Sermon 51

Villanova University
 VU Links
Focus on Augustine Log on  
St. Augustine of Hippo (354-430)
title-left.jpg (4724 bytes) Our Focus On Augustine title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Course Offerings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty Contributions

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustine's Writings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Tools For Research

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustinians Around
  the World

title-left.jpg (4724 bytes) Villanova University title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Prospective Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Parents
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty & Staff
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Alumni & Friends
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Mission & Heritage
Sermones

exspectationem charitatis uestrae ille impleat, qui excitauit. etsi enim quae dicenda sunt uobis, non nostra, sed dei esse praesumimus; tamen multo magis nos dicimus, quod humiliter dicit apostolus: {habemus thesaurum istum in uasis fictilibus, ut eminentia uirtutis dei sit, et non ex nobis.} non dubitamus itaque meminisse uos pollicitationis nostrae. in ipso promisimus, per quem nunc reddimus. nam et cum promitteremus, ab ipso petebamus: et cum reddimus, ab ipso accipimus. meminit autem charitas uestra nos matutina natalis domini distulisse quam soluendam proposuimus quaestionem; quia multi nobiscum, etiam quibus solet esse onerosus sermo dei, solemnitatem illam diei debitam celebrabant. nunc uero puto neminem conuenisse, nisi qui audire desiderat. non itaque loquimur cordibus surdis, non fastidientibus animis. haec autem uestra exspectatio, pro me oratio est. accessit aliquid; quia et dies muneris multos hinc uentilauit, pro quorum quidem salute quantum satagimus, tantum fratres ut satagatis hortamur; et pro his qui nondum intenti sunt spectaculis ueritatis, sed dediti sunt spectaculis carnis, intenta mente deprecemini deum. noui enim, et certe scio esse modo in numero uestro eos qui hodie contempserunt: sed rumpunt ea quae consuerunt. mutantur enim homines, et in melius et in deterius. quotidianis huiuscemodi experimentis uicissim et laetamur et contristamur; laetamur correctis, contristamur deprauatis. ideoque dominus non ait saluum futurum esse qui coeperit; sed, {qui perseuerauerit,} inquit, {usque in finem, hic saluus erit.} quid autem potuit admirabilius nobis concedere dominus Iesus Christus filius dei, qui est et filius hominis, quia et hoc esse dignatus est, quid potuit magnificentius, quam ut non solum spectatores nugacium munerum aggregaret ouili suo, sed etiam nonnullos qui illic spectari solent? non enim tantum amatores uenatorum, sed etiam ipsos uenatores uenatus est ad salutem: quia et ipse spectatus est. audi quomodo. ipse dixit, ipse antequam spectaretur praedixit, et tanquam factum esset quod futurum erat prophetico eloquio praenuntiauit, dicens in psalmo: {foderunt manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea.} ecce quomodo spectatus est, ut ossa eius dinumerarentur. et dicit apertius ipsum spectaculum: {ipsi uero considerauerunt et inspexerunt me.} spectabatur illudendus, spectabatur ab eis qui non ei saltem fauerent in illo spectaculo, sed saeuirent: quomodo spectari fecit martyres suos primitus, dicente apostolo, {spectaculum facti sumus mundo, et angelis et hominibus.} sed duo genera hominum talia spectacula spectant; unum carnalium, alterum spiritualium. carnales spectant, miseros putantes eos martyres, qui bestiis subiecti sunt, qui capite caesi, qui ignibus concremati, detestantes eos et exhorrentes. alii uero sicut et sancti angeli spectant, non attendentes corporum laniatus, sed mirantes fidei integritatem. magnum spectaculum praebet oculis cordis integer animus, corpore dissipato. haec uos cum in ecclesia leguntur, libenter spectatis oculis cordis. si enim nihil spectaretis, nihil audiretis. uidetis ergo quod hodie spectacula non contempsistis, sed elegistis. adsit itaque deus, dans ut amicis uestris quos doletis hodie ad amphitheatrum cucurrisse, et ad ecclesiam uenire noluisse, referatis dulciter uestra spectacula: ut et illis incipiant uilescere illa, quae amando ipsi uiluerunt; et ament uobiscum deum, de quo nemo potest amator erubescere, quia illum amat qui non potest uinci. ament uobiscum Christum, qui eo ipso quo uidebatur uictus, uicit orbem terrarum. uicit enim orbem terrarum sicut uidemus, fratres: subiecit omnes potestates, subiugauit reges, non superbo milite, sed irrisa cruce; non saeuiens ferro, sed pendens ligno; patiendo corporaliter, faciendo spiritualiter. illius corpus erigebatur in cruce: ille mentes cruci subdebat. denique quae gemma pretiosior in diademate, quam crux Christi regnantium in fronte? hunc uos amando, nunquam erubescitis. quam multi enim de amphitheatro uicti reuertuntur, uictis eis pro quibus insaniunt? qui magis uincerentur, si uincerent. subderentur enim uanae laetitiae, subderentur exsultationi prauae cupiditatis: qui hoc ipso quo illuc currunt, uicti sunt. quam multos enim putatis, fratres, dubitasse hodie, utrum huc irent, an illuc? et qui in ipsa dubitatione considerantes Christum, ad ecclesiam cucurrerunt, uicerunt non quemlibet hominem, sed diabolum ipsum, totius mundi pessimum uenatorem. qui autem in illa dubitatione elegerunt potius ad amphitheatrum currere, ab illo utique uicti sunt, quem isti uicerunt. uicerunt autem in illo qui ait: {gaudete, quia ego uici mundum.} quia propterea tentari se passus est imperator, ut doceret militem dimicare. hoc ergo ut faceret dominus noster Iesus Christus, utique nascendo de femina, filius hominis factus est. at enim si non nasceretur de Maria uirgine, quid esset minus? dicit aliquis: homo esse uoluit: esset homo, non tamen de femina nasceretur: non enim et primum hominem quem fecit, ex femina fecit. ad hoc uide quid respondeatur. tu dicis, ad nascendum utquid elegerit feminam. respondetur tibi: imo ad nascendum cur fugeret feminam? puta me non posse ostendere quid elegerit, ut de femina nasceretur: tu ostende quid fugere in femina debuit. sed aliquando iam dicta sunt, quia utique si fugeret feminae uterum, uelut significaret se ex illa contaminari potuisse. quanto autem erat per substantiam suam immaculabilior, tanto non debuit formidare uterum carnis, quasi posset inde maculari: sed natus de femina, ostendere nobis debuit magni aliquid sacramenti. nam reuera, fratres, et nos fatemur, quod si uellet dominus sic fieri homo, ut non ex femina nasceretur, erat utique facile maiestati. quomodo enim potuit ex femina sine uiro; sic posset nec per feminam nasci. sed hoc nobis ostendit, ut scilicet in nullo sexu de se desperaret humana creatura. sexus enim humanus marium est et feminarum. si ergo uir existens, quod utique esse deberet, non nasceretur ex femina; desperarent de se feminae, memores primi peccati sui, quia per feminam deceptus est primus homo; et omnino nullam se spem habere in Christo arbitrarentur. uenit ergo uir sexum praeligere uirilem, et natus ex femina sexum consolari femineum, tanquam alloquens et dicens: ut noueritis quod non dei creatura mala est, sed uoluptas praua peruertit eam, in principio cum feci hominem, masculum et feminam feci. non creaturam damno, quam feci. ecce natus sum uir, ecce natus ex femina. non ergo creaturam damno, quam feci; sed peccata, quae non feci. uterque sexus uideat honorem suum, et uterque confiteatur iniquitatem suam, et uterque speret salutem. decipiendo homini propinatum est uenenum per feminam: reparando homini propinetur salus per feminam. compenset femina decepti per se hominis peccatum, generando Christum. inde et resurgentem deum priores feminae apostolis nuntiarunt. nuntiauit uiro suo mortem femina in paradiso: nuntiauerunt et feminae salutem uiris in ecclesia. resurrectionem Christi apostoli erant gentibus nuntiaturi: apostolis feminae nuntiarunt. nemo ergo calumnietur Christo nato ex femina, de quo sexu liberator maculari non posset, et quem sexum creator commendare deberet. sed, inquiunt, quomodo credituri sumus natum ex femina Christum? respondeam: ex euangelio quod praedicatum est et praedicatur uniuerso orbi terrarum. sed rei iam creditae per omnem terram quaestionem conantur ingerere caeci, excaecare alios affectantes, et non uidentes quod uidendum est, dum conuellere conantur quod credendum est. respondent enim, et dicunt: noli nos auctoritate orbis terrarum premere; ipsam scripturam consideremus. noli populariter agere: multitudo tibi seducta fauet. primo hic respondeo: multitudo seducta mihi fauet? haec multitudo, paucitas fuit. unde creuit haec multitudo quae in istis incrementis tanto ante nuntiata est? non enim crescere uisa est, quae non est praeuisa. non dico, paucitas erat: unus erat Abraham. considerate, fratres, unus erat Abraham per totum mundum illo tempore, per totum orbem terrarum inter omnes homines, inter omnes gentes, cui homini dictum est, {in semine tuo benedicentur omnes gentes.} quod credidit unus de sua singularitate, exhibitum est multis de seminis multitudine. tunc non uidebatur, et credebatur; nunc uidetur, et impugnatur: et quod uni tunc dicebatur et ab uno credebatur;nunc oppugnatur a paucis, quando exhibetur in multis. ille qui discipulos suos fecit piscatores hominum, intra retia sua omne genus auctoritatis inclusit. si multitudini credendum est; quid copiosius ecclesia toto orbe diffusa? si diuitibus credendum est; attendant quot diuites cepit: si pauperibus credendum est, attendant pauperum millia: si nobilibus; intus est iam pene tota nobilitas: si regibus; uideant omnes subditos Christo: si eloquentioribus, doctioribus, prudentioribus; intueantur quanti oratores; quanti periti, quanti philosophi huius mundi ab illis piscatoribus irretiti sint, ut ad salutem de profundo attraherentur; cogitantes eum qui magnum malum animae humanae, id est, superbiam, suae humilitatis exemplo sanare descendens, infirma mundi elegit, ut confunderet fortia; et stulta huius mundi elegit, ut confunderet sapientes; non qui essent, sed qui esse uiderentur: et ignobilia huius mundi elegit, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt euacuaret. quidquid uelis dicas, inquiunt, nos deprehendimus ubi legitis natum Christum, dissonare inter se euangelia, et non posse utrumque uerum esse quod dissonat. cum enim ostendero, inquit, dissonantiam, recte improbo fidem, aut tu qui accipis fidem, ostende concordiam. quam quaeso dissonantiam demonstrabis? apertam, inquit, cui nemo potest contradicere. quam securi auditis, quia fideles estis. attendite, dilectissimi, et uidete quam salubriter apostolus moneat, dicens: {sicut ergo accepistis Christum Iesum dominum nostrum, in ipso ambulate, radicati et superaedificati in ipso, et confirmati in fide.} ipsa enim simplici et certa fide, in illo firmiter permanere debemus, ut ipse aperiat fidelibus quod in se absconditum est: quia sicut idem dicit apostolus, {in illo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.} quos non propterea abscondit, ut neget, sed ut absconditis excitet desiderium. haec est utilitas secreti. honora in eo quod nondum intelligis; et tanto magis honora, quanto plura uela cernis. quanto enim quisque honoratior est, tanto plura uela pendent in domo eius. uela faciunt honorem secreti: sed honorantibus leuantur uela. irridentes autem uela, et a uelorum uicinitate pelluntur. quia ergo transimus ad Christum, aufertur uelamen. proferunt calumnias suas quidam, et dicunt: Matthaeus certe euangelista est? respondemus, ita, pio ore, corde deuoto, in nullo omnino dubitantes: respondemus plane, euangelista est Matthaeus. credis ei, inquiunt? quis non respondeat, credo? quomodo de murmure uestro pio insonuit? ita, fratres, si secure creditis, non est unde erubescatis. loquor uobis, aliquando deceptus, cum primo puer ad diuinas scripturas ante uellem afferre acumen discutiendi, quam pietatem quaerendi: ego ipse contra me peruersis moribus claudebam ianuam domini mei: cum pulsare deberem, ut aperiretur; addebam, ut clauderetur. superbus enim audebam quaerere, quod nisi humilis non potest inuenire. quanto uos beatiores estis modo. quam securi discitis, quam tuti, quicumque adhuc paruuli estis in nido fidei, et spiritualem escam accipitis. ego autem miser, cum me ad uolandum idoneum putarem, reliqui nidum; et prius cecidi, quam uolarem. sed dominus misericors me, a transeuntibus ne conculcarer et morerer, leuauit, et in nido reposuit. haec enim me perturbauerunt, quae modo uobis securus in nomine domini et propono, et expono. ut ergo dicere coeperam, ita illi calumniantur: Matthaeus, inquiunt, euangelista est, et creditis ei? consequenter utique quem fatemur euangelistam, huic necessario credimus. attendite generationes Christi, quas posuit Matthaeus: {liber generationis Iesu Christi, filii Dauid, filii Abraham.} quomodo {filii Dauid,} quomodo {filii Abraham?} nisi enim per successionem generis, ostendi non potest. constat quippe cum dominus nasceretur de uirgine Maria, neque Abraham, neque Dauid in rebus humanis fuisse. et tu eumdem dicis filium Dauid, eumdemque dicis filium Abraham? tanquam dicamus Matthaeo, proba ergo quod dicis. exspecto enim successionem generis Christi. {Abraham,} inquit, {genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Iudam, et fratres eius. Iudas autem genuit Phares et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram. Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon. Salmon autem genuit Booz ex Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Iesse. Iesse autem genuit Dauid regem.} iam hinc attendite quemadmodum a Dauid perueniatur ad Christum, qui dictus est filius Abraham et filius Dauid. {Dauid autem,} inquit, {genuit Salomonem ex ea quae fuit Vriae. Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa. Asa autem genuit Iosaphat. Iosaphat autem genuit Ioram. Ioram autem genuit Oziam. Ozias autem genuit Ioatham. Ioatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam. Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Iosiam. Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius, in transmigratione Babylonis. et post transmigrationem Babylonis, Iechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel. Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliachim. Eliachim autem genuit Azor. Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud. Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Ioseph, uirum Mariae: de qua natus est Iesus, qui uocatur Christus.} sic ergo per ordinem successionemque parentum et progenitorum inuenitur Christus filius Dauid, filius Abraham. cui rei fideliter enarratae, istam calumniam primam mouent, quia sequitur idem Matthaeus, et dicit: {omnes generationes ab Abraham usque ad Dauid, generationes quatuordecim: et a Dauid usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim.} deinde subiecit, ut narraret quomodo natus est Christus de Maria uirgine, subiungens, et dicens: {Christi autem generatio sic erat.} etenim ordine parentum enumerauit quare dicatur Christus filius Dauid, filius Abraham. quomodo autem natus sit, et inter homines apparuerit, narrari iam debet; et consequens est ipsa narratio, per quam credimus dominum nostrum Iesum Christum non solum natum de deo sempiterno, coaeternum ei qui genuit ante omnia tempora, ante omnem creaturam, per quem facta sunt omnia; sed etiam iam natum de spiritu sancto ex uirgine Maria, quod pariter confitemur. reminiscimini enim et nostis - catholicis quippe loquor fratribus meis - hanc esse fidem nostram, hoc nos profiteri et confiteri. pro ista fide interfecta sunt millia martyrum, toto orbe terrarum. hoc enim quod sequitur uolunt illi ridere, qui uolunt fidem derogare libris euangelicis: ut nos ueluti ostendant temere credidisse quod dicitur: {cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam conuenirent, inuenta est in utero habens de spiritu sancto. Ioseph autem uir eius cum esset iustus, et nollet eam traducere, uoluit eam occulte dimittere.} quia enim de se grauidam non esse sciebat, iam uelut consequenter adulteram existimabat. {cum esset iustus,} sicut scriptura dicit, {et nollet eam traducere,} id est diuulgare, nam hoc etiam multi codices habent; {uoluit eam occulte dimittere.} turbatur quidem maritus, sed non saeuit iustus. tanta enim iustitia tribuitur huic uiro, ut nec uellet habere adulteram, nec auderet punire uulgatam. {uoluit eam,} inquit, {occulte dimittere:} quia non solum eam punire noluit, sed nec prodere. attendite sinceram iustitiam. non enim propterea parcere uolebat, quod habere cupiebat. multi enim amore carnali adulteris uxoribus parcunt, uolentes eas et adulteras habere, ut eis per carnalem concupiscentiam perfruantur. hic autem uir iustus habere eam non uult: ergo non carnaliter diligit. et tamen punire non uult: ergo misericorditer parcit. qualis hic iustus est? nec tenet adulteram, nec propterea parcere uidetur, quia libidinose diligeret: et tamen nec punit, nec prodit. merito plane testis electus est uirginitatis uxoris. qui ergo humana infirmitate turbabatur, diuina auctoritate firmatus est. sequitur enim, et dicit euangelista: {haec eo cogitante, ecce angelus domini in somnis apparuit ei dicens: Ioseph, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est. pariet autem filium, et uocabis nomen eius Iesum.} quare Iesum? {ipse enim,} inquit, {saluum faciet populum suum a peccatis eorum.} intelligitur ergo Iesum Hebraea lingua, Latine interpretari saluatorem, quod ex ipsa nominis expositione aduertimus. tanquam enim quaereretur, {quare Iesum?} continuo subiecit, rationem uocabuli aperiens, {ipse enim,} inquit, {saluum faciet populum suum a peccatis eorum.} hoc pie credimus, hoc firmissime retinemus, natum Christum de spiritu sancto ex uirgine Maria. illi ergo quid dicunt? si inuenero, inquit, mendacium, totum certe non credis. inueni, uideamus. numero generationes. illi enim per calumnias suas ad id nos inuitant, et adducunt. si pie uiuamus, si Christum credamus, si non de nido ante tempus cupiamus uolare, ad id nos adducunt, ut mysteria cognoscamus. intendat itaque sanctitas uestra utilitatem haereticorum; et utilitatem quidem secundum deum, etiam malis bene utentem. secundum ipsos uero hoc redditur, quod uoluerunt; non hoc quod de ipsis deus bene facit. sicut de Iuda quantum boni fecit? passione domini saluae factae sunt gentes. sed ut pateretur dominus, Iudas eum tradidit. deus ergo et gentes liberat passo filio, et Iudam punit pro scelere suo. sacramenta enim quae illic latent, nemo discuteret, simpliciore contentus fide; et ideo nemo inueniret, quia nemo discuteret, nisi pulsantibus calumniatoribus. cum enim haeretici calumniantur, paruuli perturbantur: cum perturbantur, inquirunt: inquisitio eorum, quasi percussio est de capite in ubera matris, ut tantum manent, quantum paruulis sat est. illi turbati quaerunt; qui autem norunt et didicerunt, quia scrutati sunt, et aperuit illis pulsantibus deus, aperiunt et ipsi turbatis. et sic fit ut illi sint utiles ad inueniendam ueritatem, dum calumniantur ad seducendum in errorem. negligentius enim ueritas quaereretur, si mendaces aduersarios non haberet. {oportet enim,} inquit, {et haereses esse.} et quasi quaereremus causam, subiecit statim, {ut probati manifesti fiant inter uos.} quid ergo illi dicunt? ecce Matthaeus numerat generationes, et dicit ab Abraham usque ad Dauid esse quatuordecim, et a Dauid usque ad transmigrationem Babylonis quatuordecim, et a transmigratione in Babyloniam usque ad Christum quatuordecim. duc in se ter quatuordecim, fiunt quadraginta duo. numerant autem, et inueniunt quadraginta et unam generationem, et mouent calumniam, et irridentes insultant. quid sibi ergo uult, cum dicatur in euangelio ter esse quatuordecim, tamen omnes numeratae inueniuntur non quadraginta duae, sed quadraginta et una? sine dubio magnum sacramentum est. et gaudemus gratias agentes domino, quia et per occasionem calumniantium inuenimus aliquid quod quanto magis tegebatur quaerendum, tanto magis delectet inuentum. sicut enim praelocuti sumus, edimus spectaculum mentium. ab Abraham igitur usque ad Dauid, quatuordecim sunt. inde incipit numerus a Salomone: Dauid enim genuit Salomonem. incipit autem numerus a Salomone, et peruenit ad Iechoniam, qui cum uiueret facta est transmigratio in Babyloniam; et sunt aliae quatuordecim generationes, annumerato Salomone a capite alterius interualli, annumerato etiam Iechonia, ad quem clauditur ipse numerus, ut impleantur quatuordecim. tertium uero interuallum ab ipso Iechonia incipit. intendat sanctitas uestra rem mysticam et dulcem: fateor uobis gustatum cordis mei; unde credo quia cum protulero, et gustaueritis, idipsum renuntiabitis. intendite ergo. a Iechonia ipso incipiente numero tertii interualli, usque ad dominum Iesum Christum fiunt quatuordecim: quia Iechonias ille et finalis superioris interualli, et initialis sequentis interualli bis numeratur. sed dixerit aliquis: quare Iechonias bis numeratur? nihil gestum est antea in populo Israel, quod non esset mysterium futurorum. Iechonias quidem non irrationabiliter bis numeratur: quia et si sit terminus inter duos agros, uel lapis, uel discretio aliqua maceriae, et ille qui est ex hac parte, usque ad ipsam maceriam metitur, et ille qui ex altera parte est, ab ipsa iterum sumit exordium metiendi. sed quare hoc non factum est in prima connexione interualli, ubi ab Abraham numeramus quatuordecim generationes usque ad Dauid, et alias quatuordecim non repetito Dauid, sed a Salomone incipimus numerare, reddenda causa est, quae magnum continet sacramentum. intendat sanctitas uestra. tunc facta est transmigratio in Babyloniam, quando in locum patris sui defuncti Iechonias rex constitutus est. ablatum est ei regnum, et alius constitutus est in locum eius. sed tamen uiuente Iechonia facta est transmigratio ad gentes. nulla enim culpa Iechoniae dicitur, quare sit regno priuatus: sed magis illorum peccata inducuntur, qui ei successerunt. sequitur ergo captiuitas, itur in Babyloniam. non eunt soli mali; sed cum his pergunt etiam sancti. in illa captiuitate erat Ezechiel propheta, in illa erat Daniel; ibi erant tres pueri inter flammas nobilitati. ierunt autem secundum prophetiam Ieremiae prophetae. mementote Iechoniam sine ulla culpa improbatum, inde destitisse regnare, et fecisse transitum ad gentes, cum transmigratum est in Babyloniam: et attendite praemonstratam imaginem rerum futurarum in domino Iesu Christo. noluerunt enim Iudaei sibi regnare dominum nostrum Iesum Christum, in quo nullam culpam inuenerunt. reprobatus est in se, reprobatus etiam in seruis suis; et transitum est in gentes, tanquam in Babyloniam. hoc enim et Ieremias prophetabat, iubere dominum ut irent in Babyloniam. et quicumque alii prophetae dicebant populo ut non irent in Babyloniam, Ieremias pseudoprophetas arguebat. qui scripturas legunt, recordentur nobiscum: qui non legunt, credant nobis. minabatur ergo Ieremias ex persona domini eis qui nolebant ire in Babyloniam: eis autem qui irent, promittebat ibi quietem, et quamdam felicitatem in nouellandis uineis et plantandis hortis et ubertate fructum. quomodo ergo iam non in figura, sed in ueritate populus Israel transit in Babyloniam? unde erant apostoli? nonne de gente Iudaeorum? unde ipse Paulus? nam et ego, inquit, {Israelita sum, ex semine Abrahae, ex tribu Beniamin.} crediderunt ergo in dominum multi de Iudaeis. inde electi sunt apostoli: inde erant plus quam quingenti fratres, qui dominum post resurrectionem uidere meruerunt: inde erant centum uiginti in domo, quando spiritus sanctus aduenit. quid autem dicit apostolus in actibus apostolorum, cum respuerent uerbum ueritatis Iudaei? {ad uos,} inquit, {missi eramus; sed quoniam respuistis uerbum dei, ecce conuertimus nos ad gentes.} facta est ergo transmigratio in Babyloniam secundum spiritualem dispensationem temporis incarnationis domini, quae tunc praesignata est tempore Ieremiae. sed quid dicit Ieremias transmigrantibus de his Babyloniis? {quia in pace ipsorum erit,} inquit, {pax uestra.} cum ergo transmigraret etiam per Christum et apostolos Israel in Babyloniam, hoc est euangelium ueniret ad gentes, quid dicit apostolus quasi ex uoce tunc Ieremiae? {obsecro ergo primum omnium fieri deprecationes, orationes, interpellationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et his qui in sublimitate sunt constituti; ut quietam et tranquillam uitam agamus, cum omni pietate et castitate.} nondum erant reges Christiani, et orabat pro eis. orans ergo Israel in Babylonia, exauditus est. exauditae sunt uoces ecclesiae, facti sunt Christiani: et uidetis impleri quod figuraliter dictum est, {in eorum pace, erit pax uestra.} acceperunt enim pacem Christi, et destiterunt persequi Christianos; ut iam in securitate pacis aedificarentur ecclesiae, et plantarentur populi in agricultura dei, et fructificarent omnes gentes fide, spe et charitate quae est in Christo. facta est transmigratio in Babyloniam tunc per Iechoniam, qui non est permissus regnare in Iudaeorum gente, typo Christi, quem Iudaei sibi regnare noluerunt. transitum fecit Israel ad gentes, id est praedicatores euangelii transierunt ad populos gentium. quid ergo miraris quod bis numeratur Iechonias? etenim si Christi figuram gerebat a Iudaeis transeuntis ad gentes; attende quid est Christus inter Iudaeos et gentes. nonne ipse est ille lapis angularis? attende in angulo terminum parietis unius, et initium parietis alterius. usque ad ipsum lapidem metiris unum parietem, et ab ipso alterum. bis ergo numeratur lapis angularis, qui connectit utrumque parietem. Iechonias ergo gestans figuram domini, tanquam lapis angularis typum praeferebat. et sicut Iechonias regnare non est permissus Iudaeis, sed itum est in Babyloniam; sic Christus {lapis quem reprobauerunt aedificantes, factus est in caput anguli,} ut euangelium perueniret ad gentes. noli ergo dubitare bis numerare caput anguli, et occurrit tibi numerus scriptus; atque ita quatuordecim sunt, et quatuordecim, et quatuordecim: et non sunt tamen quadraginta duae generationes, sed quadraginta et una. quia sicut ordo lapidum cum per lineam rectam dirigitur, omnes singillatim numerantur;cum autem detorquetur ordo, ut angulum faciat, illum lapidem inde torquetur oportet bis numerari; quia et ad illum ordinem pertinet, qui usque ad ipsum finitur, et ad illum qui ab ipso incipit: sic ordo generationum quamdiu in illo populo mansit, in bis septeno, id est, interuallo non fecit angulum; cum autem detortus ordo est, ut transmigraretur in Babyloniam, uelut a Iechonia quidam factus est angulus; ut eum in typo illius uenerandi lapidis angularis bis numerare oporteret. altera illorum calumniatio est. per Ioseph, inquiunt, generationes Christi, et non per Mariam numerantur. attendat paulisper sanctitas uestra. non, inquiunt, per Ioseph debuit. quare non debuit per Ioseph? numquid non erat maritus Mariae Ioseph? non, inquiunt. quis hoc dicit? scriptura enim dicit angelica auctoritate quod maritus erat. {noli timere,} inquit, {accipere Mariam coniugem tuam. quod enim in illa natum est, de spiritu sancto est.} ei quoque iubetur ut puero nomen imponat, quamuis non de semine suo nato. {pariet,} inquit, {filium, et uocabis nomen eius Iesum.} sed hoc intendit scriptura, quod non sit natus de semine Ioseph, cum sollicito unde esset illa grauis utero, dicitur, {de spiritu sancto est.} et tamen paterna ei non aufertur auctoritas; cum iubetur puero nomen imponere. denique et ipsa uirgo Maria bene sibi conscia quod non ex eius complexu et concubitu conceperit Christum, tamen eum patrem Christi dicit. attendite quemadmodum. cum esset duodecim annorum dominus Iesus Christus secundum hominem, qui secundum deum est ante tempora et sine tempore, remansit ab eis in templo, et disputabat cum senioribus, et admirabantur super doctrina eius. illi autem redeuntes de Ierosolymis quaesierunt illum in comitatu suo, inter eos scilicet qui secum ambulabant; et non eum inuenientes, turbati redierunt Ierosolymam, eumque disputantem in templo cum senioribus inuenerunt, cum esset, ut dixi, annorum duodecim. sed quid mirum? uerbum dei nunquam tacet: sed non semper auditur. inuenitur ergo in templo, et dicit ei mater eius: {quid nobis fecisti sic? pater tuus et ego dolentes quaerebamus te.} et ille: {non sciebatis quin oportet me in his esse quae patris mei sunt?} hoc propterea dixit, quia filius dei erat in templo dei. templum enim illud non erat Ioseph, sed dei. ecce, inquit aliquis, non se concessit esse filium Ioseph. attendite aliquanto patientius, fratres, propter angustias temporis, ut sermoni sufficiant. cum dixisset Maria, {pater tuus et ego dolentes quaerebamus te;} ille respondit, {non sciebatis quia in his oportet me esse quae patris mei sunt?} non enim sic se uolebat esse filium illorum, ut non intelligeretur filius dei. filius enim dei, semper filius dei, creans illos ipsos. filius autem hominis ex tempore, natus de uirgine sine semine maritali, parentem tamen habebat utrumque. unde hoc probamus? iam dixit Maria, {pater tuus et ego docentes quaerebamus te.} primo non est praetermittenda, fratres, maxime propter disciplinam feminarum, sororum nostrarum, tam sancta modestia uirginis Mariae. Christum pepererat, angelus ad eam uenerat, et dixerat ei, {ecce concipies in utero, et paries filium, et uocabis nomen eius Iesum. hic erit magnus, et filius altissimi uocabitur.} meruerat parere filium altissimi, et erat humillima: nec se marito, nec in ordine nominis praeferebat, ut diceret, ego et pater tuus; sed, {pater tuus,} inquit, {et ego.} non attendit sui uteri dignitatem: sed attendit ordinem coniugalem. non enim humilis Christus matrem suam superbire docuisset. {pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. pater tuus,} inquit, {et ego:} quia caput mulieris uir. quanto minus debent superbire caeterae feminae? nam et ipsa Maria mulier dicta est, non corrupta uirginitate, sed appellatione propria gentis suae. dixit enim de domino Iesu Christo et apostolus, {factum ex muliere:} non tamen interrupit ordinem et textum fidei nostrae, qua confitemur natum de spiritu sancto, et uirgine Maria. illa enim uirgo concepit, uirgo peperit, uirgo permansit. sed mulieres omnes feminas illi appellauerunt, proprietate linguae Hebraeae. audi euidentissimum exemplum. prima femina, quam fecit deus sumptam de latere uiri, antequam cum uiro concumberet, quod posteaquam de paradiso exierunt scribitur factum, tamen mulier iam uocabatur, dicente scriptura, {formauit eam in mulierem.} quod ergo respondet dominus Iesus Christus, {oportebat me esse in his quae patris mei sunt;} non sic indicat patrem deum, ut neget patrem Ioseph. unde hoc probamus? secundum scripturam, quae sic ait: {et dixit ad illos: non sciebatis quia in his quae patris mei sunt oportet me esse. illi autem non intellexerunt quid illis locutus est. et cum descendisset cum illis, uenit Nazareth, et erat subditus illis.} non dixit, erat subditus matri; aut, erat subditus ei: sed, {erat,} inquit, {subditus illis.} quibus subditus erat? nonne parentibus? ambo parentes erant, quibus ille subditus erat, ea dignatione qua filius hominis erat. iamdudum praecepta feminae accipiebant: nunc pueri accipiant, ut obsequantur parentibus, eisque sint subditi. Christo mundus subditus, Christus parentibus subditus. uidetis ergo, fratres, quod non ita dixerit, {oportet me in his quae patris mei sunt esse,} ut intelligeremus quasi dictum, uos non estis parentes mei. sed parentes illi temporaliter, pater ille sempiterne. parentes illi filii hominis, pater ille uerbi et sapientiae suae, pater uirtutis suae, per quam cuncta formauit. si per illam formantur uniuersa, quae attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter, per filium dei et illi formati sunt, quibus idem ipse postea filius hominis subderetur. et apostolus dicit eum filium Dauid: {qui factus est ei,} inquit, {ex semine Dauid, secundum carnem.} sed tamen ipse dominus quaestionem proponit Iudaeis, quam in his ipsis uerbis soluit apostolus. cum enim diceret, {qui factus est ei ex semine Dauid;} ad hoc addidit, {secundum carnem,} ut intelligeretur secundum diuinitatem non esse filius Dauid, sed filius dei, dominus Dauid. nam et alio loco sic dicit apostolus, cum commendaret stirpem Iudaeorum: {quorum patres,} inquit, {ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula.} quod {secundum carnem,} inde filius Dauid: quod autem {super omnia deus benedictus in saecula,} inde dominus Dauid. dominus ergo Iudaeis hoc dicit: {cuius esse filium dicitis Christum?} responderunt: {Dauid.} hoc enim nouerant, quod facile capiebant ex praedicatione prophetarum. et uere ipse erat ex semine Dauid, sed secundum carnem per uirginem Mariam desponsatam Ioseph. cum ergo responderent Christum filium esse Dauid, ait illis Iesus: {quomodo ergo Dauid in spiritu uocat eum dominum, dicens, dixit dominus domino meo, sede a dextris meis, quousque ponam inimicos tuos sub pedibus tuis? si ergo Dauid in spiritu uocat eum dominum, quomodo filius eius est?} et non potuerunt respondere Iudaei. sic habemus in euangelio. non se negauit filium esse Dauid; ut nescirent dominum esse Dauid. etenim tenebant in Christo quod factus est ex tempore: non in eo intelligebant quod est in aeternitate. quapropter docere illos uolens diuinitatem suam, quaestionem fecit de humanitate sua: tanquam diceret, scitis Christum esse filium Dauid; respondete mihi quomodo sit et dominus Dauid. sed ne illi dicerent, non est dominus Dauid; ipsum Dauid testem interposuit. et quid dicit? uerum utique dicit. nam et illud habes in psalmis ad Dauid dicentem, {de fructu uentris tui ponam super sedem tuam.} ecce filius Dauid. quomodo et dominus Dauid, qui filius Dauid? {dixit,} inquit, {dominus domino meo, sede ad dexteram meam.} miramini Dauid filium suum dominum habere, cum uideatis Mariam suum dominum peperisse? dominus Dauid, quia deus; dominus Dauid, quia omnium: filius autem Dauid, quia filius hominis. idem dominus, idem filius: dominus Dauid, {qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo:} filius autem Dauid, quia {semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens.} non itaque propterea non fuit pater Ioseph, quia cum matre domini non concubuit; quasi uxorem libido faciat, et non charitas coniugalis. intendat sanctitas uestra. dicturus erat post aliquantum temporis, apostolus Christi in ecclesia, {reliquum est ut qui habent uxores, tanquam non habentes sint.} et multos nouimus fratres nostros fructificantes in gratia, in nomine Christi ex consensu ab inuicem continere concupiscentiam carnis, non autem continere ab inuicem charitatem coniugalem. quanto illa reprimitur, tanto ista fortius confirmatur. nonne sunt coniuges qui sic uiuunt, non quaerentes ab inuicem fructum carnis, non exigentes ab inuicem debitum concupiscentiae corporalis? et tamen illa subiecta est uiro, quia sic decet; et tanto subiectior, quanto castior: et ille uxorem diligit uere, ut scriptum est, {in honore et sanctificatione,} tanquam cohaeredem gratiae, {sicut Christus,} inquit, {dilexit ecclesiam.} ergo si copula est, si coniugium est, si non ideo non est coniugium, quia non fit illud quod etiam in non coniuge fieri potest, sed illicite potest: utinam possent omnes; sed multi non possunt. non ergo ideo disiungant eos qui possunt, et propterea negent esse uel illum maritum, uel illam uxorem, quia non sibi carnaliter miscentur, sed cordibus connectuntur. hinc intelligite, fratres mei, quid senserit scriptura de illis parentibus nostris, qui sic erant coniugati, ut solam prolem de coniugibus quaererent. tam caste enim habebant illi, qui pro tempore et pro more gentis suae etiam plures habebant, ut non accederent ad carnalem commixtionem, nisi procreationis causa, uere habentes eas in honore. caeterum qui uxoris carnem amplius appetit, quam praescribit limes ille, {2 liberorum procreandorum causa,}2 contra ipsas tabulas facit, quibus eam duxit uxorem. recitantur tabulae, et recitantur in conspectu omnium attestantium, et recitatur, {2 liberorum procreandorum causa;}2 et uocantur tabulae matrimoniales. nisi ad hoc dentur, ad hoc accipiantur uxores, quis sana fronte dat filiam suam libidini alienae? sed ut non erubescant parentes, cum dant, recitantur tabulae; ut sint soceri, non lenones. quid ergo de tabulis recitatur? {2 liberorum procreandorum causa.}2 tergitur frons patris atque serenatur, audita uoce tabularum. uideamus frontem uiri accipientis uxorem. erubescat et maritus aliter accipere, si erubescit pater aliter dare. sed si non possunt - aliquando iam ista diximus -, exigant debitum; non progrediantur ultra debitores suos. et femina et uir infirmitatem suam in se consolentur. non eat ille ad alteram, et illa ad alterum: unde appellatum est adulterium, quasi ad alterum. et si egrediuntur metas matrimonialis pacti, non egrediantur metas coniugalis tori. numquid hoc non est peccatum, amplius quam liberorum procreandorum necessitas cogit, exigere a coniuge debitum? est quidem peccatum, sed ueniale. apostolus dicit, {hoc autem dico secundum ueniam:} cum inde loqueretur, {nolite,} inquit, {fraudare inuicem, nisi ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi; et iterum ad idipsum estote, ne uos tentet satanas, propter intemperantiam uestram.} quid est hoc? ne ultra uires aliquid uobis imponatis; ne continendo a uobis inuicem, in adulteria corruatis. {ne uos tentet satanas, propter intemperantiam uestram.} et ne forte quod permittebat iubere uideretur - aliud est enim iubere uirtuti, aliud permittere infirmitati -, statim subiunxit, {hoc autem dico secundum ueniam, non secundum imperium. nam uellem omnes homines esse sicut me ipsum.} tanquam diceret: non impero ut faciatis; sed ignosco si feceritis. ergo, fratres mei, intendite. qui {2 liberorum procreandorum causa}2 habent uxores magni uiri, quales fuisse patres legimus, et multis documentis inuenimus, clamantibus omnino sine dubitatione paginis sanctis: si qui ergo uiri propter creationem tantummodo liberorum uxores habent, si eis posset praestari ut haberent filios sine concubitu; nonne ineffabili gaudio tantum beneficium amplecterentur? nonne cum ingenti laetitia susciperent? duo sunt enim opera carnalia, quibus constat genus humanum: in quae duo opera prudentes et sancti ex officio descendunt; imprudentes autem in ea per cupiditatem ruunt. aliud est enim ad aliquid officio descendere, aliud in aliquid per cupiditatem cadere. quae sunt ista, quibus constat genus humanum? in nobis ipsis primum est, quod pertinet ad sumenda alimenta - quae utique non possunt sine aliqua per carnem delectatione sumi -, manducare et bibere: si non feceris, morieris. hoc ergo uno sustentaculo stat genus humanum, pro modo naturae suae, manducandi et bibendi. sed per hoc sustentaculum sustentantur homines quod ad se ipsos attinet: successioni autem non consulunt manducando et bibendo; sed uxores ducendo. sic enim constat genus humanum, primo ut uiuant homines: sed quia diligentia quantalibet corpori adhibita non possunt utique semper uiuere; consequens prouisio est, ut nascentes succedant morientibus. quia ita est genus humanum, sicut scriptum est, quomodo folia in arbore: sed in arbore olea, uel lauro, uel aliqua huiusmodi, quae nunquam sine coma est; sed tamen non eadem semper habet folia. nam quomodo scriptum est, alia generat, et alia deiicit: quia ea quae suboriuntur, succedunt ruentibus aliis. semper enim deiicit folia, semper foliis uestita est. sic et genus humanum quotidie morientium detrimenta non sentit, per supplementa nascentium: et sic pro modo suo stat uniuersa species generis humani; et sicut folia in arbore semper uidentur, ita plena hominibus terra conspicitur. si autem morerentur tantum, et non nascerentur; uelut arbores quaedam omnibus foliis, ita terra omnibus hominibus nudaretur. cum ergo sic subsistat genus humanum, ut necessaria sint duo sustentacula, de quibus satis dictum est; ad utrumque sapiens et prudens et fidelis officio descendit, non libidine cadit. ad manducandum et bibendum quam multi uoraciter irruunt, ibi ponentes totam uitam, quasi ipsam causam uiuendi? nam cum ideo manducent, ut uiuant; ideo se putant uiuere, ut manducent. istos omnis sapiens reprehendit, et maxime diuina scriptura, edaces, ebriosos, helluones, {quorum deus uenter est.} illos ad mensam non ducit, nisi concupiscentia carnis, non indigentia refectionis. itaque isti cadunt in escam et potum. illi autem qui descendunt ex officio uiuendi, non ideo uiuunt, ut comedant; sed ideo comedunt, ut uiuant. itaque istis prudentibus et temperantibus si offerretur ut sine cibo et potu uiuerent; quanto gaudio amplecterentur hoc beneficium, ut quo cadere non consueuerunt, nec descendere cogerentur; sed semper suspenderentur in domino, non deponeret eorum intentiones necessitas fulciendarum corporis ruinarum? quomodo putatis Eliam sanctum accepisse, quando accepit calicem aquae et collyridam panis, ut satis ei esset in alimentum quadraginta dierum? cum magna utique laetitia: quia propter officium uitae, non propter seruitutem concupiscentiae, manducabat et bibebat. tenta hoc praestare, si possis, homini qui beatitudinem totam et felicitatem in epulis, tanquam pecus in praesepi, constituit. odit beneficium tuum, repellit a se, poenam putat. sic et in illo officio coniugali, libidinosi homines uxores non propter aliud quaerunt: et ideo uix tandem ipsis uxoribus contenti sunt. atque utinam si auferre non possunt aut nolunt libidinem, non ultra eam progredi sinant, quam praescribit debitum uxorium, etiam quod infirmitati conceditur. sed plane tali homini si diceres, quare ducis uxorem? responderet tibi fortasse uerecundatus, propter filios. si quis ei diceret, cui sine ulla dubitatione crederet, potens est dare tibi, et omnino dabit tibi deus filios, etiam non operanti opus illud cum uxore: ibi certe concluderetur atque fateretur quod non propter filios quaerebat uxorem. confiteatur ergo infirmitatem: accipiat quod officio se accipere praetendebat. sic illi priores sancti, homines dei, filios quaerebant, filios suscipere uolebant. ad hoc unum iungebantur feminis; ad hoc feminis miscebantur, ut filios procrearent. ideo illis permissum est ut plures haberent. nam si libido immoderata placeret deo, sic permitteretur illo tempore, ut una femina haberet plures uiros, quomodo unus uir plures feminas. quare omnes feminae castae non habebant amplius uno uiro, uir autem plures feminas: nisi quia plures habere feminas unum uirum, pertinet ad prolis numerositatem; una autem femina non quo plures habuerit uiros, plures poterit parere filios? quapropter, fratres, si patres nostri non ob aliud quam ad liberos procreandos iungebantur et miscebantur feminis; magnum illis esset gaudium, si praeter opus illud carnale possent habere filios, propter quos habendos ad illud non libidine ruebant, sed officio descendebant. propter hoc Ioseph non erat pater, quia sine concupiscentia carnis susceperat filium? absit ut hoc sentiat castitas Christiana, quod nec Iudaica sentiebat. diligite uxores uestras, sed caste diligite. usque ad eum modum carnale opus expetite, ut filios procreetis. et quia non aliter potestis habere filios, ad illud cum dolore descendite. poena est enim illius Adam, de quo exorti sumus. non extollamur de poena nostra. poena est illius qui meruit mortaliter gignere; quia peccato mortalis effectus est. ipsam poenam non subtraxit deus; ut meminisset homo unde reuocatur, et quo uocatur; et quaereret illum amplexum, ubi nulla potest esse corruptio. in illo ergo populo quia oportebat fieri abundantem propagationem usque ad Christum, per numerositatem plebis in qua praefigurarentur omnia quae praefiguranda erant ecclesiae documenta, habebant officium ducendarum uxorum per quas populus cresceret, in quo populo praesignaretur ecclesia. at ubi natus est ipse rex omnium gentium, coepit dignitas uirginalis a matre domini, quae et filium habere meruit, et corrumpi non meruit. sicut ergo erat illud coniugium, et sine ulla corruptione coniugium: sic quod caste uxor peperit, cur non caste maritus acciperet? sicut enim caste coniux illa, sic ille caste maritus: et sicut illa caste mater, sic ille caste pater. qui ergo dicit, non debuit dici pater, quia non sic genuerat filium; libidinem quaerit in procreandis filiis, non charitatis affectum. melius ille, quod alius carne implere desiderat, animo implebat. nam et qui adoptant filios, castius eos corde gignunt, quos carne non possunt. uidete, fratres, uidete iura adoptionis, quomodo fit homo filius cuius semine natus non est; ut plus in eo iuris habeat uoluntas adoptantis, quam natura gignentis. ita ergo non solum debuit esse pater Ioseph, sed maxime debuit. nam et de feminis quae uxores non sunt, generant homines filios, et dicuntur filii naturales; et praeponuntur eis filii coniugales. quantum pertinet ad opus carnis, aequaliter nati sunt: unde isti praeponuntur, nisi quia castior est uxoris charitas, de qua liberi procreantur? non illic attenditur commixtio carnis, quae in utraque femina par est. ubi uincit uxor, nisi affectu fidei, affectu coniugii, affectu sincerioris castiorisque charitatis? si ergo posset de uxore quisquam sine concubitu suscipere filios, non tanto debuit laetius, quanto est illa castior, quam diligit amplius? hinc iam etiam illud uidete posse fieri ut unus homo non solum duos filios habeat, sed et duos patres. nominata enim adoptione, occurrat cogitationibus uestris posse fieri. dicitur enim, duos filios potest habere homo, duos autem patres non potest. imo inuenitur posse habere etiam duos patres; si unus semine genuit, alius dilectione adoptauit. si ergo possunt uni homini esse duo patres; potuit et Ioseph duos patres habere, ab altero generari, ab altero adoptari. quod si potuit, quid calumniantur illi, qui dicunt alias generationes secutum esse Matthaeum, alias Lucam? et reuera inuenimus, quod alias secutus est ille, alias ille. nam Matthaeus Iacob patrem dixit Ioseph: Lucas autem Heli. et potest quidem uideri unus homo, cuius filius erat Ioseph, habuisse duo nomina. sed quod auos et proauos et alios superius progeneratores diuersos enumerant, inque ipso numero plures alius, alius pauciores; manifeste ostenditur habuisse duos patres Ioseph. iam remota quaestionis calumnia, quia fieri posse manifesta ratio demonstrauit, alium patrem esse qui genuit, alium qui adoptauit; duobus patribus constitutis, non est mirum si aui et proaui et caeteri parentes sursum uersus a diuersis patribus diuersi numerentur. nec uobis uideatur ius adoptionis a scripturis nostris alienum, et quasi in consuetudine humanarum legum animaduersum, illi auctoritati diuinorum librorum non posse congruere. antiqua enim res est, et in ipsis eloquiis ecclesiasticis usitata, ut non sola origo seminis generet filium, sed et gratia uoluntatis. nam et mulieres de semine uirorum suorum ex ancillis natos, si ipsae non pepererant, filios adoptabant; quin etiam ut eis gignerentur, maritis imperabant: sicut Sara, sicut Rachel, sicut Lia. in quo officio uiri adulterium non committebant : quia uxoribus in ea re, quae ad coniugale debitum pertinet, obediebant; secundum id quod dicit apostolus, {mulier non habet potestatem corporis sui, sed uir: similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier.} Moyses etiam natus ex Hebraea matre, et expositus, a filia Pharaonis est adoptatus. non erant quidem ipsae iuris formulae quae sunt modo: sed arbitrium uoluntatis pro norma legis habebatur; sicut et alio loco dicit apostolus, quia gentes legem non habentes, naturaliter quae legis sunt faciunt. si autem feminis licebat eos filios facere, quos non ipsae pepererant; cur non et uiris, quos non ipsi genuerant ex semine carnali, sed ex dilectione adoptandi? nam et ipsum Iacob patriarcham tantorum filiorum patrem, legimus tamen sibi filios fecisse nepotes suos, filios Ioseph, ita dicentem: {isti duo mihi erunt, et accipient terram cum fratribus suis; quos alios genueris tibi sint.} nisi forte quis dixerit ipsum adoptionis uerbum, non inueniri in scripturis sanctis. quasi uero quidquam interest quo uocabulo appelletur, cum res ipsa sit, ut habeat filium mulier, quem carne non peperit; aut aliquem uir, quem carne non genuit. et me quidem non repugnante non uocet adoptatum Ioseph, dummodo concedat eum filium esse potuisse etiam eius de cuius carne non erat natus. quanquam Paulus apostolus etiam adoptionis nomen assidue commemoret, et in magno sacramento. nam cum dominum nostrum Iesum Christum unicum dei filium scriptura testetur, fratres et cohaeredes quos habere dignatus est, adoptione quadam diuinae gratiae fieri dicit. {cum autem uenit,} inquit, {plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege; ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.} et alio loco: {in nobismetipsis,} inquit, {ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri.} rursus et de Iudaeis cum diceret: {optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis secundum carnem, qui sunt Israelitae: quorum est,} inquit, {adoptio, et gloria, et testamentum, et legis constitutio; quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula.} ubi ostendit uetustum apud Iudaeos fuisse uel nomen adoptionis, uel ipsam rem; sicut testamentum et legis constitutio, quae simul commemorat. huc accedit, quia erat alius modus proprius Iudaeorum, quo fieret aliquis filius eius de quo non esset carnaliter natus. propinqui enim propinquorum suorum sine liberis defunctorum ducebant uxores, ut semen defuncti suscitarent. ita ille qui nascebatur, et illius erat filius de quo nascebatur, et illius in cuius successione nascebatur. haec dicta sunt, ne quisquam existimans fieri non posse, ut recte unius hominis duo patres commemorentur, quemlibet euangelistarum qui generationes domini narrauerunt, sacrilega calumnia quasi de mendacio criminandum putet: praesertim cum ipsis eorum uerbis nos uideamus admonitos. Matthaeus quippe, qui eum patrem commemorare intelligitur, a quo genitus est Ioseph, ita generationes enumerat, ille genuit illum, ut ad hoc peruenire possit quod ait in fine, {Iacob genuit Ioseph.} Lucas uero, quia non proprie dicitur genitus, qui uel adoptione efficitur filius, uel in successione mortui ex illa quae uxor eius fuit nascitur, non dixit, Heli genuit Ioseph; aut, Ioseph quem genuit Heli: sed, {qui fuit,} inquit, {filius Heli;} siue adoptando, siue a propinquo genitus in mortui successione nascendo. iam uero illud quia mouere non debet, quare per Ioseph, et non per Mariam generationes numerentur, satis dictum est: quia sicut illa sine carnali concupiscentia mater, sic ille sine carnali commixtione pater. per illum ergo descendant, et per illum ascendant generationes. nec eum propterea separemus, quia defuit carnalis concupiscentia. maior puritas confirmet paternitatem: ne ipsa sancta Maria nos reprehendat. illa enim nomen suum praeponere noluit marito suo; sed dixit {pater tuus et ego dolentes quaerebamus te.} non ergo faciant peruersi murmuratores, quod coniux casta non fecit. numeremus ergo per Ioseph: quia sicut caste maritus, sic caste pater est. sed praeponamus uirum feminae ordine naturae et legis dei. nam si remoto illo illam constituamus; dicit ille, et recte dicit, quare me separastis? quare non per me generationes uel ascendunt, uel descendunt? an dicitur ei, quia non tu genuisti opere carnis tuae? sed respondebit, numquid et illa opere carnis suae peperit? quod spiritus sanctus operatus est, utrisque operatus est. {cum esset,} inquit, {homo iustus.} iustus ergo uir, iusta femina. spiritus sanctus in amborum iustitia requiescens, ambobus filium dedit. sed in eo sexu quem parere decebat, operatus est hoc, quod etiam marito nasceretur. itaque ambobus dicit angelus ut puero nomen imponant; ubi parentum declaratur auctoritas. nam et Zacharias cum adhuc mutus esset, filio nato mater nomen imponebat. et cum illi qui aderant innuerent patri quid eum uellet uocari, acceptis pugillaribus hoc scripsit, quod illa iam dixerat. dicitur et Mariae, {ecce concipies filium, et uocabis nomen eius Iesum:} dicitur etiam ad Ioseph, {Ioseph fili Dauid, ne metueris accipere Mariam coniugem tuam. quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est. pariet autem filium, et uocabis nomen eius Iesum: hic saluabit populum suum a peccatis eorum.} dicitur etiam, {et peperit ei filium:} ubi omnino pater non carne, sed charitate firmatur. sic ergo pater sicuti est. cautissime enim euangelistae et prudentissime per illum numerant, siue Matthaeus descendens ab Abraham usque ad Christum, siue Lucas ascendens a Christo per Abraham usque ad deum. ille descendens numerat, ille ascendens, ambo per Ioseph. quare? quia pater. quare pater? quia tanto firmius pater, quanto castius pater. aliter quidem putabatur esse pater domini nostri Iesu Christi, scilicet sicut caeteri patres carne generantes, non solo spirituali affectu liberos suscipientes. nam dixit et Lucas, {qui putabatur esse pater Iesu.} quare putabatur? quia humana putatio et existimatio illuc ferebatur, quod solet ab hominibus fieri. non ergo de semine Ioseph dominus, quamuis hoc putaretur: et tamen pietati et charitati Ioseph natus est de Maria uirgine filius, idemque filius dei. sed quare ille descendens numerat, quare iste ascendens? quod, quaeso, intente, quantum dominus adiuuerit, audiatis, iam securo animo, et ab omni molestia calumniarum nodosarum libero. Matthaeus descendit per generationes, ut significet descendentem dominum nostrum Iesum Christum ad portanda nostra peccata, ut in semine Abraham benedicerentur omnes gentes. propterea non incipit ab Adam: totum enim genus humanum ab illo. neque a Noe: quia et ab ipsa familia post diluuium omne genus humanum exortum est. neque ad prophetiae adimpletionem poterat pertinere homo Christus Iesus ex Adam, ex quo sunt omnes homines; aut ex Noe, ex quo rursus omnes homines: sed ex Abraham, qui tunc electus est in cuius semine benedicerentur omnes gentes, cum iam gentibus plena erat terra. ascendit autem Lucas, non incipiens ab ipso nati domini exordio generationes enumerare sed ab eo loco, ubi eum narrat a Ioanne baptizatum. sicut autem in domini incarnatione suscipiuntur ab eo generis humani portanda peccata, sic in baptismi consecratione purganda. itaque ille descendentem significans ad peccata portanda, generationes descendens enumerat: iste autem ascendens, significans purgationem peccatorum, non utique suorum, sed nostrorum, ascendens generationes enumerat. sed ille descendit per Salomonem, in cuius matre peccauit Dauid: iste ascendit per Nathan, alterum filium eiusdem Dauid, per quem a peccato purgatus est. legimus enim quod Nathan ad eum missus est, ut eum redargueret, et per poenitentiam sanaretur. occurrerunt ambo sibi in Dauid; ille descendens, iste ascendens: et inde usque ad Abraham, uel ab Abraham usque ad Dauid in nulla generatione diuersi sunt. ita Christus et filius Dauid, et filius Abraham, transit ad deum. ad deum quippe nos oportet in baptismo renouatos a peccatorum abolitione reduci. in generationibus sane quas enumerat Matthaeus, quadragenarius numerus eminet. habent enim istum morem diuinae scripturae, ut quod excesserit certos articulos numerorum aliquando non computent. sic etiam quadringenti anni dicuntur post quos egressus est populus Israel ex Aegypto; cum sint quadringenti triginta. sic et una generatio quae quadragenarium numerum excedit, non aufert huic numero principatum. hic autem numerus uitam significat, qua in hac terra laboratur, quamdiu peregrinamur a domino, in qua necessaria est dispensatio temporaliter praedicandae ueritatis. denarius enim numerus, quo significatur perfectio beatitudinis, quater multiplicatus, propter tempus quadripartitum, et mundum quadripartitum, quadragenarium numerum facit. propterea quadraginta diebus ieiunatum est, et a Moyse, et ab Elia, et ab ipso mediatore domino nostro Iesu Christo: quia in hoc tempore necessaria est a corporalibus illecebris continentia. quadraginta quoque annos in eremo populus peregrinatus est: quadraginta diebus diluuium factum est. quadraginta dies post resurrectionem dominus cum discipulis conuersatus est, persuadens eis resuscitati corporis ueritatem: ubi significauit in hac uita, qua peregrinamur a domino, quod numerus quadragenarius, sicut dictum est, mystice insinuat necessariam nobis memoriam dominici corporis, quam in ecclesia facimus, donec ueniat. ad hanc ergo uitam quoniam descendit dominus noster, et uerbum caro factum est, ut traderetur propter delicta nostra, et resurgeret propter iustificationem nostram; quadragenarium numerum Matthaeus secutus est: ut una generatio quae ibi excedit quadragenarium numerum, uel non impediat, sicuti triginta illi anni non impediunt quadringentorum perfectionem; uel hoc etiam ipsa significet, quia ipse dominus quo iuncto fiunt quadraginta unum, ita descendit ad hanc uitam portaturus peccata nostra, ut tamen ab hac uita, propria et singulari excellentia, qua ita homo est ut etiam deus sit, inueniatur exceptus. de hoc enim solo dicitur, quod de nullo homine sancto, quantalibet sapientia iustitiaque perfecto, dici potuit aut poterit: {uerbum caro factum est.} Lucas autem qui ex baptismo domini per generationes ascendit, septuagenarium et septimum numerum complet, incipiens ab ipso domino nostro Iesu Christo per Ioseph ascendere, et perueniens ad deum per Adam: id est, quia in hoc numero abolitio significatur omnium peccatorum, quae fit in baptismo, non quia ipsi domino erat quod in baptismo dimitteretur; sed quia sua humilitate quod nobis esset utile commendauit. et quamuis esset illud baptismum Ioannis; in eo tamen sensibiliter apparuit trinitas patris et filii et spiritus sancti, qua consecratus est ipsius Christi baptismus, quo baptizandi erant futuri Christiani: pater, in uoce quae facta est de coelo; filius, in ipso homine mediatore; spiritus sanctus, in columba. quare autem septuagenarius et septimus numerus omnia peccata contineat quae dimittuntur in baptismo, haec probabilis ratio uidetur occurrere; quia denarius numerus perfectionem habet iustitiae et beatitudinis, cum septenaria creatura creatoris inhaeret trinitati: unde etiam decalogus legis in decem praeceptis consecratus est. transgressio autem denarii undenario numero significatur: et intelligitur peccatum esse transgressio, cum aliquid amplius homo appetens, iustitiae regulam excedit. unde et auaritiam radicem omnium malorum dicit apostolus. et animae a deo fornicanti, ex eiusdem domini persona dicitur: sperabas si a me discessisses, aliquid amplius te habituram. quia ergo transgressionem, id est peccatum ad se ipsum refert qui peccat, quia priuato quodam suo laetari uult; unde reprehenduntur etiam qui sua quaerunt, non quae Iesu Christi, et laudatur charitas non quaerens quae sua sunt: propterea ipse undenarius numerus quo significatur transgressio, non decies multiplicatur, sed septies, et fiunt septuaginta septem. non enim ad conditoris trinitatem, sed ad ipsam creaturam, id est, ad ipsum hominem pertinet transgressio, quam creaturam septenarius numerus ostendit. tria propter animum, ubi est quaedam imago trinitatis creatoris; ibi enim homo ad imaginem dei factus est: et quatuor propter corpus. notissima enim sunt quatuor primordia quibus corpus constat. et cui nota non sunt, potest facile aduertere ipsum corpus mundi, in quo corpus nostrum per loca mouetur, quatuor habere quasi principales partes, quas etiam scriptura diuina assidue commemorat, orientem et occidentem, meridianum et aquilonem. et quoniam peccata uel animo fiunt, sicut in sola uoluntate; uel etiam operibus corporis, iam uisibiliter: propterea Amos propheta assidue commemorat deum minantem ac dicentem, {in tribus et quatuor impietatibus non auersabor,} id est, non dissimulabo. tribus, propter animi; quatuor, propter corporis naturam: quibus duobus homo constat. itaque undecim septies, sicut dictum est, transgressio iustitiae relata ad hominem peccatorem facit numerum septuaginta septem; quo peccata omnia contineri significantur, quae per baptismum dimittuntur. unde Lucas per septuaginta septem generationes ascendit ad deum; ostendens reconciliari hominem deo per abolitionem omnium peccatorum. inde ipse dominus Petro interroganti quoties fratri debeat ignoscere: {dico tibi,} inquit, {non septies, sed usque septuagies septies.} et si quid aliud de his secretis et thesauris mysteriorum dei, a diligentioribus et dignioribus erui potest. nos tamen pro nostro captu, quantum adiuuit et quantum dedit dominus, pro angustia quoque temporis, quae potuimus, diximus. si quis uestrum amplius capit, ad illum pulset, a quo et nos quod capere, quod dicere possumus, sumimus. illud ante omnia retinete, ut scripturis sanctis nondum intellectis non perturbemini; intelligentes autem non inflemini: sed et quod non intelligitis, cum honore differatis; et quod intelligitis, cum charitate teneatis. 

Contact Webmaster
Last Modified: Wed Aug 27 14:53:58 EDT 2003
Privacy Statement
© Copyright 2005 Villanova University