Sermon 52

Villanova University
 VU Links
Focus on Augustine Log on  
St. Augustine of Hippo (354-430)
title-left.jpg (4724 bytes) Our Focus On Augustine title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Course Offerings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty Contributions

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustine's Writings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Tools For Research

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustinians Around
  the World

title-left.jpg (4724 bytes) Villanova University title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Prospective Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Parents
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty & Staff
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Alumni & Friends
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Mission & Heritage
Sermones

euangelica lectio proposuit nobis unde loquamur ad charitatem uestram, tanquam domini imperio, et uere domini imperio. ab illo enim exspectauit cor meum tanquam iussionem proferendi sermonis, ut hinc eum intelligerem loqui me uelle, quod recitari ipse uoluisset. audiat ergo studium et deuotio uestra, et adiuuet apud ipsum dominum deum nostrum laborem meum. uidemus enim et tanquam proposito diuino spectaculo contuemur, apud flumen Iordanis commendari nobis deum nostrum in trinitate. cum enim ueniret Iesus, et baptizatus esset a Ioanne, dominus a seruo - quod fecit ad humilitatis exemplum; in ipsa quippe humilitate ostendit impleri iustitiam, quando dicente sibi Ioanne, {ego debeo a te baptizari, et tu uenis ad me} ; respondit, {sine modo, ut impleatur omnis iustitia} -: cum ergo baptizatus esset, aperti sunt coeli, et descendit super eum spiritus sanctus in specie columbae; deinde uox desuper consecuta est, {hic est filius meus dilectus, in quo bene sensi.} habemus ergo distinctam quodam modo trinitatem: in uoce patrem, in homine filium, in columba spiritum sanctum. hoc quidem commemorare opus erat; nam uidere facillimum est. euidenter enim, nec ullo dubitationis scrupulo commendatur haec trinitas. nam ipse dominus Christus in forma serui ueniens ad Ioannem, utique filius est: non enim dici potest quod pater est, aut dici potest quod spiritus sanctus est. {uenit,} inquit, {Iesus:} utique filius dei. de columba quis dubitet; aut quis dicat, quid est columba cum ipsum euangelium testetur apertissime, {descendit super eum spiritus sanctus in specie columbae?} de uoce autem illa similiter nulla dubitatio quod patris sit, cum dicit, {tu es filius meus.} habemus ergo distinctam trinitatem. et si consideremus loca, audeo dicere - quamuis timide id dicam, tamen audeo - - quasi separabilem trinitatem. cum Iesus uenit ad fluuium, ex alio loco in alium locum; columba de coelo descendit ad terram, de alio loco ad alium locum; uox ipsa patris, nec de terra, nec de aqua sonuit, sed de coelo: tria haec quasi separantur locis, separantur officiis, separantur operibus. dicat mihi aliquis: ostende inseparabilem trinitatem. memento catholicum te loqui, catholicis loqui. fides enim nostra, id est, fides uera, fides recta, fides catholica, non opinione praesumptionis, sed testimonio lectionis collecta, nec haeretica temeritate incerta, sed apostolica ueritate fundata, hoc insinuat; hoc nouimus, hoc credimus. hoc etsi non uidemus oculis, nec adhuc corde quamdiu fide mundamur; ipsa tamen fide rectissime, ac robustissime retinemus patrem, filium, spiritum sanctum, inseparabilem esse trinitatem, unum deum, non tres deos. ita tamen unum deum, ut filius non sit pater, ut pater non sit filius, ut spiritus sanctus nec pater sit, nec filius, sed patris et filii spiritus. hanc ineffabilem diuinitatem apud se ipsam manentem, omnia innouantem, creantem, recreantem, mittentem, reuocantem, iudicantem, liberantem; hanc ergo trinitatem ineffabilem simul nouimus et inseparabilem. quid ergo agimus? ecce seorsum uenit filius in homine, seorsum spiritus sanctus de coelo descendit in specie columbae, seorsum uox patris de coelo sonuit, {hic est filius meus.} ubi est inseparabilis trinitas? fecit uos per me deus intentos. orate pro nobis, et quasi aperientes sinum: donet ipse unde quod aperuistis impleatur. collaborate nobis. uidetis enim quid susceperimus; non solum quid, uerum etiam qui; unde uolumus dicere, ubi positi, quomodo positi in corpore quod corrumpitur et aggrauat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. quando ergo istum sensum a multis extraho, et ad unum deum trinitatem inseparabilem colligo, ut aliquid uideam quod dicam; putasne in hoc corpore quod aggrauat animam, ut aliquid uobis digne loquar, potero dicere, {quoniam ad te, domine, animam meam leuaui?} adiuuet me, leuet eam mecum. nam infirmus sum illi, et grauis est mihi. solet haec quaestio ab studiosissimis fratribus proponi, solet in amatorum uerbi dei sermone uersari, solet pro hac multum pulsari ad deum, dicentibus hominibus: facit aliquid pater, quod non facit filius; aut facit aliquid filius quod non facit pater? interim de patre et filio dicamus. cum autem hinc expedierit conatum nostrum, cui dicimus, {adiutor meus esto, ne derelinquas me;} intelligitur etiam spiritus sanctus ab operatione patris et filii nequaquam discedere. de patre ergo et filio, fratres, audite. facit aliquid pater sine filio? respondemus, non. an dubitatis? quid enim facit sine illo, per quem facta sunt omnia? {omnia,} inquit. {per ipsum facta} sunt. et satiate inculcans tardis, duris, litigiosis, addidit, {et sine ipso factum est nihil.} quid igitur, fratres? {omnia per ipsum facta sunt;} intelligimus utique uniuersam creaturam factam per filium, fecisse patrem per uerbum suum, deum per uirtutem et sapientiam suam: numquid dicturi sumus, omnia quidem, quando creata sunt, per ipsum facta sunt, sed nunc non omnia per ipsum facit pater? absit. recedat haec cogitatio a fidelium cordibus, abigatur a sensu deuotorum, ab intellectu piorum. fieri non potest ut per ipsum creauerit, et non per ipsum gubernet. absit ut sine ipso regatur quod est, quando per ipsum factum est ut esset. sed et hoc testimonio scripturae doceamus, non solum per ipsum facta et creata omnia, sicut ex euangelio commemorauimus, {omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil} sed per ipsum etiam regi et disponi quae facta sunt. agnoscitis ergo Christum dei uirtutem et dei sapientiam: agnoscite dictum et de sapientia, {attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suauiter.} non ergo dubitemus per ipsum regi omnia, per quem facta sunt omnia. nihil itaque pater sine filio, nihil filius sine patre facit. occurrit itaque quaestio, quam in nomine domini et eius uoluntate soluendam suscepimus. si nihil facit pater sine filio, et nihil filius sine patre; nonne quasi consequens erit ut et patrem dicamus natum de uirgine Maria, patrem passum sub Pontio Pilato, patrem resurrexisse et in coelum ascendisse? absit. non hoc dicimus, quia non hoc credimus. {credidi} enim {propter quod locutus sum: et nos credimus propter quod et loquimur.} quid est in fide? quia filius de uirgine natus est, non pater. quid est in fide? quia filius passus est sub Pontio Pilato, et mortuus, non pater. excidit nobis, quosdam male intelligentes uocari Patripassianos, qui dicunt ipsum patrem natum ex femina, ipsum patrem passum, ipsum esse patrem qui est filius, duo esse nomina, non res duas. et remouit istos ecclesia catholica a communione sanctorum, ne aliquem deciperent, ut separati litigarent. reuocemus ergo difficultatem quaestionis sensibus uestris. dicat aliquis mihi: tu dixisti, nihil patrem facere sine filio, neque filium sine patre; et testimonia de scripturis adhibuisti, nihil facere patrem sine filio, quia omnia per ipsum facta sunt; nec quod factum est regi sine filio, quia ipse est sapientia patris, attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suauiter. modo mihi dicis quasi contra te ipsum loquens: filius natus est de uirgine, non pater; filius passus est, non pater; filius resurrexit, non pater. ecce teneo aliquid facere filium, quod non facit pater. aut ergo confitere, facere aliquid filium sine patre; aut confitere etiam patrem natum, passum, mortuum, resurrexisse. aut illud, aut illud dic: elige unum de duobus. ego neutrum eligo, nec hoc, nec illud dico. nec aliquid facere filium sine patre dico; quia mentior, si hoc dixero: nec patrem natum, passum, mortuum, resurrexisse dico; quia nihilominus mentior, si hoc dixero. quomodo, inquit, explicaberis ab his angustiis? placet uobis quaestio proposita: deus adiuuet, ut placeat et soluta. ecce quod dico, ut liberet et me et uos. in una enim fide stamus in nomine Christi, et in una domo sub uno domino uiuimus, et in uno corpore membra sub uno capite sumus, et uno spiritu uegetamur. ut ergo dominus ab his angustiis molestissimae quaestionis liberet, et me qui loquor, et uos qui auditis, hoc dico: filius quidem, non pater, natus est de uirgine Maria; sed ipsam natiuitatem filii, non patris, de uirgine Maria, et pater et filius operatus est. non est quidem passus pater, sed filius: passionem tamen filii et pater et filius operatus est. non resurrexit pater, sed filius: resurrectionem tamen filii et pater et filius operatus est. de quaestione ista uidemur iam expediti; sed forte uerbis meis, uideamus etiam utrum uerbis diuinis. pertinet ergo ad me sanctorum librorum testimoniis demonstrare, natiuitatem filii et patrem operatum et filium; ita passionem; ita resurrectionem: ut cum filii tantum sit et natiuitas et passio et resurrectio; haec tamen tria quae ad filium solum pertinent, nec a patre solo facta sint, nec a solo filio, sed a patre utique et filio. probemus singula, iudices auditis, causa proposita est, testes procedant. dicat mihi iudicium uestrum, quod solet causas agentibus dici: doce quod promittis. doceo plane adiuuante domino, et coelestis iuris recito lectionem. intente audistis proponentem, audite intentius iam probantem. de Christi natiuitate mihi primo docendum est, quomodo eam et pater fecerit, et filius fecerit, quamuis nonnisi ad filium pertineat quod fecit pater et filius. Paulum recito, idoneum iuris diuini consultum. nam et causidici habent hodie Paulum dictantem iura litigatorum, non Christianorum. recito, inquam, Paulum dictantem pacis iura, non litis. ostendat nobis sanctus apostolus, quomodo natiuitatem filii pater operatus sit. {cum autem uenit,} inquit, {plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret.} audistis, et quia planum et apertum est, intellexistis. ecce pater fecit filium nasci de uirgine. cum enim uenisset plenitudo temporis, {misit deus filium suum,} utique pater Christum. quomodo eum misit? {factum ex muliere, factum sub lege.} fecit ergo eum pater ex muliere sub lege. an forte hoc mouet, quia de uirgine dixi, et Paulus dicit {ex muliere?} non moueat, non immoremur: neque enim rudibus loquor. utrumque scriptura dicit, et ex uirgine, et ex muliere. ex uirgine quomodo? {ecce uirgo in utero accipet, et pariet filium.} ex muliere autem, sicut audistis: non est contrarium. proprietas enim locutionis Hebraeae mulieres, non corruptas uirginitate, sed feminas appellat. habes euidentem scripturam geneseos, quando ipsa primo Eua facta est: {formauit eam in mulierem.} dicit etiam alio loco scriptura, iubere deum separari mulieres, quae non cognouerunt cubile uiri. hoc ergo iam notum esse debet; nec teneat nos, ut alia, quae merito tenebunt, domino adiuuante, explicare possimus. probauimus ergo natiuitatem filii a patre factam, probemus et a filio factam. quid est natiuitas filii de uirgine Maria? certe assumptio formae serui in uirginis utero. numquidnam est aliud nasci filio, nisi accipere formam serui in uirginis utero? audi quia hoc et filius fecit: {qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo; sed semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens. cum uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere; qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem:} uidemus ergo natiuitatem filii a patre factam; sed quia ipse filius {semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens,} uidemus natiuitatem filii et ab ipso filio factam. probatum est hoc; transeamus hinc: intenti aliud accipite, quod ex ordine sequitur. probemus et passionem filii, et a patre factam, et a filio factam. faciat pater passionem filii: {qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum.} faciat et filius passionem suam: {qui me dilexit, et tradidit semetipsum pro me.} tradidit pater filium, tradidit filius se ipsum. passio haec uni facta est, sed ab utroque facta est. sicut ergo natiuitatem, ita passionem Christi nec pater sine filio fecit, nec filius sine patre. tradidit pater filium, tradidit filius se ipsum. quid hic fecit Iudas, nisi peccatum? transeamus, et hinc ueniamus ad resurrectionem. uideamus filium quidem, non patrem, resurgentem, sed resurrectionem filii et patrem et filium facientem. operetur pater resurrectionem filii. {propter hoc enim exaltauit eum, et donauit ei nomen quod est super omne nomen.} resuscitauit ergo pater filium, exaltando eum et excitando eum a mortuis. numquid et filius resuscitauit semetipsum? resuscitauit plane. in figura sui corporis de templo dixit: {soluite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud.} postremo sicut ad passionem pertinet animam ponere, sic ad resurrectionem animam iterum sumere: uideamus si filius quidem animam suam posuit, et ei animam suam pater reddidit, non ipse sibi. pater enim quia reddidit, manifestum est. inde enim psalmus dicit, {et resuscita me, et reddam illis.} sed quia et filius animam suam sibi reddidit, quid a nobis exspectatis? ipse dicat: {potestatem habeo ponendi animam meam.} nondum dixi quod promisi. {ponendi} dixi: sed iam clamatis, quia praeuolatis. eruditi quippe in schola magistri coelestis, tanquam lectiones intente audientes, pie reddentes, quid sequatur non ignoratis. {potestatem,} inquit, {habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a me, et iterum sumo eam.} exsoluimus quae promisimus: propositiones nostras firmissimis, ut arbitror, testimoniorum documentis probauimus. tenete quod audistis. breuiter replico, et rem utilissimam, quantum existimo, mentibus uestris collocandam commendo. pater non est natus de uirgine: natiuitatem tamen istam filii et pater et filius operatus est ex uirgine. pater non est passus in cruce: passionem tamen filii et pater et filius operatus est. non resurrexit pater a mortuis: resurrectionem tamen filii et pater et filius operatus est. habetis personarum distinctionem, et operationis inseparabilitatem. non ergo dicamus aliquid patrem operari sine filio, aliquid filium sine patre. an forte miracula quae fecit Iesus, mouent uos, ne forte aliqua ipse fecerit, quae non fecit pater? et ubi est, {pater autem in me manens, ipse facit opera?} haec quae diximus plana erant, tantum dicenda erant: non laborandum ut intelligerentur, sed curandum ut commemorarentur. aliquid adhuc uolo dicere, ubi uere et acriorem intentionem uestram requiro, et deuotionem apud deum. etenim locis corporalibus non tenentur nec occupantur nisi corpora. ultra locos corporales est diuinitas: nemo eam tanquam in spatio requirat. ubique inuisibilis et inseparabiliter adest: non in parte maior, in parte minor; sed ubique tota, nusquam diuisa. quis uidet hoc? quis capit hoc? compescamus nos: meminerimus qui, unde loquamur. illud et illud, quidquid est quod deus est, pie credatur, sancte cogitetur; et quantum datur, quantum potest, ineffabiliter intelligatur. quiescant uerba, cesset lingua; cor excitetur, cor illuc leuetur. non enim est illud tale, quod in cor hominis ascendat, sed quo cor hominis ascendat. attendamus creaturam: {inuisibilia enim eius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur:} ne forte in his quae fecit deus, in quibus habemus quamdam consuetudinis familiaritatem, inueniamus aliquam similitudinem, unde probemus esse aliqua tria, quae tria separabiliter proferantur, inseparabiliter operentur. eia, fratres, adestote toto animo. uidete prius quid promittam; ne forte in creatura inueniam, quia creator a nobis excelsus est. et forte uerba quisquam nostrum, cui fulgor ueritatis aliqua mentem quasi coruscatione perstringit, potest dicere uerba illa: {ego dixi in ecstasi mea.} in ecstasi tua quid dixisti? {proiectus sum a facie oculorum tuorum.} etenim uidetur mihi iste qui hoc dixit, leuasse ad deum animam suam, et effudisse super se animam suam, cum ei diceretur quotidie, {ubi est deus tuus?} peruenisse spirituali quodam contactu ad illam incommutabilem lucem, eamque infirmitate conspectus ferre non ualuisse; et in suam quasi aegritudinem atque languorem iterum recidisse, et comparasse se illi, et sensisse adhuc contemperari non posse aciem mentis suae luci sapientiae dei. et quia hoc in ecstasi fecerat, abreptus a sensibus corporis et subreptus in deum; ubi quodam modo a deo ad hominem reuocatus est, ait, {ego dixi in ecstasi mea.} uidi enim nescio quid in ecstasi, quod diu ferre non potui; et redditus mortalibus membris, et multis mortalium cogitationibus a corpore quod aggrauat animam, dixi. quid? {proiectus sum a facie oculorum tuorum.} longe sursum es, longe deorsum sum. quid ergo dicamus, fratres, de deo? si enim quod uis dicere, si cepisti, non est deus: si comprehendere potuisti, aliud pro deo comprehendisti. si quasi comprehendere potuisti, cogitatione tua te decepisti. hoc ergo non est, si comprehendisti: si autem hoc est, non comprehendisti. quid ergo uis loqui, quod comprehendere non potuisti? uideamus ergo, ne forte in creatura inueniamus aliquid, ubi probemus aliqua tria et separabiliter demonstrari, et inseparabiliter operari. quo ibimus? ad coelum ut de sole et luna et sideribus disputemus? ad terram, ut forte de frutetis, de arboribus, de animalibus terram implentibus? an de ipso coelo, an de ipsa terra, quae continent omnia quae sunt in coelo et in terra? quamdiu homo circuis creaturam? ad te redi, te uide, te inspice, te discute. in creatura quaeris aliqua tria et separatim demonstranda, et inseparabiliter operantia: si in creatura quaeris, in te prius quaere. non enim tu non es creatura. similitudinem quaeris. quaesiturus es in pecore? de deo enim loquebaris, cum quaereres quamdam similitudinem. de trinitate ineffabilis maiestatis loquebaris; et quia defecisti in diuinis, tuamque infirmitatem debita humilitate confessus es, ad humana uenisti; ibi discute. quaeris in pecore, quaeris in sole, in stella? quid enim horum factum est ad imaginem et similitudinem dei? prorsus familiarius et melius aliquid horum quaeris in te. hominem enim deus fecit ad imaginem et similitudinem suam. in te quaere, ne forte imago trinitatis habeat aliquod uestigium trinitatis. et quae? imago facta longe distans: similitudo tamen et imago longe distans, non quomodo imago filius hoc quod pater. aliter enim imago in filio, aliter in speculo. multum distat. in filio imago tua, tu ipse es. hoc est enim filius quod tu natura. substantia hoc quod tu, persona alius quam tu. non ergo homo imago tanquam unigenitus filius, sed ad imaginem quamdam et quamdam similitudinem factus. quaerat in se aliquid, si possit inuenire, et tria quaedam quae separabiliter pronuntientur, inseparabiliter operentur. quaeram, quaerite mecum. non ego in uobis, sed uos in uobis, et ego in me. quaeramus communiter, et communem naturam atque substantiam communiter pertractemus. uide, o homo, aduerte si uerum est quod dico. habesne corpus, habes carnem? habeo, inquis. nam unde est, unde in loco sum, unde de loco in locum moueor? unde uerba loquentis audio, nisi per aurem carnis? unde os loquentis uideo, nisi per oculos carnis? habes, constat, nec diu satagendum est de re manifesta. uide aliquid aliud, uide quod operatur per carnem. audis enim aure, sed non ab aure audis. alius est intus qui audit per aurem. uides per oculum, ipsum intuere. an domum agnouisti, habitatorem neglexisti? numquidnam uidet oculus per se ipsum? nonne alius est qui uidet per oculum? non dico, non uidet oculus mortui, de quo constat corpore habitatorem abscessisse: sed oculus de re alia cogitantis, non uidet faciem praesentis. respice ergo interiorem hominem tuum. ibi enim magis aliqua similitudo quaerenda est quorumdam trium separatim demonstratorum, inseparabiliter operantium. quid habet mens tua? forte si quaeram, multa inuenio: sed aliquid proximum est, quod facilius intelligitur. quid habet anima tua? intus commemora, recole. non enim quod dicturus sum, id posco ut credatur mihi: noli acceptare, si in te non inueneris. intuere ergo, sed primo quod exciderat, uideamus, si homo non filii tantum imago est, aut patris tantum imago est, sed patris et filii; et utique iam consequenter et spiritus sancti. genesis loquitur: {faciamus,} inquit, {hominem ad imaginem et similitudinem nostram.} non ergo facit pater sine filio, nec filius sine patre. {faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. faciamus;} non, faciam; aut, fac; aut, faciat ille: sed, {faciamus ad imaginem;} non, tuam; aut, meam; sed, {ad nostram.} ergo interrogo, dissimilem rem dico. nemo dicat: ecce quod comparauit deo. iam locutus sum, et praelocutus, et cautos reddidi, et cautus fui. longe ista distant, a summis ima, ab incommutabilibus mutabilia, a creantibus creata, a diuinis humana. ecce primo hoc commendo, quia quod dicturus sum longe distat, nemo mihi calumnietur. ne forte ergo et ego aures quaeram, et ille dentes paret, hoc me promisi exhibiturum, aliqua tria demonstrata separatim, operata inseparabiliter. quam sint ista similia uel dissimilia trinitati omnipotenti, non nunc ago: sed in ipsa creatura ima et mutabili inuenimus aliqua tria, quae possint separabiliter demonstrari, et inseparabiliter operari. o carnalis cogitatio, et conscientia pertinax atque infidelis. quid de illa maiestate ineffabili in ea re dubitas, quam in te inuenire potuisti? ecce dico, ecce interrogo: homo, habes memoriam? si non habes, quod dixi quomodo tenuisti? sed forte iam, quod paulo ante dixi, oblitus es. hoc ipsum quod dico, dixi; duas istas syllabas non teneres, nisi per memoriam. unde enim scires duas esse, si sonante secunda oblitus esses primam? quid ergo diutius immoror? quare sic urgeor? quare sic cogor conuincere? manifestum est, habes memoriam. quaero aliud: habes intellectum? habeo, inquis. si enim non haberes memoriam, non teneres quod dixi: si non haberes intellectum, non agnosceres quod tenuisti. habes et hoc. intellectum tuum ad id quod intus tenes, reuocas, et uides, et uidendo formaris, ut sciens dicaris. tertium quaero: habes memoriam, qua teneas quod dicitur; habes intellectum, quo intelligas quod tenetur; de his duobus requiro abs te, uolens tenuisti et intellexisti? uolens plane, inquis. habes ergo uoluntatem. haec sunt tria, quae me dicturum esse promiseram auribus et mentibus uestris. tria haec sunt in te, quae potes numerare, et non potes separare. haec ergo tria, memoriam, intellectum, et uoluntatem; haec, inquam, tria animaduerte separatim pronuntiari, inseparabiliter operari. aderit dominus, et uideo quod adsit: ex intellectu uestro intelligo eum adesse. ex his enim uocibus uestris, quemadmodum intellexeritis, aduerto; praesumo eum adiuturum, ut omnia intelligatis. tria promisi separabiliter demonstrari, inseparabiliter operari. ecce nesciebam quid esset in animo tuo, demonstrasti mihi dicendo, memoria. hoc uerbum, sonus iste, uox ista processit ad aures meas ab animo tuo. hoc enim quod est memoria, tacite cogitabas, et non dicebas. erat in te, et nondum uenerat ad me. ut autem quod erat in te proferretur ad me, dixisti ipsum nomen, id est, memoria. audiui: quatuor has syllabas in nomine memoriae audiui. quatuor syllabarum nomen est, uox est, sonuit, ad aurem meam processit, menti aliquid insinuauit. quod sonuit transiit, unde insinuatum et quod insinuatum est manet. sed hoc quaero, quando dixisti hoc nomen memoria, uides certe quia hoc nomen non pertinet nisi ad memoriam. caetera enim duo habent nomina sua. namque aliud uocatur intellectus, aliud uoluntas, non memoria: illud autem unum uocatur memoria. sed ut hoc diceres, ut quatuor istas syllabas operareris, unde operatus es? hoc nomen quod pertinet ad solam memoriam, operata est in te et memoria, ut teneres quod dicebas; et intellectus, ut scires quod tenebas; et uoluntas, ut proferres quod sciebas. gratias domino deo nostro. adiuuit nos, et in uobis et in nobis. uere dico charitati uestrae, hoc discutiendum et insinuandum trepidissime aggressus eram. metuebam enim ne forte laetificarem capacium ingenium, et facerem graue tardioribus taedium. nunc autem uideo uos et attentione audiendi, et celeritate intelligendi, non solum percepisse dictum, sed praeuolasse dicturum: gratias domino. uidete ergo, iam securus commendo quod intellexistis; non inculco incognitum, sed repetens commendo perceptum. ecce de tribus illis una res nominata est, unius rei nomen dictum est: memoria nomen est unius ex illis tribus, et tamen nomen unius ex illis tribus tria ipsa operata sunt. non potuit dici sola memoria, nisi operante uoluntate, intellectu et memoria. non potest dici solus intellectus, nisi operante memoria, uoluntate et intellectu: nec potest dici sola uoluntas, nisi operante memoria et intellectu et uoluntate. explicata sunt, ut arbitror, quae promissa sunt: quod separatim pronuntiaui, inseparabiliter cogitaui. unum horum omnium tria fecerunt: sed tamen hoc unum quod tria fecerunt, non ad tria pertinet, sed ad unum. tria fecerunt nomen memoriae: sed hoc non pertinet nisi ad solam memoriam. tria fecerunt nomen intellectus: sed non pertinet nisi ad solum intellectum. tria fecerunt nomen uoluntatis: sed non pertinet nisi ad solam uoluntatem. ita trinitas fecit carnem Christi: sed non pertinet nisi ad solum Christum. trinitas fecit de coelo columbam: sed non pertinet nisi ad solum spiritum sanctum. trinitas fecit de coelo uocem: sed non pertinet uox nisi ad solum patrem. nemo ergo dicat mihi, nemo calumniosus me infirmum urgere conetur: quid ergo in his tribus quae in mente nostra uel in anima esse ostendisti, quid ex his tribus pertinet ad patrem, id est, quasi ad similitudinem patris, quid horum ad filii, quid horum ad spiritus sancti? non possum dicere, non possum explicare. aliquid cogitantibus relinquamus, aliquid et silentio largiamur. redi ad te, et ab omni strepitu tolle te. intra te uide, si habes illic aliquod secretarium dulce conscientiae tuae, ubi non perstrepas, ubi non litiges, aut lites pares, ubi non dissensiones et peruicaciam mediteris. esto mansuetus ad audiendum uerbum, ut intelligas. forte dicturus es, {auditui meo dabis exsultationem et laetitiam, et exsultabunt ossa,} sed {humiliata,} non elata. sufficit ergo quia ostendimus tria quaedam separabiliter demonstrari, inseparabiliter operari. si hoc in te inuenisti, si hoc in homine, si hoc in quadam persona in terra ambulante, corpus fragile, quod aggrauat animam, portante; crede patrem et filium et spiritum sanctum per singula quaedam uisibilia, per species quasdam assumptae creaturae posse et separabiliter demonstrari, et inseparabiliter operari. sufficit hoc. non dico, pater memoria est, filius intellectus est, spiritus uoluntas est: non dico, quomodo libet intelligatur, non audeo. seruemus maiora capientibus, infirmis infirmi quod possumus. non dico ista illi trinitati uelut aequanda, quasi ad analogiam, id est, ad rationem quamdam comparationis dirigenda: non hoc dico. sed quid dico? ecce in te inueni tria separabiliter demonstrata, inseparabiliter operata; et eorum trium unumquodque nomen a tribus factum, quod tamen non ad tria, sed ad trium horum unum aliquid pertineret. crede iam ibi quod non potes uidere, si hic audisti et uidisti et tenuisti. in te enim quod est, potes nosse: in eo qui te fecit quod est, quidquid est, quando potes nosse? et si poteris, nondum potes. et tamen cum poteris, numquid sic poteris nosse deum tu, quomodo se nouit deus? sufficiat ergo charitati uestrae: quod potuimus, diximus; exigentibus promissa reddidimus: caetera quae addenda sunt, ut proficiant sensus uestri, a domino quaerite. 

Contact Webmaster
Last Modified: Wed Aug 27 13:54:01 GMT-05:00 2003
Privacy Statement
© Copyright 2005 Villanova University