beatus apostolus tempora ista, quando futurum erat ut omnes gentes in deum crederent, praenuntiata ostendens fuisse a prophetis, hoc testimonium posuit quod scriptum est, {et erit: omnis homo qui inuocauerit nomen domini, saluus erit.} antea enim apud solos Israelitas inuocabatur nomen domini, qui fecit coelum et terram: caeterae gentes idola muta et surda inuocabant, a quibus non audiebantur; aut daemones, a quibus malo suo audiebantur. at ubi uenit plenitudo temporis, impletur quod praedictum est, {et erit: omnis qui inuocauerit nomen domini, saluus erit.} deinde quia inuidebant ipsi Iudaei gentibus euangelium, etiam illi qui crediderunt in Christum, et dicebant non debere annuntiari euangelium Christi eis qui circumcisi non fuissent; quia contra istos posuit hoc testimonium apostolus Paulus, {et erit: omnis quicumque inuocauerit nomen domini, saluus erit:} subiunxit statim ad illos conuincendos, qui nolebant euangelizari gentibus, et ait, {quomodo autem inuocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent, quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, si non mittantur?} quia ergo dixit, {quomodo inuocabunt, in quem non crediderunt:} ideo non accepistis prius orationem, et postea symbolum; sed prius symbolum ubi sciretis quid crederetis, et postea orationem, ubi nossetis quem inuocaretis. symbolum ergo pertinet ad fidem, oratio ad precem: quia qui credit, ipse exauditur inuocans.
multi autem petunt quod petere non deberent, ignorantes quid eis expediat. duas ergo res, qui inuocat, cauere debet: ne petat quod non debet, et ne ab illo petat a quo non debet. a diabolo, ab idolis, a daemonibus non est petendum aliquid: a domino deo nostro Iesu Christo, deo patre prophetarum, apostolorum et martyrum, a patre domini nostri Iesu Christi, a deo qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, ab illo petendum est, si quid petendum est. sed cauendum est, ne et ab illo petatur quod petere non debemus. uitam humanam quia petere debemus, si petas ab idolis surdis et mutis, quid tibi prodest? item a deo patre, qui est in coelis, si optas mortem inimicorum tuorum, quid tibi prodest? non audisti uel legisti in psalmo, in quo praedictus est damnabilis traditor Iudas, quomodo prophetia dixit de illo, {oratio eius fiat illi in peccatum?} si ergo surgis et oras mala inimicis tuis, oratio tua fiet in peccatum.
in psalmis sanctis legistis, ueluti multa imprecari mala inimicis suis, eum qui loquitur in psalmis. et utique, ait aliquis, qui loquitur in psalmis, iustus est: quare tam mala optat inimicis suis? non optat, sed praeuidet: prophetia est praenuntiantis, non uotum male dicentis. in spiritu enim illi nouerant quibus habebat euenire male, quibus bene: et per prophetiam dicebant, tanquam optarent quod praeuidebant. tu autem unde scis, ne melior te futurus sit, cui hodie male petis? sed scio illum malignum, dicis. et te scis malignum. quamuis forte audeas et de corde alterius iudicare quod nescis: sed et te scis malignum. non audis apostolum dicentem, {qui prius fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate?} quando Paulus apostolus persequebatur Christianos, ligans ubi inueniebat, audiendos ad sacerdotes et puniendos attrahebat; quid putatis, fratres, ecclesia contra illum orabat, an pro illo? utique ecclesia dei, quae didicerat a domino suo, qui pendens in cruce dixit, {pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt,} talia precabatur pro Paulo, imo adhuc pro Saulo, ut hoc in illo fieret, quod et factum est. nam quia dicit, {eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae sunt in Christo; tantum autem audiebant quia ille qui aliquando nos persequebatur, nunc euangelizat fidem quam aliquando uastabat, et in me magnificabant deum:} quare magnificabant deum, nisi quia antequam esset factum, rogabant deum?
dominus ergo noster primo amputauit multiloquium, ne multa uerba afferas ad deum, quasi uelis multis uerbis docere deum. quando ergo rogas, pietate opus est, non uerbositate. {scit enim pater uester quid uobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo.} nolite ergo multum loqui: quia nouit quid uobis necessarium sit. sed ne forte hic aliquis dicat: si nouit quid nobis sit necessarium, utquid uel pauca uerba dicimus? utquid oramus? ipse scit: det quod scit nobis necessarium. sed ideo uoluit ut ores, ut desideranti det, ne uilescat quod dederit: quia et ipsum desiderium ipse insinuauit. uerba ergo quae dominus noster Iesus Christus in oratione docuit, forma est desideriorum. non tibi licet petere aliud, quam quod ibi scriptum est.
{uos ergo,} inquit, {dicite: pater noster, qui es in coelis.} ubi uos - uidetis - deum patrem habere coepistis. sed habebitis, cum nati fueritis. quanquam et modo antequam nascamini, illius semine concepti estis, tanquam utero ecclesiae in fonte pariendi. {pater noster, qui es in coelis.} mementote, uos patrem habere in coelis. mementote, uos de patre Adam natos in mortem, de patre deo regenerandos ad uitam. quae et dicitis, in cordibus uestris dicite. sit orantis affectus, et erit exaudientis effectus. {sanctificetur nomen tuum.} quid rogas ut sanctificetur nomen dei? sanctum est. quid rogas, quod iam sanctum est? deinde cum rogas ut sanctificetur nomen ipsius, nonne quasi pro illo illum rogas, et non pro te? intellige, et pro te rogas. hoc enim rogas, ut quod semper sanctum est in se, sanctificetur in te. quid est, {sanctificetur?} sanctum habeatur, non contemnatur. ergo uides quia cum optas, tibi bonum optas. tibi enim malum est si contempseris nomen dei, non deo.
{ueniat regnum tuum.} cui dicimus? et si non petamus, non est uenturum regnum dei? de illo enim regno dicitur quod erit post finem saeculi. nam regnum semper habet deus; et nunquam est sine regno, cui seruit uniuersa creatura. sed quod regnum optas? de quo scriptum est in euangelio, {uenite, benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab initio saeculi.} ecce de quo dicimus, {ueniat regnum tuum.} ut in nobis ueniat, optamus; ut in illo inueniamur, optamus. nam ecce ueniet: sed quid tibi prodest, si ad sinistram te inueniet? ergo et hic tibi bene optas, pro te oras. hoc desideras, hoc cupis orando, ut sic uiuas, quomodo ad regnum dei, quod est omnibus sanctis dandum, pertineas. ergo, ut bene uiuas, tibi oras cum dicis, {ueniat regnum tuum.} pertineamus ad regnum tuum: ueniat et nobis quod uenturum est sanctis et iustis tuis.
{fiat uoluntas tua.} si non illud tu dicas, non faciet deus uoluntatem suam? memento quod in symbolo reddidisti: credo in deum patrem omnipotentem. si omnipotens est, cur oras ut fiat uoluntas eius? quid est ergo, {fiat uoluntas tua?} fiat in me, ut non resistam uoluntati tuae. ergo et hic pro te oras, et non pro deo. fiet enim uoluntas dei in te, etsi non fit a te. nam et quibus dicturus est, {uenite, benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi,} fiet in illis uoluntas dei, ut iusti et sancti accipiant regnum: et quibus dicturus est, {ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius;} fiet in illis uoluntas dei, ut mali damnentur in ignem sempiternum. aliud est, ut fiat a te. ut ergo fiat in te, non sine causa oras, nisi ut bene sit tibi. siue ergo bene sit tibi, siue male sit tibi, fiet in te: sed fiat et a te. quare ergo dico, {fiat uoluntas tua in coelo et in terra:} et non dico, fiat uoluntas tua a coelo et a terra? quia quod fit a te, ipse facit in te. nunquam fit a te, quod non ipse facit in te. sed aliquando facit in te, quod non fit a te: nunquam autem aliquid fit a te, si non facit in te.
quid est autem, {in coelo et in terra,} uel, {sicut in coelo et in terra?} faciunt angeli uoluntatem tuam, faciamus et nos. {fiat uoluntas tua, sicut in coelo et in terra.} mens coelum est, caro terra est. quando dicis, si tamen dicis, quod ait apostolus, {mente seruio legi dei, carne autem legi peccati;} fit uoluntas dei in coelo, sed nondum in terra. cum uero caro menti consenserit, et absorpta fuerit mors in uictoriam, ut nulla desideria carnalia remaneant cum quibus mens confligat; cum transierit rixa in terra, cum transierit bellum cordis, cum transierit quod dictum est, {caro concupiscit aduersus spiritum, et spiritus aduersus carnem; haec enim inuicem aduersantur, ut non ea quae uultis faciatis:} cum ergo hoc bellum transierit, omnisque concupiscentia in charitatem fuerit commutata, nihil in corpore remanebit quod spiritui resistat, nihil quod dometur, nihil quod frenetur, nihil quod calcetur; sed totum per concordiam perget ad iustitiam; fiet uoluntas dei in coelo et in terra. {fiat uoluntas tua in coelo et in terra.} perfectionem optamus, quando hoc oramus. item, {fiat uoluntas tua, sicut in coelo, et in terra.} in ecclesia spirituales coelum sunt, carnales terra sunt. {fiat} ergo {uoluntas tua, sicut in coelo et in terra:} ut quomodo tibi seruiunt spirituales, sic tibi mutati in melius seruiant et carnales. {fiat uoluntas tua, sicut in coelo et in terra.} est et alius sensus pius ualde. moniti enim sumus orare pro inimicis nostris. ecclesia, coelum est: inimici ecclesiae, terra sunt. quid est ergo, {fiat uoluntas tua, sicut in coelo, et in terra?} credant inimici nostri, quomodo et nos in te credimus: fiant amici, finiant inimicitias. terra sunt, ideo nobis aduersantur: coelum fiant, et nobiscum erunt.
{panem nostrum quotidianum da nobis hodie.} et hic iam manifestum est quod pro nobis oramus. quando dicis, {sanctificetur nomen tuum;} exponendum est tibi quia pro te oras, non pro deo. quando dicis, {fiat uoluntas tua,} et hoc exponendum tibi est, ne putes quod deo bene optas, ut fiat uoluntas ipsius, et non potius pro te oras. quando dicis, {ueniat regnum tuum;} et hoc exponendum est, ne putes quia deo bene optas, ut regnet. ab isto autem loco et deinceps usque in finem orationis, apparet quia pro nobis rogamus deum. quando dicis, {panem nostrum quotidianum da nobis hodie,} profiteris te mendicum dei. sed noli erubescere: quantumlibet quis sit diues in terra, mendicus dei est. stat mendicus ante domum diuitis: sed et ipse diues stat ante domum magni diuitis. petitur ab illo, et petit. si non egeret, aures dei oratione non pulsaret. et quid eget diues? audeo dicere, ipso pane quotidiano eget diues. quare enim abundant illi omnia? unde, nisi quia deus dedit? quid habebit, si deus subtrahat manum suam? nonne multi dormierunt diuites, et surrexerunt pauperes? et quod illi non deest, misericordiae dei est, non potentiae ipsius.
sed istum panem, charissimi, quo uenter impletur, quo caro quotidie reficitur; istum ergo panem uidetis deum dare, non solum laudatoribus suis, sed etiam blasphematoribus: qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. laudas, pascit te: blasphemas, pascit te. ut poenitentiam agas, exspectat te: sed si non te mutaueris, damnat te. quia ergo panem istum accipiunt a deo et boni et mali, putas non est aliquis panis quem petunt filii, de quo dicebat dominus in euangelio, {non est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus?} est plane. quis est iste panis? et quare dicitur quotidianus? et iste necessarius est: etenim sine illo uiuere non possumus; sine pane non possumus. impudentia est ut a deo petas diuitias: non est impudentia ut petas panem quotidianum. aliud est unde superbias, aliud est unde uiuas. tamen quia iste panis uisibilis et tractabilis datur et bonis et malis; est panis quotidianus quem petunt filii. ipse est sermo dei, qui nobis quotidie erogatur. panis noster quotidianus est: inde uiuunt non uentres, sed mentes. necessarius est nobis etiam nunc operariis in uinea; cibus est, non merces. operario enim duas res debet, qui illum conducit ad uineam, cibum, ne deficiat; et mercedem, unde gaudeat. cibus noster quotidianus in hac terra, sermo dei est, qui semper erogatur ecclesiis: merces nostra post laborem uita aeterna nominatur. iterum in isto pane nostro quotidiano si intelligas quod fideles accipiunt, quod accepturi estis baptizati; bene rogamus et dicimus, panem nostrum quotidianum da nobis hodie: ut sic uiuamus, ne ab illo altari separemur.
{et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.} et ista petitio non est exponenda quia pro nobis petimus. nobis enim debita demitti postulamus. debitores enim sumus, non pecuniarum, sed peccatorum. dicis modo forte: et uos? respondemus: et nos. et uos, episcopi sancti, debitores estis? et nos debitores sumus. et uos? absit, domine, noli tibi facere iniuriam. non iniuriam mihi facio, sed uerum dico: debitores sumus. {si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et ueritas in nobis non est.} et baptizati sumus, et debitores sumus. non quia aliquid remansit quod nobis in baptismo non dimissum fuerit: sed quia uiuendo contrahimus quod quotidie dimittatur. qui baptizantur et exeunt, sine debito ascendunt, sine debito pergunt. qui autem baptizantur et tenentur in hac uita, de fragilitate mortali contrahunt aliquid, unde et si non naufragatur, tamen oportet ut sentinetur. quia si non sentinatur, paulatim ingreditur unde tota nauis mergatur. et hoc orare, sentinare est. non tantum autem debemus orare, sed et eleemosynam facere: quia quando sentinatur ne nauis mergatur, et uocibus agitur et manibus. uocibus agimus, cum dicimus, {dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.} manibus autem agimus, cum facimus, {frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam. include eleemosynam in corde pauperis, et ipsa pro te exorabit ad dominum.}
dimissis ergo peccatis omnibus per lauacrum regenerationis, in magnas angustias contrusi fuerimus, si non nobis daretur quotidiana mundatio sanctae orationis. eleemosynae et orationes mundant peccata; tantum ne talia committantur, unde necesse sit separari nos a pane quotidiano; uitantes debita, quibus debetur certa et seuera damnatio. nolite uos iustos dicere, quasi non habeatis unde dicatis, {dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.} abstinentes ab idololatria, a constellationibus mathematicorum, a remediis incantatorum; abstinentes a deceptionibus haereticorum, a conscissionibus schismaticorum; abstinentes ab homicidiis, ab adulteriis et fornicationibus, a furtis et rapinis, a falsis testimoniis; et si qua forte alia, non dico quae exitiales exitus habent, unde necesse sit praecidi ab altari, et ligari in terra ut ligetur in coelo, ualde periculose et mortifere, nisi soluatur in terra quod soluatur in coelo: istis ergo exceptis, non deest unde homo peccet. quod non oportet uidendo libenter, peccat. et quis teneat oculi uelocitatem? quandoquidem dicitur oculus inde accepisse nomen, a uelocitate. quis teneat aurem uel oculum? oculi, cum uolueris, claudi possunt, et cito clauduntur: aures cum conatu claudis, manum leuas, peruenis ad illas: et si tibi aliquis manus teneat, patent; nec potes eas claudere aduersus uerba maledica, impura, blandientia et decipientia. cum aliquid, quod non oportet, audieris, etsi non feceris, nonne aure peccas? audis mali aliquid libenter. lingua mortifera quanta peccata committit? aliquando talia, quibus homo ab altari separetur. ad illam pertinet materies blasphemiarum: et multa etiam inania dicuntur, quae ad rem non pertinent. nihil mali faciat manus; non currat pes ad aliquid mali; non dirigatur oculus in lasciuiam; non auris libenter pateat turpitudini; non moueatur lingua ad id quod non decet: dic, cogitationes quis tenet? fratres mei, plerumque oramus, et aliunde cogitamus, quasi obliti ante quem stemus, aut ante quem proni iaceamus. ista omnia si colligantur contra nos, num ideo non premunt, quia minuta sunt? quid interest, utrum te plumbum premat, an arena? plumbum una massa est, arena minuta grana sunt, sed copia te premunt. minuta sunt peccata: non uides de guttis minutis flumina impleri, et fundos trahi? minuta sunt, sed multa sunt.
quotidie ergo dicamus; et corde uero dicamus, et quod dicimus faciamus: {dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.} sponsionem facimus cum deo, pactum et placitum. hoc tibi dicit dominus deus tuus: dimitte, et dimitto. non dimisisti: tu contra te tenes, non ego. sane, charissimi filii mei, quoniam scio quid uobis expediat in oratione dominica, et maxime in tota oratione ista sententia, {dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris:} audite me. baptizandi estis, omnia dimittite: quisque quod habet aduersus aliquem in corde suo, dimittat ex corde. sic intrate, et certi estote omnia prorsus uobis dimitti quae contraxistis, et ex parentibus nascendo secundum Adam cum originali peccato, propter quod peccatum cum paruulis curritis ad gratiam saluatoris, et quidquid uiuendo addidistis, dictis, factis, cogitationibus, omnia dimittuntur: et exibitis inde tanquam a conspectu domini uestri, cum securitate omnium debitorum.
iam propter illa quotidiana peccata, de quibus locutus sum, quia necessarium est uobis dicere, uelut quotidiana mundatione ista, {dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;} quid facietis? habetis inimicos: quis enim uiuat in hac terra non habens inimicum? intendite uobis, diligite illos. nullo modo tibi potest nocere saeuiens inimicus, quantum tibi noces, si non diligis inimicum. ille enim nocere potest aut uillae tuae, aut pecori tuo, aut domui tuae, aut seruo tuo, aut ancillae tuae, aut filio tuo, aut coniugi tuae; aut, ut multum, si illi data fuerit potestas, carni tuae? numquid, quomodo tu, animae tuae? extendite uos ad istam perfectionem, charissimi, exhortor uos. sed numquid ego illud donaui uobis? ille uobis donauit, cui dicitis, {fiat uoluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra.} tamen non uobis uideatur impossibile: ego scio, ego noui, ego probaui esse homines Christianos, qui diligunt inimicos suos. si uobis impossibile uisum fuerit, non faciatis. primo credite posse fieri: et orate, ut fiat in uobis uoluntas dei. quid enim tibi prodest malum inimici tui? si malum multum haberet, nec inimicus tuus esset. bonum illi opta, finiat mala, et non erit tibi inimicus. non enim inimica est tibi in illo natura humana, sed culpa. numquid ideo tibi est inimicus, quod habet animam et carnem? hoc est quod tu: animam habes, animam habet; carnem habes, carnem habet. consubstantialis tuus est: simili de terra facti estis; a domino animati estis. hoc est ille quod tu: respice fratrem tuum. primi duo parentes nostri erant, Adam et Eua; ille pater, illa mater: ergo nos fratres. omittamus originem primam: deus pater, ecclesia mater: ergo nos fratres. sed inimicus meus paganus est, Iudaeus est, haereticus est; et unde iamdudum dixi, {fiat uoluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra.} o ecclesia, inimicus tuus est paganus, Iudaeus, haereticus: terra est. si coelum es, inuoca patrem qui est in coelis, et pro inimicis tuis ora: quia et Saulus inimicus erat ecclesiae; sic oratum est pro illo, factus est amicus. non solum destitit esse persecutor, sed laborauit ut esset adiutor. et si uerum quaeras, oratum est contra illum: sed contra eius malitiam, non naturam. ora et tu contra malitiam inimici tui: illa moriatur, et ille uiuat. si enim mortuus fuerit inimicus tuus, quasi inimico caruisti, sed nec amicum inuenisti. si autem mortua fuerit malitia eius: et inimicum amisisti, et amicum inuenisti.
adhuc dicitis: quis potest? quis illud fecit? deus illud faciat in cordibus uestris. et ego scio, pauci illud faciunt, magni sunt qui faciunt, spirituales faciunt. numquid tales sunt omnes in ecclesia fideles ad altare accedentes, corpus et sanguinem Christi sumentes? numquid tales sunt omnes? et tamen omnes dicunt, {dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.} si respondeat illis deus: quid a me petitis ut faciam quod promisi, quando uos non facitis quod praecepi? quid promisi? dimittere debita uestra. quid praecepi? ut et uos dimittatis debitoribus uestris. quomodo potestis hoc facere, si non diligatis inimicos? quid ergo facturi sumus, fratres? ad tantam paucitatem redigitur grex Christi? si soli illi debent dicere, {dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris,} qui diligunt inimicos; nescio quid faciam, nescio quid dicam. dicturus enim uobis sum: si non diligitis inimicos uestros, nolite orare? non audeo: imo ut diligatis, orate. sed numquid uobis dicturus sum: si non diligitis inimicos uestros, nolite in oratione dominica dicere, {dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris?} puta quia dico, nolite dicere. si non dixeritis, non dimittuntur: si dixeritis, et non feceritis, non dimittuntur. ergo dicendum est et faciendum, ut dimittantur.
inimico saltem petenti detur uenia. uideo aliquid unde possum, non paucitatem Christianam, sed multitudinem consolari: et scio quia hoc desideratis audire. {dimittite, ut dimittatur uobis,} Christus dixit. et uos in oratione quid dicitis? unde modo tractamus: {dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.} sic dimitte, domine, quomodo dimittimus. hoc dicis: sic dimitte, pater, qui es in coelis, debita nostra, quomodo et nos dimittimus debitoribus nostris. hoc enim facere debetis: quod si non feceritis, peribitis. quando inimicus ueniam petit, continuo dimittatis. et hoc multum ad uos? multum ad te erat, inimicum diligere saeuientem: multum est ad te, hominem diligere supplicantem? quid dicis? saeuiebat, et oderas. mallem nec tunc odisses: mallem tunc, cum saeuientem patereris, dominum recordareris dicentem, {pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.} hoc ergo magnopere uellem, ut etiam eo tempore, cum in te saeuiebat inimicus, respiceres dominum deum tuum ista dicentem. sed forte dicturus es: fecit ille, sed ut dominus, quia Christus, quia dei filius, quia unigenitus, quia uerbum caro factum. quid ego malus et inualidus homo? si multum est ad te dominus tuus, cogitetur a te conseruus tuus. Stephanus sanctus lapidabatur: et inter lapides genu fixo pro inimicis orabat, et ait, {domine, ne statuas illis hoc peccatum.} illi lapides mittebant, non ueniam postulabant: et ille pro eis orabat. talem te esse uolo: extende te. quid trahis semper cor in terra? audi, sursum cor: extende, dilige inimicos. si non potes diligere saeuientem, dilige uel petentem. dilige hominem qui tibi dicit: frater, peccaui, ignosce mihi. tunc si non ignoueris, non dico, deles orationem de corde tuo; sed deleberis de libro dei.
si autem uel tunc ignoueris, uel tunc ex corde dimiseris odium: odium dico dimittas ex corde, non disciplinam. quid si ille qui petit ueniam, castigandus est a me? fac quod uis: puto enim quod filium tuum diligis et quando caedis. lacrymas uapulantis non curas; quia ei haereditatem seruas. ego hoc dico, ut de corde dimittas odium, quando a te ueniam petit inimicus. sed forte dicis: mentitur, fingit. o iudex cordis alieni, dic mihi cogitationes patris tui, dic mihi hesternas tuas. rogat, ueniam petit: dimitte, prorsus dimitte. si non dimiseris, non illi noces, sed tibi. nam ille scit quid est facturus. non uis tu dimittere conseruus conseruo tuo: ibit ad dominum uestrum, et dicet ei, domine, rogaui conseruum meum, ut dimitteret mihi, et noluit dimittere; tu mihi dimitte. numquid non licet domino debita relaxare serui sui? ille accepta uenia a domino recedit absolutus, tu remanes obligatus. quomodo obligatus? uenturum est tempus orationis, uenturum est ut dicas, {dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris:} respondebit tibi dominus, {serue nequam, cum tanta mihi deberes, rogasti me, et dimisi tibi; nonne oportebat et te misereri conserui tui, sicut et ego tui misertus sum.} de euangelio sunt uerba ista, non de corde meo. si autem rogatus dimiseris ueniam postulanti, iam potes dicere orationem istam. et si nondum idoneus es diligere saeuientem, tamen orationem istam potes dicere, {dimitte nobis debita nostri, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.} transeamus ad reliqua.
{et ne nos inferas in tentationem. dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris,} propter praeterita peccata dicimus, quae non possumus facere, ut facta non sint. potes agere, ut non facias quod fecisti: quid agis. ut non sit factum quod fecisti? propter illa quae iam facta sunt, ista tibi sententia orationis subuenit: {dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.} propter illa in quae potes incidere, quid facies? {ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo;} hoc est, ab ipsa tentatione.
et erunt petitiones illae tres, {sanctificetur nomen tuum. ueniat regnum tuum, fiat uoluntas tua, sicut in coelo et in terra:} tres istae petitiones sunt propter uitam humanam. semper enim sanctificatum in nobis debet esse nomen dei, semper in regno eius esse debemus, semper uoluntatem eius facere debemus. hoc in aeternum erit. panis quotidianus modo est necessarius. iam ab hoc articulo caetera quae oramus, ad praesentis uitae necessitatem pertinent. panis quotidianus in hac uita necessarius est; dimitti debita nostra in hac uita necessarium est. nam cum ad illam ueniemus, debita finimus. in hac terra tentatio est, in hac terra periculose nauigatur, in hac terra per rimas fragilitatum subintrat aliquid, quod debeat sentinari. cum autem facti fuerimus aequales angelis dei, absit ut dicamus, absit ut rogemus deum, ut dimittat debita nostra, quae nulla erunt. hic ergo panis quotidianus, hic ut debita dimittantur, hic ut non intremus in tentationem; quia in illa uita tentatio non intrat: hic ut liberemur a malo; quia in illa uita malum nullum, sed bonum sempiternum permanebit.