sanctum euangelium cum legeretur, audiuimus exsultasse dominum Iesum in spiritu, et dixisse: {confiteor tibi, pater, domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et reuelasti ea paruulis.} hucusque interim uerba domini, si digne, si diligenter, si quod primum est, pie consideremus; inuenimus primitus, non semper cum in scripturis legimus confessionem, debere nos intelligere uocem peccatoris. maxime autem hoc dicendum fuit, et hinc admonenda charitas uestra: quia mox ut hoc uerbum sonuit in ore lectoris, secutus est etiam sonus tunsionis pectoris uestri, audito scilicet quod dominus ait, {confiteor tibi, pater.} in hoc ipso quod sonuit, {confiteor,} pectora tutudistis. tundere autem pectus quid est, nisi arguere quod latet in pectore, et euidenti pulsu occultum castigare peccatum? quare hoc fecistis, nisi quia audistis, {confiteor tibi, pater? confiteor,} audistis: qui confitetur, non attendistis. nunc ergo aduertite. si, {confiteor,} Christus dixit, a quo longe est omne peccatum: non solius est peccatoris, sed etiam aliquando laudatoris. confitemur ergo, siue laudantes deum, siue accusantes nos ipsos. pia est utraque confessio, siue cum te reprehendis, qui non es sine peccato; siue cum illum laudas, qui non potest habere peccatum.
si autem bene cogitemus, reprehensio tua, laus ipsius est. quare enim iam confiteris in accusatione peccati tui? in accusatione tui ipsius quare confiteris, nisi quia ex mortuo uiuus factus es? scriptura quippe ait: {a mortuo, quasi qui non sit, perit confessio.} si perit a mortuo confessio, qui confitetur uiuit: et si peccatum confitetur, utique a morte reuixit. si peccati confessor reuixit a morte, quis eum suscitauit? nullus mortuus est sui ipsius suscitator. ille se potuit suscitare, qui mortua carne non mortuus est. etenim hoc suscitauit quod mortuum fuerat. ille se suscitauit, qui uiuebat in se, in carne autem sua suscitanda mortuus erat. non enim pater solus filium suscitauit, de quo dictum est ab apostolo, {propter quod et deus eum exaltauit:} sed etiam dominus se ipsum, id est, corpus suum; unde dicit, {soluite templum hoc, et in triduo suscitabo illud.} mortuus est autem peccator, maxime ille quem moles consuetudinis premit, quasi sepultus est Lazarus. parum enim erat, quia mortuus; etiam sepultus. quisquis igitur malae consuetudinis, malae uitae, terrenarum scilicet cupiditatum mole premitur, ita ut in illo iam factum sit, quod in quodam psalmo miserabiliter dicitur, {dixit stultus in corde suo, non est deus;} fit talis, de quali dictum est, {a mortuo, uelut qui non sit, perit confessio.} quis eum suscitabit, nisi qui remoto lapide clamauit, dicens: {Lazare, prodi foras?} quid est autem foras prodire, nisi quod occultum erat foras prodere? qui confitetur, foras prodit. foras prodire non posset, nisi uiueret: uiuere non posset, nisi resuscitatus esset. ergo in confessione sui accusatio, dei laudatio est.
dicit ergo aliquis, quid prodest ecclesia, si iam confessor uoce dominica resuscitatus prodit? quid prodest ecclesia confitenti, cui dominus ait: {quae solueritis in terra, soluta erunt et in coelo?} ipsum Lazarum attende: cum uinculis prodit. iam uiuebat confitendo; sed nondum liber ambulabat, uinculis irretitus. quid ergo facit ecclesia, cui dictum est, {quae solueritis, soluta erunt;} nisi quod ait dominus continuo ad discipulos, {soluite illum, et sinite abire?}
siue ergo nos accusemus, siue deum laudemus, bis deum laudamus. si pie nos accusamus, deum utique laudamus. quando deum laudamus, tanquam eum qui sine peccato est praedicamus: quando autem nos ipsos accusamus, ei per quem resurreximus, gloriam damus. hoc si feceris, nullam occasionem inuenit inimicus, qua te circumueniat ante iudicem. cum enim tu ipse fueris accusator, et dominus liberator; quid erit ille, nisi calumniator? merito ille hinc sibi tutelam prouidit aduersus inimicos, non conspicuos, carnem et sanguinem, miserandam potius, quam cauendam; sed aduersus illos inimicos contra quos apostolus nos hortatur ut armemur: {non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem:} id est, aduersus homines quos uidetis saeuire in uos. uasa sunt, alius utitur: organa sunt, alius tangit. {immisit se,} inquit, {diabolus in cor Iudae, ut traderet dominum.} ait aliquis: quid ergo ego feci? audi apostolum: {neque detis locum diabolo.} tu mala uoluntate locum dedisti: intrauit, possedit, utitur. si locum non dares, non possideret.
ergo nos admonens ait, {non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates.} possit quisque putare aduersus reges terrae, aduersus potestates saeculi. quare? ipsi non caro et sanguis? semel dictum est, {non aduersus carnem et sanguinem.} auertere ab omni homine. qui ergo restant inimici? {aduersus principes et potestates spiritualis nequitiae, rectores mundi.} quasi plus dedit diabolo et angelis eius. plus dedit, rectores mundi appellauit. sed ne male intelligas, exponit quid sit mundus, cuius sunt illi rectores. {rectores mundi, tenebrarum harum.} quid est, {mundi tenebrarum harum?} quibus est rector, dilectoribus suis et infidelibus, plenus est mundus. has apostolus appellat tenebras. harum rectores, diabolus et angeli eius. hae tenebrae non naturales sunt, non incommutabiles sunt: mutantur, et lux efficiuntur; credunt, et credendo illuminantur. quod cum in eis factum fuerit, audient, {fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino.} nam quando tenebrae, non in domino: iterum quando lux, non in te, sed in domino. quid enim habes quod non accepisti? quia ergo sunt inuisibiles inimici, inuisibiliter sunt expugnandi. quippe hostem uisibilem uincis feriendo: inuisibilem uincis credendo. uisibilis est hostis homo; uisibile est et ferire: inuisibilis est hostis diabolus; inuisibile est et credere. est ergo pugna inuisibilis aduersus inuisibiles inimicos.
ab his inimicis quomodo se tutum dicit quidam? hoc enim coeperam dicere, et necesse habui de istis inimicis aliquanta cum mora tractare. iam ergo cognitis inimicis, uideamus tutelam. {laudans inuocabo dominum, et ab inimicis meis saluus ero.} habes quid agas. laudans inuoca: sed dominum laudans inuoca. si enim te laudaueris, ab inimicis tuis saluus non eris. laudans inuoca dominum, et ab inimicis tuis saluus eris. quia quid ait ipse dominus? {sacrificium laudis glorificabit me; et ibi uia est, ubi ostendam illi salutare meum.} ubi uia? in sacrificio laudis. noli pedem extra hanc uiam mittere. in uia esto: a uia noli recedere; a laude domini nec unguem, nedum pedem. si enim uolueris ab hac uia deuiare, et pro domino te laudare, non eris saluus ab illis inimicis: quia de ipsis dictum est, {iuxta semitam scandala posuerunt mihi.} quidquid ergo putaueris boni te habere abs te, deuiasti a laude dei. quid iam miraris, si te seducit inimicus, quando tui ipsius seductor es? audi apostolum: {qui enim putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum seducit.}
dominum ergo attende confitentem: {confiteor tibi, pater, domine coeli et terrae. confiteor tibi,} laudo te. laudo te, non accuso me. quantum autem pertinet ad ipsius hominis susceptionem, tota gratia, singularis gratia, perfecta gratia. quid meruit homo ille qui Christus est, si tollas gratiam, et tantam gratiam, qua unum oportebat esse Christum, et ipsum esse quem nouimus? tolle gratiam istam, quid Christus, nisi homo? quid nisi quod tu? suscepit animam, suscepit corpus, suscepit plenum hominem: coaptat sibi, unam facit dominus cum seruo personam. quanta ista gratia? Christus in coelo, Christus in terra: simul Christus et in coelo et in terra: nec duo Christi, sed idem Christus et in coelo et in terra. Christus apud patrem, Christus in utero uirginis: Christus in cruce, Christus apud inferos subueniens quibusdam: ea autem ipsa die Christus in paradiso cum latrone confitente. et ibi latro quid meruit, nisi quia illam uiam tenuit, ubi ostendit salutare suum? a qua tibi pes non exeat. in eo enim quod se accusauit, deum laudauit, et uitam suam beatam fecit. praesumpsit quidem a domino, et ait illi, {domine, memento mei, cum ueneris in regnum tuum.} considerabat enim facinora sua, et pro magno habebat, si ei uel in fine parceretur. dominus autem continuo, cum ille diceret, {memento mei;} sed quando? {cum ueneris in regnum tuum: amen,} inquit, {dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.} misericordia obtulit quod miseria distulit.
audi ergo dominum confitentem: {confiteor tibi, pater, domine coeli et terrae.} quid confiteor? in quo te laudo? haec enim confessio, ut dixi, laudem habet. {quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et reuelasti ea paruulis.} quid est hoc, fratres? a contrario sensu intelligite. {abscondisti haec,} inquit, {a sapientibus et prudentibus:} et non dixit, reuelasti ea stultis et imprudentibus: sed ait, {abscondisti} quidem {a sapientibus et prudentibus, et reuelasti ea paruulis.} sapientibus et prudentibus irridendis, arrogantibus falso grandibus, uere autem tumentibus, opposuit non insipientes, non imprudentes, sed paruulos. qui sunt paruuli? humiles. ergo, {abscondisti haec a sapientibus et prudentibus.} nomine sapientium et prudentium, superbos intelligi ipse exposuit, cum ait, {reuelasti ea paruulis.} ergo abscondisti non paruulis. quid est, non paruulis? non humilibus. quid est, non humilibus, nisi superbis? o uia domini. aut non erat, aut latebat, ut reuelaretur nobis. unde dominus exsultauit? quia reuelatum est paruulis. debemus esse paruuli; nam si uoluerimus esse magni, quasi sapientes et prudentes, non nobis illud reuelatur. qui sunt magni? sapientes et prudentes. {dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt.} habes remedium a contrario. si dicendo te esse sapientem stultus factus es; dic te stultum, et sapiens eris. sed dic: dic, et intus dic; quia sic est ut dicis. si dicis, noli coram hominibus dicere, et coram deo non dicere. prorsus quod ad te ipsum pertinet, quod ad tua, tenebrosus es. quid est enim aliud esse stultum, nisi esse tenebrosum in corde? denique de illis sic ait, {dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt.} antequam hoc dicerent, quid rursum? {et obscuratum est insipiens cor eorum.} dic quia tu tibi lumen non es. ut multum, oculus es; lumen non es. quid prodest patens et sanus oculus, si lumen desit? ergo dic, a te tibi lumen non esse; et clama quod scriptum est, {tu illuminabis lucernam meam, domine:} lumine tuo, {domine, illuminabis tenebras meas.} meae enim nihil nisi tenebrae: tu autem lumen fugans tenebras, illuminans me: non a me mihi lumen existens; sed lumen non participans, nisi in te.
sic et Ioannes amicus sponsi, Christus putabatur, lumen putabatur. {non erat ille lumen; sed ut testimonium perhiberet de lumine.} quod autem erat lumen? {erat lumen uerum.} quid est uerum? {quod illuminat omnem hominem.} si uerum lumen quod illuminat omnem hominem; ergo et Ioannem recte dicentem, recte confitentem, {nos autem de plenitudine eius accepimus.} uide si aliud dixit, quam, {tu illuminabis lucernam meam, domine.} denique iam illuminatus, testimonium perhibebat. propter caecos, lucerna diei testimonium perhibebat. uide quia lucerna est: {uos,} inquit, {misistis ad Ioannem, et uoluistis exsultare ad horam in lumine eius: ille erat lucerna ardens et lucens. ille lucerna,} hoc est, res illuminata, accensa ut luceret. quae accendi potest, potest et exstingui. sed ut non exstinguatur, uentum superbiae non patiatur. ergo, confiteor tibi, pater, domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, lumen se putantibus, et tenebrae erant; et eo quod tenebrae erant, et lumen se putabant, nec illuminari potuerunt. illi autem qui tenebrae erant, et tenebras se esse confitebantur, paruuli erant, non magni; humiles erant, non superbi. recte ergo dicebant, tu illuminabis lucernam meam, domine. se agnoscebant, dominum laudabant, a uia salutari non recedebant. laudantes dominum inuocabant, et ab inimicis suis salui erant.
conuersi ad dominum deum patrem omnipotentem, puro corde ei, quantum potest paruitas nostra, maximas atque uberes gratias agamus; precantes toto animo singularem mansuetudinem eius, ut preces nostras in beneplacito suo exaudire dignetur, inimicum a nostris actibus et cogitationibus sua uirtute expellat, nobis multiplicet fidem, gubernet mentem, spirituales cogitationes concedat, et ad beatitudinem suam perducat, per Iesum Christum filium eius, amen.