mirum quibusdam uidetur, fratres mei, cum audiunt
dominum
dicentem, {uenite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos. tollite iugum meum super uos, et discite a me quoniam mitis sum et humilis corde, et inuenietis re
quiem animabus uestris. iugum enim meum lene est, et sarcina mea leuis est:} et considerant eos qui iugum ipsum intrepida ceruice subierunt et illam sarcinam mansuetissimis humeris acceperunt, tantis agitari et exerceri difficultatibus huius saeculi, ut n
on a laboribus ad quietem, sed a quiete ad laborem uocati uideantur; cum et apostolus dicat, {omnes qui uolunt in Christo pie uiuere, persecutionem patientur.} ait ergo aliquis: quomodo iugum lene est, et sarcina leuis, quandoquidem illud iugum et sarcina
m ferre, nihil est aliud, quam pie uiuere in Christo? et quomodo dicitur, {uenite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos:} ac non potius dicitur, uenite, qui uacatis, ut laboretis? nam et uacantes inuenit, quos conduxit in uinea
m, ut ferrent aestum diei. et sub illo iugo leni et sarcina leui, audimus apostolum dicere: {in omnibus commendantes nosmetipsos, tanquam dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis} et caetera. et ali
o loco in eadem epistola: {a Iudaeis quinquies quadragenas, una minus, accepi. ter uirgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui:} et caetera pericula quae numerari quidem possunt, sed tolerari, nisi spir
itu sancto iuuante, non possunt.
omnia ergo illa quae commemorauit aspera et grauia,
frequentius et abundantius sustinebat: sed profecto aderat ei spiritus sanctus, qui in exterioris hominis corruptione, interiorem renouaret de die in diem, et gustata requie spirituali in aff
luentia deliciarum dei, in spe beatitudinis futurae omnia praesentia deliniret aspera, et omnia grauia releuaret. ecce quam suaue iugum Christi portabat, et quam leuem sarcinam: ut omnia illa, quae superius enumerata dura et immania omnis auditor horresci
t, leuem tribulationem diceret; intuens interioribus et fidelibus oculis, quanto pretio temporalium emenda sit futura uita, non pati aeternos labores impiorum, et sine ulla sollicitudine perfrui aeterna felicitate iustorum. secari et uri se homines patiun
tur, ut dolores non aeterni, sed aliquanto diuturnioris ulceris, acriorum dolorum pretio redimantur. in languida et incerta uacationis breuissimae atque ultima uita, immanissimis bellis miles atteritur; pluribus fortasse annis in laboribus inquietus, quam
in otio quieturus. quibus tempestatibus et procellis, quam horribili et tremenda saeuitia coeli et maris importuni sunt mercatores, ut diuitias uentosas acquirant, maioribus quam quibus acquisitae sunt, periculis et tempestatibus plenas? quos aestus, qua
e frigora, quae pericula ab equis, a fossis, a praecipitiis, a fluminibus, a feris perferunt uenatores? quem laborem esuriendi et sitiendi, quantas uilissimi et sordidissimi cibi et potus angustias, ut bestiam capiant? et interdum nec ipsius bestiae carne
s, propter quam haec tanta sustinent, sunt epulis necessariae. quanquam etsi aper ceruusque capiatur, magis suaue sit uenantis animo quia captus est, quam comedentis palato quia coctus est. quantis cruciatibus prope quotidianarum plagarum tenera puerorum
aetas subditur? quantis etiam in scholis uigiliarum et abstinentiae molestiis exercentur, non propter discendam sapientiam, sed propter opes honoresque uanitatis, ut numeros, et litteras, et disertas fallacias eloqui discant?
sed in his omnibus qui haec non amant, eadem grauia
patiuntur: qui uero amant, eadem quidem, sed non grauia pati uidentur. omnia enim saeua et immania, prorsus facilia et prope nulla efficit amor. quanto ergo certius ac facilius ad ueram beati
tudinem charitas facit, quod ad miseriam, quantum potuit, cupiditas fecit? quam facile toleratur quaelibet aduersitas temporalis, ut aeterna poena uitetur, et aeterna requies comparetur? non immerito ille uas electionis cum ingenti laetitia dixit: {non su
nt condignae passiones huius temporis, ad superuenturam gloriam, quae reuelabitur in nobis.} ecce unde illud iugum suaue est, et sarcina leuis. et si angusta est paucis eligentibus, facilis tamen omnibus diligentibus. dicit psalmista: {propter uerba labio
rum tuorum, ego custodiui uias duras.} sed quae dura sunt laborantibus, eisdem ipsis mitescunt amantibus. propter quod ita diuinae pietatis dispensatione actum est, ut interior homo, qui renouatur de die in diem, non adhuc sub lege positus, sed iam sub gr
atia exoneratus sarcinis innumerabilium obseruationum, quod erat reuera graue iugum, sed durae ceruici conuenienter impositum, facilitate simplicis fidei, et bonae spei, et sanctae charitatis, quidquid molestiarum exteriori homini forinsecus intulisset il
le princeps qui missus est foras, interiori gaudio leue fieret. nihil enim tam facile est bonae uoluntati, quam ipsa sibi: et haec sufficit deo. quantumlibet ergo saeuiat iste mundus, uerissime angeli nato in carne domino clamauerunt, {gloria in excelsis
deo, et in terra pax hominibus bonae uoluntatis:} quia eius qui natus erat, suaue iugum est, et sarcina leuis. et sicut dicit apostolus, {fidelis deus qui nos non sinit tentari supra id quod possumus ferre; sed facit cum tentatione etiam exitum, ut possim
us sustinere.}