Sermon 48

Villanova University
 VU Links
Focus on Augustine Log on  
St. Augustine of Hippo (354-430)
title-left.jpg (4724 bytes) Our Focus On Augustine title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Course Offerings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty Contributions

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustine's Writings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Tools For Research

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustinians Around
  the World

title-left.jpg (4724 bytes) Villanova University title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Prospective Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Parents
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty & Staff
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Alumni & Friends
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Mission & Heritage
Sermones

SERMO HABITVS DIE DOMINICA IN BASILICA CELERINAE DE VERBIS MICHEAE PROPHETAE VBI DICITVR {QVID DIGNVM OFFERAM DOMINO CVRVERE GENV DEO EXCELSO} ET CETERA lectiones diuinorum eloquiorum, cum recitarentur, audiuimus. ea nobis est materies loquendi proposita. inde sapere debemus, inde seminare quod sapimus, adiuuante illo {in} cuius {manu} sunt, sicut scriptum est, {et nos et sermones nostri}. nec frustra alio loco scriptum est: {laudabo sermonem, in domino laudabo uerbum}. hoc laudatur in domino quod dat dominus. quamuis ergo infirmi simus, uasa tamen sumus eius. capimus quantum possumus, communicamus sine liuore quod capimus. suppleat ille in cordibus uestris quod nos minus fecerimus, quia et quod operamur in auribus uestris, quid est nisi ille totum agat in cordibus uestris? lectio prima prophetica quid nobis commendauerit, me commemorante recolite. {quid dignum}, inquit, {offeram domino}? quaerebat homo sacrificium quo placaret deum, uel quod placeret deo: {curuem}, inquit, {genu deo excelso, placabo eum in milibus taurorum aut in denis milibus caprarum pinguium, aut offeram deo fructum uentris mei pro peccato animae meae}? primogenita, inquit, mea offeram deo meo pro peccato animae meae? {respondetur tibi, o homo}. o homo, a quo respondetur, nisi a quo factus est homo? {respondetur} ergo, {o homo}, quaerenti quid offeras deo, et unde places dominum, uel unde placeas deo. {respondetur tibi quid sit bonum, aut quid aliud dominus exquirat a te, nisi ut facias iudicium et iustitiam, et diligas misericordiam, paratusque sis ire cum domino deo tuo}. quaerebas quid offerres pro te. offer te. quid enim dominus quaerit a te, nisi te? quia in omni creatura terrena nihil melius fecit te. quaerit te a te, quia tu perdideras te. si autem facias quod iussit, inuenit in te iudicium et iustitiam: iudicium primo in te ipso, iustitiam ad proximum tibi. quomodo iudicium in te ipso? ut displiceas tibi quod eras, et possis esse quod non eras. iudicium, inquam, de te ipso in te ipso sine acceptione personae tuae, ut non parcas peccatis tuis, nec ideo tibi placeant quia tu facis, nec te laudes in bonis tuis, et deum accuses in malis tuis. hoc enim est peruersum iudicium, et ideo nec iudicium. ut enim ostenderet deus peruersum iudicium non esse iudicium, non ait: quid dominus quaerit a te, nisi facere rectum iudicium, sed facere, inquit, iudicium. si enim rectum, tunc iudicium; si autem peruersum, non iudicium, sed uitium. quid ergo faciebas, quando te perdideras et post tuam perditionem ibas, ibas et non redibas? quid faciebas? scio quid faciebas. in bonis tuis te laudabas, in malis tuis deum blasphemabas. hoc est peruersum iudicium, et ideo, ut dixi, nec iudicium. uis ergo facere rectum iudicium, hoc est iudicium? illud quod faciebas corrige; praepostera, et rectum erit. quid est: corrige? deum lauda in bonis tuis, te accusa in malis tuis. cum tibi ergo peruersus displicueris, teque illo qui creauit adiuuante correxeris, rectus seruabis iustitiam. placebit enim tibi deus, si rectus fueris. non discrepabis a recto, nisi prauus atque peruersus. rectus autem recto conuenies, et sine dubio tibi placebit deus. quando enim displicebat, peruersitati tuae displicebat. audi sanctum psalmum: {quam bonus deus Israel rectis corde}! iste qui hoc dicit in psalmo, displicuerat illi deus? absit a me ut arguam, et non potius confitenti credam. ecce audite mecum, et considerate quid dixerit: {quam bonus}, inquit, {deus Israel}! quibus? {rectis corde. mei autem}, inquit, quando non eram rectus corde, {mei autem pene commoti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei}. quod est: {commoti sunt pedes}, hoc est: {effusi sunt gressus mei}. quod est: {pene}, hoc est: {paulo minus}. quid itaque ait: {pene, paulo minus commoti sunt pedes mei, effusi sunt gressus mei}? pene, inquit, lapsus sum, pene cecidi. unde in tantum periculum peruenisti? {quia zelaui}, inquit, {in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. zelaui}, inquit, {in peccatoribus, intuens pacem peccatorum}: hoc est, malos homines uidendo felices, titubaui sub deo, pene cecidi a deo. ecce unde illi displicuerat deus: quare mali habent bona? denique uidete uerba titubantis, quae apud se dixerit: {ecce ipsi peccatores} - in ipso psalmo uerba sunt titubantis - {ecce ipsi peccatores in saeculum obtinuerunt diuitias. et dixi: quomodo sciuit deus}? ipse dicit in psalmo, ipse loquitur, cui nondum recto deus displicuerat, quod mali abundarent bonis. {quomodo}, inquit, {sciuit deus, et si est scientia in altissimo}? uidete adhuc quid adiungat, uidete quemadmodum titubando propinquet casui, et sit uicinus perditioni. uidete, inquam, quid adiungat: {numquid uane iustificaui cor meum, et laui in innocentibus manus meas}? perdidi, inquit, totum quod bene uixi. {iustificaui cor meum, laui in innocentibus manus meas}, ad hoc ut mali sint felices, et ego tribuler. {et fui}, inquit, {flagellatus tota die}. gaudent illi, et ego flagellor. gaudent qui blasphemant deum, flagellor qui colo deum. {quomodo sciuit deus}? hinc titubauit, hinc pene cecidit, hinc putauit ad deum res humanas non pertinere. cum ergo hoc putaret, non recto sed peruerso corde, et quasi uerisimili ratione duceretur propter istam inconuenientiam credere ad deum gubernationem rerum humanarum non pertinere, placuerat illi sic praedicare, hoc asserere, hoc docere. reuocatus est sanctorum auctoritate et praedicatione. uidete enim uerba eius: {si dicebam}, inquit, {si dicebam, narrabo sic}, praedicabo sic, docebo sic, dicam hominibus ad deum curam rerum humanarum non pertinere. {si dicebam, narrabo sic: ecce generationem filiorum tuorum reprobaui.} quomodo ergo narrabo sic? non sic narrauit Moyses, non sic narrauerunt Abraham, Isaac et Iacob, non sic narrauit Ieremias, non sic Esaias, non sic ceteri prophetae. isti autem omnes filii tui. ego ergo si narrabo sic, generationem filiorum tuorum reprobabo. quid ergo faciam? {suscepi cognoscere. suscepi}, inquit, {cognoscere}. sed magnum est cognoscere, difficile est cognoscere. {hoc}, inquit, postea quam dixit: {suscepi cognoscere, hoc labor est ante me}, quomodo cognoscam et iustum deum esse, et res humanas nosse, et peruersis bene esse, rectis aliquando male esse. quomodo sit iustum suscepi cognoscere, {et labor est ante me}. quo usque labor? {donec introeam in sanctuarium dei, et intellegam in nouissima}. intra ergo in sanctuarium dei anima fidelis, intra in sanctuarium dei anima pia, cui non displicet deus in malis tuis, et in bonis malorum cui non displicet deus. et si nescis qua ratione fiat, crede non iniuste fieri quod sinit aut facit deus. humana ratione ducebaris, diuina auctoriate reuocare, et crede aliquid ibi esse quod te latet. nam deum peruersum et iniquum esse non posse, fide certissima credendum est. sic intrans fide in sanctuarium dei, intrans credendo, discis intellegendo. sic enim ait: {donec introeam in sanctuarium dei}, quo intrat fides. et post fidem quid? {et intellegam in nouissima}. uenient nouissima, quando nulli bono erit male, nulli malo erit bene. uenient, inquam, nouissima, quando discernentur pii ab impiis, iusti ab iniustis, laudatores dei a blasphematoribus dei. uenient quando discernentur, ut nulli, sicut dictum est, bono sit male, nulli malo sit bene. quare ergo modo non sic? forte et modo sic. sed quod nunc est in occulto, post erit in manifesto. ingredere mecum, si potes, in sanctuarium dei. forte ibi, si possum, docebo te. immo disce mecum ab eo qui docet me, etiam nunc non esse malis bene, et melius esse bonis quam malis; quamuis nondum uenerit bonorum plena felicitas, nondumque uenerit malorum poena nouissima. forte intellegis mecum, non esse bene malis. rogo enim te et quaero abs te, tibi quare male est? responsurus es: egestas angit, premit difficultas, dolor fortasse membrorum, timor ab inimico. tibi ideo male est, quia pateris mala; et bene est illi, qui est ipsum malum? multum interest inter malum pati et malum esse. tu quod pateris non es. malum enim pateris, sed tu malus non es. malum, inquam, pateris, sed tu malus non es. ille autem malum non patitur, et malus est. noli ergo falli, noli falli. non potest fieri ut tibi male sit qui pateris malum, et illi bene sit qui est malus. cum enim est malus, putas quia non patitur malum, cum patitur se ipsum? tibi male est, quia malum alienum pateris in corpore tuo. et illi bene est, qui malum se ipsum patitur in corde suo? tibi male est, quia malam habes uillam. et bene est illi, qui malam habet animam? esto bonus, qui habes bona. bonae sunt diuitiae, bonum est aurum, bonum est argentum, bonae familiae, bonae possessiones, omnia ista bona sunt, sed unde facias bene, non quae te faciant bonum. habeto bona, quae te faciunt bonum. quae sunt, inquis, ista? fac iudicium, fac iustitiam. bona sunt quae habes? fac iudicium, fac iustitiam. esto et tu bonus inter bona tua. erubesce bonis tuis: esto bonus mansurus inter bona peritura. erubesce bonis tuis: noli esse malus in eis, ne pereas cum eis. cetera quomodo se habeant, fratres mei, quomodo sit seruanda iustitia, et quomodo diligenda misericordia, et quomodo debeat unusquisque paratus esse ire cum domino deo suo, alio tempore, donante domino, disputabimus uobis. tenete me debitorem, ne diu habeatis fatigatorem. 

Contact Webmaster
Last Modified: Wed Aug 27 13:54:17 GMT-05:00 2003
Privacy Statement
© Copyright 2005 Villanova University