reddidistis quod creditis, audite quid oretis. quoniam inuocare non possetis, in quem non credidissetis, apostolo dicente, {quomodo inuocabunt, in quem non crediderunt?} ideo prius symbolum didicistis, ubi est regula fidei uestrae breuis et grandis: breuis, numero uerborum; grandis pondere sententiarum. oratio autem quam hodie accipitis tenendam, et ad octo dies reddendam, sicut audistis cum euangelium legeretur, ab ipso domino dicta est discipulis ipsius, et ab ipsis peruenit ad nos; quoniam in omnem terram exiuit sonus eorum.
ergo nolite inhaerere terrenis, qui patrem inuenistis in coelis. dicturi enim estis, {pater noster, qui es in coelis.} ad magnum genus pertinere coepistis. sub isto patre fratres sunt dominus et seruus: sub isto patre fratres sunt imperator et miles: sub isto patre fratres sunt diues et pauper. omnes Christiani fideles diuersos in terra habent patres, alii nobiles, alii ignobiles: unum uero patrem inuocant, qui est in coelis. si ibi est pater noster, ibi nobis praeparatur haereditas. talis est autem iste pater, cum quo possideamus quod donat. dat enim haereditatem, sed non moriens illam nobis derelinquit. non enim ipse discedit, sed ille permanet, ut nos accedamus. quia ergo audiuimus a quo petamus, sciamus et quid petamus, ne forte talem patrem male petendo offendamus.
quid ergo nos docuit dominus Iesus Christus petere a patre, qui est in coelis? {sanctificetur nomen tuum.} quale beneficium est, quod petimus a deo, ut sanctificetur nomen eius? nomen dei semper est sanctum: quare ergo petimus ut sanctificetur, nisi ut nos per ipsum sanctificemur? quod ergo semper sanctum est, ut in nobis sanctificetur oramus. sanctificetur in uobis nomen dei, quando baptizamini. utquid hoc orabitis, cum baptizati fueritis, nisi ut quod accipietis perseueret in uobis?
sequitur alia petitio: {ueniat regnum tuum.} siue petamus, siue non petamus, uenturum est regnum dei. quare ergo petimus, nisi ut ueniat et nobis, quod uenturum est omnibus sanctis; ut et nos deus in numero sanctorum suorum habeat, quibus uenturum est regnum eius?
dicimus tertia petitione, {fiat uoluntas tua, sicut in coelo, et in terra.} quid est hoc? ut quomodo tibi seruiunt angeli in coelo, et nos tibi seruiamus in terra. angeli autem ipsius sancti obediunt illi, non illum offendunt; faciunt iussa amando cum. hoc ergo oramus, ut et nos praecepta dei charitate faciamus. iterum uerba ista aliter intelliguntur. {fiat uoluntas tua, sicut in coelo, et in terra.} coelum in nobis anima est, terra in nobis corpus est. quid est ergo, {fiat uoluntas tua, sicut in coelo, et in terra?} sicut et nos audimus praecepta tua, sic nobis consentiat caro nostra; ne dum contendunt caro et spiritus, praecepta dei minus implere possimus.
sequitur in oratione: {panem nostrum quotidianum da nobis hodie.} siue exhibitionem corpori necessariam petamus a patre, in pane significantes quidquid nobis est necessarium, siue quotidianum panem illum intelligamus, quem accepturi estis de altari, bene petimus ut det nobis eum. quid est enim quod oramus, nisi ne mali aliquid admittamus, unde a tali pane separemur? et uerbum dei quod quotidie praedicatur, panis est. non enim quia non est panis uentris, ideo non est panis mentis. cum autem uita ista transierit, nec panem illum quaeremus quem quaerit fames; nec sacramentum altaris habemus accipere, quia ibi erimus cum Christo, cuius corpus accipimus; nec uerba nobis ista dici habent, quae dicimus uobis, nec codex legendus est, quando ipsum uidebimus quod est uerbum dei, per quod facta sunt omnia, quo pascuntur angeli, quo illuminantur angeli, quo sapientes fiunt angeli, non quaerentes uerba locutionis anfractuosae; sed bibentes unicum uerbum, unde impleti ructuant laudes, et non deficiunt in laudibus. {beati} enim, ait psalmus, {qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te.}
ergo in hac uita petimus quod sequitur: {dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.} in baptismo omnia debita, id est, peccata prorsus dimittuntur nobis. sed quia nemo hic potest uiuere sine peccato, et si non magno crimine unde separetur ab illo pane, tamen nemo potest sine peccatis esse in hac terra, et non possumus accipere nisi unum baptismum semel; in oratione accipimus, unde quotidie lauemur, ut nobis peccata nostra quotidie dimittantur: sed si faciamus quod sequitur, {sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.} itaque, fratres mei, moneo uos, in dei gratia filios meos, et sub illo patre fratres meos, moneo uos, ut quando aliquis offendit et peccat in uos, et uenit et confitetur, et petit a uobis ueniam, ignoscatis illi, et continuo ex corde dimittatis; ne uobis a deo ueniam uenientem prohibeatis. si enim non dimittitis uos, nec ille dimittet uobis. ergo et hoc in ista uita petimus: quia et hic possunt dimitti, ubi possunt haberi peccata. in illa autem uita non dimittuntur, quia nec habentur.
deinde petimus dicentes, {ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo.} et hoc in ista uita nobis necessarium est petere, ne inferamur in tentationem, quia hic sunt tentationes; et liberemur a malo, quia hic est malum. ac per hoc omnes istae petitiones septem, tres ad uitam aeternam pertinent, quatuor ad uitam praesentem. {sanctificetur nomen tuum:} semper erit. {ueniat regnum tuum:} hoc regnum semper erit. {fiat uoluntas tua, sicut in coelo, et in terra:} semper erit. {panem nostrum quotidianum da nobis hodie:} non semper erit. {dimitte nobis debita nostra:} non semper erit. {ne nos inferas in tentationem:} non semper erit. {sed libera nos a malo:} non semper erit; sed ubi est tentatio, et ubi est malum, ibi necessarium est ut petamus.