euangelium nos admonuit lectione praesenti, de thesauro coelesti loqui charitati uestrae. neque enim, sicut infideles auari putant, deus noster perdere nos uoluit res nostras: si bene intelligatur, et pie credatur, et deuote accipiatur quod praeceptum est nobis; non nobis praecepit ut perderemus, sed locum ostendit ubi poneremus. nemo enim potest nisi cogitare de thesauro suo, et quodam cordis itinere diuitias suas sequi. si ergo in terra obruuntur, ima petit cor: si autem in coelo reseruantur, sursum erit cor. si ergo uolunt facere Christiani quod norunt se etiam profiteri: neque enim hoc omnes qui audiunt nouerunt; atque utinam non frustra nouerint, qui nouerunt: qui ergo uult cor sursum habere, ibi, ibi ponat quod amat; et in terra positus carne, cum Christo habitet corde: et sicut ecclesiam praecessit caput eius, sic Christianum praecedat cor eius. quomodo membra itura sunt quo praecessit caput Christus, sic iterum resurgens iturus est quo nunc praecesserit cor hominis. eamus ergo hinc, ex qua parte possumus: sequetur totum nostrum quo praecesserit aliquid nostrum. domus terrena ruinosa est: domus coelestis aeterna est. quo uenire disponimus, ante migremus.
audiuimus diuitem quemdam a bono magistro quaerentem consilium adipiscendae uitae aeternae. magnum erat quod amabat, et uile erat quod contemnere nolebat. itaque peruerso corde audiens quem iam dixerat magistrum bonum, maiore amore uilitatis, possessionem perdidit charitatis. nisi uitam aeternam consequi uellet, consilium de habenda uita aeterna non requireret. quid ergo est, fratres, ut uerba eius quem magistrum bonum ipse dixerat, de fideli doctrina sibi deprompta respueret? magister ille bonus est antequam doceat; cum docuerit, malus? antequam doceret, dictus est bonus. non audiuit quod uoluit, sed audiuit quod debuit: desiderans uenerat, sed tristis abscessit. quid, si ei diceretur, perde quod habes? quando tristis abscessit, quia dictum est, bene serua quod habes. { uade, } inquit, { uende omnia quae habes, et da pauperibus. } forte times ne perdas? uide quid sequitur: { et habebis thesaurum in coelo. } custodem tibi thesaurorum tuorum forte seruulum aliquem posuisses: custos auri tui erit deus tuus. qui dedit in terra, ipse seruat in coelo. fortassis non dubitasset ille Christo commendare quod habebat, et ideo contristatus est, quia dictum est ei, { da pauperibus: } tanquam in corde suo dicens, si diceres, da mihi, ego tibi in coelo seruabo; non dubitarem dare domino meo, magistro bono: nunc autem dixisti, { da pauperibus. }
nemo timeat erogare pauperibus; nemo putet eum accipere cuius manum uidet. ille accipit qui iussit ut dares. neque hoc ex nostro corde aut humana coniectura dicimus: ipsum audi et te monentem, et tibi securitatem scribentem. { esuriui, } inquit, { et dedistis mihi manducare. } et cum enumeratis officiis eorum respondissent, { quando te uidimus esurientem? } ille respondit, { cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. } mendicat pauper, sed accipit diues: das ei qui consumat, accipit ille qui reddat. neque hoc redditurus quod accipit: fenerari se uoluit, plus promittit quam dederis. exsere nunc auaritiam tuam, te puta feneratorem. certe si esses, obiurgareris ab ecclesia, confutareris uerbo dei, exsecrarentur te omnes fratres tui, tanquam crudelem feneratorem, de lacrymis alienis acquirere cupientem. esto fenerator, nemo te prohibet. pauperi uis dare, qui quando reddiderit planget: da idoneo, qui etiam hortatur ut recipias quod promittit.
da deo, et conueni deum. imo da deo, et ut recipias conueneris. certe in terra quaerebas debitorem tuum: quaerebat et ille, sed ubi se absconderet a facie tua. adieras iudicem et dixeras: iube illum debitorem meum conueniri. ille audito hoc, discedit, et nec salutare te quaerit: cui forte egenti salutem commodando praestiteras. habes ergo cui eroges. da Christo; ipse te conuenit ultro, ut recipias, et mirantem quia aliquid a te accepit. nam illis ad dexteram positis ultro ipse dicet: { uenite, benedicti patris mei. } quo? { uenite, percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi. } pro qua re? { esuriui, et dedistis mihi manducare; sitiui, et dedistis mihi potum; nudus eram, et uestistis me; hospes, et adduxistis; aeger et in carcere, et uisitastis. } et illi: { domine, quando te uidimus? } quid est hoc? conuenit debitor, et creditores excusant. non uult eos fidelis debitor falli. recipere dubitatis? accepi, et ignoratis? et respondet quemadmodum accepit: { cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. } non accepi per me: accepi per meos. quod illis datum est, ad me peruenit: securi estote, non perdidistis. minus idoneos attendebatis in terra: idoneum habetis in coelo. ego, inquit, accepi, ego reddam.
et quid accepi? quid reddo? { esuriui, } inquit, { et dedistis mihi manducare, } et caetera. terram accepi, coelum dabo: temporalia accepi, aeterna restituam: panem accepi, uitam dabo. imo etiam hoc dicamus, panem accepi, panem dabo: potum accepi, potum dabo: hospitium accepi, domum dabo: aeger uisitatus sum, salutem dabo: in carcere uisus sum, libertatem dabo. panis quem dedistis pauperibus meis, consumptus est: panis quem ego dabo, et reficit et non deficit. det ergo nobis panem, panis ille qui de coelo descendit. cum panem dabit, se ipsum dabit. quid enim uolebas, quando fenerabas? nummos dare, et nummos accipere: sed pauciores dare, plures accipere. ego tibi, inquit deus, omnia quae dedisti, in melius commutabo. si enim dares libram argenti et reciperes libram auri, quanto capereris gaudio? inspice, et interroga auaritiam: libram argenti dedi, libram auri recipio. quid simile argentum et aurum? magis ergo, quid simile terra et coelum? et aurum et argentum hic erat relicturus: tu autem hic non perpetuo mansurus. et aliud dabo, et plus dabo, et melius dabo, et aeternum dabo. sic ergo compescatur auaritia nostra, fratres, ut alia quae sancta est, inflammetur. omnino quae uos prohibet ne bene faciatis, male uos alloquitur: dominae malae seruire uultis, non agnoscentes dominum bonum. et aliquando duae dominae occupant cor, et seruum malum dignum seruire talibus, in diuersa discindunt.
aliquando possident hominem duae dominae contrariae, auaritia et luxuria. auaritia dicit, serua: luxuria dicit, eroga. sub duabus dominis diuersa iubentibus, diuersa exigentibus, quid facturus es? habent allocutiones suas ambae. et quando coeperis nolle obtemperare, et in libertatem tuam ire; quia iubere non possunt, blandiuntur. et plus sunt cauenda earum blandimenta, quam iussa. quid dicit auaritia? serua tibi, serua filiis tuis. si egebis, nemo tibi dabit. noli ad tempus uiuere: consule tibi in futurum. contra luxuria: uiue cum uiuis, fac bene cum anima tua. moriturus es, et quando nescis: cui relicturus es, an sit possessurus ignoras. tu demis et subtrahis gutturi tuo: ille forte cum mortuus fueris, calicem super te non ponet; aut si forte calicem ponet, ipse inebriabitur, ad te nulla stilla descendet. fac ergo bene cum anima tua, quando potes, cum potes. aliud iubebat auaritia: serua tibi, consule tibi in posterum. aliud luxuria: eroga, fac cum anima tua bene.
taedeat te, o liber in libertatem uocate; taedeat te talium dominarum seruitus. agnosce redemptorem tuum, manumissorem tuum. illi serui: faciliora iubet, contraria non iubet. amplius audeo dicere. contraria iubebant auaritia et luxuria, ita ut ambabus obtemperare non posses: et dicebat una, serua tibi, et consule in posterum: dicebat alia, eroga, fac bene cum anima tua. procedat dominus tuus eadem dicturus, et contraria non dicturus redemptor tuus. si nolueris, domui eius non est necessarius qui seruit inuitus. attende redemptorem tuum, attende pretium tuum. uenit ut redimat, sanguinem fudit. charum te habuit, quem tam caro emerat. agnoscis qui emerit, attende unde redimat. taceo de caeteris superbe in te dominantibus uitiis: innumerabilibus enim malis dominis seruiebas. has duas dico iubentes contraria, in diuersa rapientes, auaritiam et luxuriam. eripe te ab his, ueni ad deum tuum. si seruus eras iniquitatis, esto seruus iustitiae. uerba quae tibi dicebant, et contraria iubebant, ipsa audis a domino tuo, et non contraria iubet. uerba earum non tollit: sed potestatem tollit. quid tibi dicebat auaritia? serua tibi, consule in posterum. uerbum non mutatur, homo mutatur. iam si placet, compara consulentes. illa auaritia est, ista iustitia.
ipsa contraria discute. serua tibi, inquit auaritia. pone te uelle obtemperare: interroga ubi serues. illa tibi monstratura est munitum locum, muratum cubiculum, arcam ferream. omnia muni: forte domesticus fur etiam interiora perrumpet; et cum pecuniae tuae consulis, uitae tuae timebis. forte dum multum seruas, qui uult eripere, cogitat et occidere. postremo aduersus fures licet quocumque munimine thesaurum tuum et uestem tuam communias; communi ea aduersus rubiginem et tineam. quid facturus es? non est foris hostis auferens, sed est intus absumens.
non ergo bonum consilium dedit auaritia. ecce iussit ut serues, et non inuenit dare locum ubi serues. dicat etiam consequentia, consule in posterum. in quantum posterum? in dies paucos et incertos. dicit, consule in posterum, homini fortassis uicturo nec in crastinum. sed ecce uiuat quantum putat auaritia, non quantum ostendit, non quantum docet, non quantum fidit: sed quantum putat uixerit, senuerit, finierit; adhuc senex incuruus, baculo innixus, lucrum quaerit, et audit auaritiam dicentem, consule in posterum. in quod posterum? iam exspirans loquitur. propter filios tuos, inquit. utinam uel illos senes non auaros haberemus, qui filios non habent. etiam ipsis, etiam talibus, etiam iniquitatem suam nulla pietatis imagine excusantibus non cessat dicere, consule in posterum. sed forte ipsi cito erubescunt: illos uideamus qui filios habent, utrum certi sint filios suos possessuros esse quae reliquerint. intendant cum uiuunt, filios aliorum, alios alienis improbitatibus quod habuerant amittentes, alios propria nequitia quod possederant consumentes: et remanent inopes filii diuitum. parcite nasci serui auaritiae. sed possidebunt hoc, inquit, filii mei. incertum est: non dico, falsum est; sed quod feceris, incertum est. postremo, fac certum: quid eis uis relinquere? quod acquisisti tibi. certe quod acquisisti relictum non erat, et habes. si tu habere potuisti quod tibi relictum non est, poterunt ergo habere et illi quod tu non reliqueris.
refutata sunt consilia auaritiae: sed dominus eadem dicat, iustitia iam loquatur: ipsa erunt uerba, non ipsa sententia. serua tibi, ait dominus tuus, consule in posterum. et hunc interroga, ubi seruabo? { habebis thesaurum in coelo: } ubi fur non accedet, neque tinea corrumpet. in quantum posterum seruabis? { uenite, benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi. } hoc regnum quantorum dierum est, ostendit finis ipse sententiae. cum de sinistris diceret, { sic ibunt illi in ambustionem aeternam; } ait de dexteris, { iusti autem in uitam aeternam. } hoc est consulere in posterum. posterum, quod posteriora non habeat. dies illi sine fine, dicti sunt dies, et dictus est dies. ait enim quidam, { ut habitem in domo domini in longitudinem dierum, } cum de illis diebus diceret. et dies dictus est, { ego hodie genui te. } et illi dies unus dies; quia iam nec tempus: dies ille nec ab hesterno praeceditur, nec crastino excluditur. ergo in ipsum posterum consulamus: et non diuersa sunt uerba, quae tibi dicebat auaritia; et euersa est auaritia.
restat ut dicas: et quid ago de filiis meis? audi et inde consilium domini tui. si tibi dicat dominus tuus, melius ego cogito qui creaui, quam tu qui generasti: forte quod dicas non habebis. sed diuitem illum aspecturus es qui tristis abscessit, et in euangelio reprehensus est; et dices tibi forte: ille diues ideo male fecit non uendere omnia, et dare pauperibus, quia filios non habebat: ego autem habeo filios; habeo quibus seruem. et in hac infirmitate consistit tibi dominus tuus. audeam dicere per eius misericordiam: audeam dicere aliquid, non de mea praesumptione, sed de ipsius miseratione. serua et filiis tuis: sed audi me. si, ut sunt humana, de filiis quisque suis aliquem amiserit: intendite, fratres, intendite, quia auaritia excusationem non habet, neque hic, neque in futuro saeculo. ecce et humana sunt: non enim optamus, sed exempla conspicimus. amissus est aliquis Christianus, Christianum filium amisisti: non ergo amisisti, sed praemisisti. neque enim ille decessit, sed praecessit. interroga fidem tuam: certe et tu illo iturus es, quo ille antecessit. rem breuem dico, cui puto quod nemo respondeat. uiuit filius tuus? interroga fidem tuam. si ergo uiuit, quare inuaditur pars eius a fratribus eius? sed dices: numquid rediturus est, et possessurus? mittatur ergo illi quo praecessit ille: ad rem suam uenire non potest, res eius ad eum ire potest. uide cum quo sit. si in palatio militaret filius tuus, et amicus imperatoris fieret, et diceret tibi, uende ibi partem meam, et mitte mihi: numquid inuenires quid responderes? modo cum imperatore omnium imperatorum, et cum rege omnium regum, et cum domino omnium dominorum est filius tuus: mitte illi. non dico, necessarium habet ipse: dominus ipsius, apud quem est filius tuus, eget in terra. hic uult accipere quod dat in coelo. quod facere nonnulli auari solent, fac traiectitium: da in peregrinos, quod recipias in patria tua.
postremo iam de te nihil; de filio tuo loquor. dubitas dare tuum, dubitas et reddere alienum: certe conuinceris, quia non filiis tuis seruabas. ecce non das filiis tuis, quia tolles filiis tuis. huic certe tolles. quare indignus est accipere, quia cum digniore uiuit? merito si ille cum quo uiuit nollet accipere, iam domui tuae, sed domui diuinae diues. absit ergo ut tibi dicam, da quod habes: sed dico tibi, redde quod debes. sed habebunt illud, ais, fratres illius. o mala doctrina, docens filios tuos mortem optare fratribus suis. si de re fratris sui mortui ditiores erunt, uide quemadmodum se attendant in domo tua. quid ergo facies? patrimonium diuidis, et parricidia doces?
sed nolo dicere de uno amisso, ne casus humanos uidear minari. melius quodam modo prosperiusque loquamur. non dico, unum minus habebis, computa quia unum plus habes. fac locum Christo cum filiis tuis, accedat familiae tuae dominus tuus, accedat ad prolem creator tuus, accedat ad numerum filiorum tuorum frater tuus. cum enim tantum intersit, et frater esse dignatus est. et cum sit patri unicus, uoluit habere cohaeredes. ecce ille quam largiter. tu quare tam steriliter? duos filios habes, tertium illum computa: tres habes, quartus numeretur: quintum habes, sextus dicatur: decem habes, undecimus sit. nolo amplius dicere: unius filii tui serua locum domino tuo. quod enim dabis domino tuo, et tibi proderit et filiis tuis: quod autem male seruas filiis tuis, et tibi oberit et filiis. dabis autem portionem unam, quam unius filii deputasti. deputa te unum amplius genuisse.
quid magnum, fratres mei? consilium do, numquid guttur ligo? sicut ait apostolus: { haec ad utilitatem uestram dico, non ut laqueum uobis iniiciam. } puto, fratres, quia parua et facilis cogitatio est, putare patrem filiorum habere unum filium amplius, et comparare talia praedia quae possideas in aeternum, et ipse et filii tui. quid dicat auaritia non habet. clamastis ad uerba ista. loquimini contra illam, non uos uincat, non plus ualeat in cordibus uestris, quam redemptor uester. non plus ualeat in corde uestro, quam ille qui monet ut sursum corda habeamus. iam ergo istam dimittamus.
luxuria quid dicit? quid? fac cum anima tua bene. ecce dicit et dominus: fac cum anima tua bene. quod tibi dicebat luxuria, hoc tibi dicit iustitia. sed uide et hic quomodo dicatur. si cum anima tua uis facere bene, attende illum diuitem qui ex consilio luxuriae et auaritiae uolebat cum anima sua bene facere. successit ei regio, et non habebat ubi reconderet fructus suos, et ait: { quid faciam? non habeo quo colligam. inueni quid faciam: destruam apothecas ueteres, et nouas aedificabo, et replebo eas, et dicam animae meae: habes multa bona, iucundare. } audi consilium contra luxuriam: { stulte, anima tua hac nocte auferetur abs te: quae praeparasti, cuius erunt? } et quo itura est anima ista, quae auferetur ab illo? hac nocte auferetur, et nescit quo itura est.
uide alium diuitem luxuriosum, superbum. epulabatur quotidie splendide, et induebatur purpura et bysso: et pauper ulcerosus iacebat ad ianuam, micas de mensa diuitis frustra concupiscebat; canes ulceribus pascebat, et a diuite non pascebatur. uterque mortuus est: unus eorum sepultus est; de altero quid dictum est? { ablatus est ab angelis in sinum Abrahae. } uidet diues pauperem, imo iam pauper diuitem: desiderat de digito stillam aquae in linguam suam, ab illo qui desiderauit micam de mensa eius. certe uices mutatae sunt. frustra hoc dicit diues mortuus: non frustra hoc audiamus qui uiuimus. nam et ille uoluit ad superos reuocari, et non est permissus: uoluit aliquem mortuorum mitti ad fratres suos, nec hoc illi concessum est. sed quid ei dictum est? { habent ibi Moysen et prophetas. } et ille: { non audient, nisi aliquis a mortuis ierit. } ait illi Abraham: { si Moysen et prophetas non audiunt, nec, si quis a mortuis ierit, credent. }
de faciendis ergo eleemosynis, et comparanda animae requie in posterum, ut faciamus bene cum anima nostra, quod peruerse dixit luxuria, dixit et Moyses, dixerunt et prophetae. audiamus cum uiuimus. quia ibi frustra concupiscit audire, qui contempsit ista cum audiret. an exspectamus ut aliquis et a mortuis resurgat, et dicat nobis, ut faciamus cum anima nostra bene? iam et hoc factum est: non resurrexit pater tuus, sed resurrexit dominus tuus. ipsum audi, accipe bonum consilium. noli parcere thesauris tuis, eroga quantum potes. luxuriae uox orat: domini uox facta est. eroga quantum potes, fac bene cum anima tua, ne auferatur hac nocte anima tua. habetis in nomine Christi, quantum arbitror, sermonem de faciendis eleemosynis. uox ista uestra laudantium, tunc accepta est domino, si uideat et manus operantium.