues sumus. quo duxerint sequimur. ouis es? pastorem audi, non lupum.
{et non erunt adhuc in uastationem gentibus}.in omnibus enim gentibus non desunt, alii hic, alii ibi. non illi ibi qui hic, sed tamen non desunt furcis prementes colla fidelium, nec hic, nec ibi. dissentiunt inter se, contra unitatem omnes consentiunt. unitas autem non dissentit a se, sed contra omnes dissentientes a se ubique pugnat, ubique laborat. sed est requies in eremo. {et non erunt adhuc in uastationem gentibus, et bestiae terrae iam non comedent eos}. audientes uocem pastoris, eruentur a dentibus luporum. bestiae illae calami non comedent eos, uolentes ad sensum suum conuertere scripturas, ab apertis scripturis auertentes aures, uolentes se audiri, et scripturas non audire. {et bestiae terrae non comedent eos, et inhabitabunt in spe}. uidete quotiens ostendat, quia quod nunc promittit, hic promittit: de rebus loquitur, quas adhuc hic exhibet. {et non erit qui eos terreat}. quomodo non erit qui eos terreat? non erit prorsus. {in domino confido}. iam cum coeperit dicere homo: {in deo laudabo sermonem, in domino laudabo uerbum}, non in me, illi laudant uerbum in se, dicentes: quod uobis dicimus credite. nos laudamus uerbum in domino, dicentes: quod nobis dicitur a domino credamus. non erit qui nos terreat, quia: {in deo laudabo sermonem, in domino laudabo uerbum: in deo speraui, non timebo quid faciat mihi homo}: {non erit qui eos terreat}.
{et excitabo eis plantarium pacis}. testamentum pacis, plantarium pacis. germinet quod plantat deus et extirpetur quod seminauit haereticus. quod plantauit deus de se, de ecclesia sua; de se in caelo, de ecclesia in terra; de se super omnes caelos, de ecclesia per omnes terras, hoc plantauit deus. ueni autem huc, esto in parte Donati, in sola Africa est ecclesia: non plantauit deus, non agnosco plantam dei. eradicandum est quod loqueris, non rigandum. {et excitabo eis plantam pacis: et iam non erunt qui exterminentur fame in terra}. uere, fratres, quia fames est, quaerite et uidete quantam famem patiantur. et quod peius est, circum os habent escam, sed non manducant; prorsus quomodo aegri fastidio saepe moriuntur, non quia deest quod comedant, sed quia comedere nolunt et auersantur. nam utique et scripturae ista loquuntur, et hic utique et ibi sonat psalmus: {commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium}. ecce esca est posita in uasculo. si sanus esses et manducares, numquid ibi remaneres? {et iam non erunt qui exterminentur fame in terra, et iam non portabunt maledictum gentium}. uere, fratres, in tantum culmen in nomine Christi erecta est ecclesia, ut iam confundantur omnes maledici, nec audeant maledicere. hoc solum illis remansit, quod contra nos dicant: quare inter uos non consentitis? gentiles pagani qui remanserunt, non habentes quid dicant contra nomen Christi, dissentionem Christianorum Christianis obiciunt. ergo quicumque ab haereticis transierint ad catholicam, non habebunt hoc opprobrium gentium. nec portabunt maledictum dissentionis, quia permanent in radice unitatis, in plantatione caritatis: {non portabunt maledictum}.
{et scient, quoniam ego sum dominus deus eorum, et ipsi populus meus domus Israel, dicit dominus deus}. ecce sunt oues, ecce est et uinea. quomodo cum de uinea loqueretur Esaias, arguens quamdam uineam malam, ne diceret uitis: non intellexi; exposuit in fine dicens: {uinea autem domini Sabaoth, domus Israel est}, ne dicerent: non nobis dictum est, sed uineae nescio cui. sic et hic, cum locutus esset de ouibus, ad extremum ne quis dicat: forte sunt aliquae oues dei nescio ubi, quas curat deus, et ego illas non noui, quamquam absurdus est nimis humano sensui qui ista cogitauerit, tamen pastor ille compatiens infirmis usque ad tales cogitationes descendit, et quae essent oues eius, apertissime exposuit: {et uos oues meae, et oues gregis mei, homines estis}. sed qui homines? omnes homines? non. {beatus} enim {cuius est dominus deus spes eius}. et: {quam bonus deus Israel rectis corde! beatus uir cuius est dominus deus ipsius}.
super omnes est deus. tamen nescio quomodo non facile quisquam audet dicere: deus meus, nisi qui in eum credit, et qui eum diligit. ipse dicit: deus meus. tuum tibi fecisti, cuius es. hoc amat ipse. prorsus dulcedine affectus tui, et secura et praefidenti dilectione dic: deus meus. securus dicis, uerum dicis, quia tuus est, et non fecisti ut non sit alterius. non enim sic dicis: deus meus, quomodo: equus meus. equus enim tuus est, non equus alterius. deus et tuus est, et eius qui sic dixerit: deus meus, quomodo dicis tu. singuli dicunt: deus meus, et: deus meus. ille omnium est, communiter omnibus se ad fruendum praebens, in omnibus integer, in singulis integer. non enim qui dicunt deum meum singuli diuidunt inter se. si sermo iste quem iacto lingua, et sono constante litteris et syllabis totus ad singulos peruenit, nec diuidunt illum inter se qui audiunt; si sermo ad aures corporis corporaliter sonans, in propinquo clarius, in longinquo languidius, ab omnibus tamen audientibus totus excipitur, non inter se syllabatim eum diuidentibus, sed omnibus totum accipientibus, quanto magis ille deus ubique praesens, implens omnia, non propinqua clarius, et longinqua languidius, sed pertendens a fine usque ad finem fortiter et disponens omnia suauiter, aequaliter possidetur ab omnibus! lux ista, fratres mei, certe corporea, de caelo fulget, oritur, occidit, circuit, de loco in locum mutatur. tamen procedunt in ea et diriguntur omnium oculi. et omnium oculi pariter eam possident, non eam diuidunt. nullus in ea diues limites fixit, nec prior praeoccupando ut uideret, oculos pauperis aut exclusit aut angustauit. dicat pauper: deus meus: dicat diues: deus meus. minus ille habet, plus hic habet, sed argentum, non deum. ut perueniret ad deum, Zacheus diues dedit dimidium patrimonii sui; ut perueniret Petrus, retia et nauem dimisit; ut perueniret uidua, duo minuta dedit; ut perueniret pauperior, calicem aquae frigidae porrexit; ut perueniret penitus pauper et egenus, solam bonam uoluntatem tribuit. diuersa dederunt, sed ad unum peruenerunt, quia non diuersa amauerunt. sic et uos homines, oues dei, oues gregis dei, nolite perturbari temporalibus diuersitatibus uestris, quod alii in honore, alii sine honore, alii cum pecunia, alii praeter pecuniam, alii pulchri corpore, alii minus pulchri, alii aetate fessi, alii iuuenes, alii pueri, alii uiri, alii feminae. deus omnibus aequaliter adest. ille apud eum plus habet loci, qui plus attulerit, non argenti, sed fidei. {et uos}, inquit, {oues meae, et oues gregis mei, homines estis; et ego deus uester, dicit dominus deus}. o beatos nos tali possessione, et tali possessore! nam et possidet nos, et possidemus illum. possidet nos ut colat nos, et possidemus illum ut colamus illum. sed nos colimus tamquam deum, ille colit tamquam agrum. ille nos colit ut fructum feramus, nos eum colimus ut fructum demus. totum ad nos recurrit, ille nostri non eget. {dabo tibi}, inquit, {hereditatem tuam et possessionem tuam fines terrae}: ecce possessio ipsius sumus. {dominus}, inquit, {pars hereditatis meae, et calicis mei}: ecce possessio nostra est. sed tamen, quia distinctione: {uos homines estis, ego dominus deus uester, dicit dominus deus noster}.