Sermon 91

Villanova University
 VU Links
Focus on Augustine Log on  
St. Augustine of Hippo (354-430)
title-left.jpg (4724 bytes) Our Focus On Augustine title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Course Offerings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty Contributions

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustine's Writings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Tools For Research

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustinians Around
  the World

title-left.jpg (4724 bytes) Villanova University title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Prospective Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Parents
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty & Staff
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Alumni & Friends
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Mission & Heritage
Sermones

interrogati Iudaei, sicut nunc ex euangelio, cum recitaretur, audiuimus, quomodo esset dominus noster Iesus Christus filius Dauid, quem dominum suum dixerit ipse Dauid, respondere non potuerunt. hoc enim in domino nouerant, quod uidebant. apparebat enim eis filius hominis: occultus autem erat filius dei. hinc est quod eum et superari posse crediderunt, et ligno suspensum irriserunt, dicentes: { si filius dei est, descendat de cruce, et credimus in eum. } aliud uidebant, aliud non cognoscebant. si enim cognouissent, nunquam dominum gloriae crucifixissent. sciebant tamen Christum filium Dauid. nam etiam nunc ipsum sperant esse uenturum. latet eos quod uenerit, sed uolentes latet. neque enim si pendentem non agnouerunt, et regnantem agnoscere non debuerunt. in cuius enim nomine uocantur et benedicuntur omnes gentes, nisi in eius quem putant Christum non fuisse? ipse enim filius Dauid, utique ex semine Dauid secundum carnem, filius est Abraham. si autem dictum est ad Abraham, { in semine tuo benedicentur omnes gentes, } et uident iam in Christo nostro benedici omnes gentes; quid exspectant quod iam uenit, et non timent quod uenturum est? lapidem enim se dixit ipse dominus noster Iesus Christus, prophetico ad se asserendum utens testimonio. lapidem autem talem, ut si quis in eum offenderit, conquassetur; super quem autem lapis ille uenerit, conterat eum. quando enim in eum offenditur, humilis iacet: iacendo humilis quassat offendentem, ueniendo excelsus conterit superbientem iam ergo Iudaei illa offensione quassati sunt: restat ut eius praeclaro aduentu etiam conterantur, nisi forte cum uiuunt, agnouerint, ne moriantur. patiens enim est deus, et illos quotidie inuitat ad fidem.

sed cum Iudaei respondere non possent domino proponenti quaestionem et dicenti, cuius filium dicerent Christum; atque illi responderent, filium Dauid: addendo et proponendo, { quomodo ergo Dauid in spiritu uocat eum dominum, dicens: dixit dominus domino meo, sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis? si ergo Dauid, } inquit, { in spiritu dicit eum dominum, quomodo est filius eius? } non dixit, non est filius eius; sed, { quomodo est filius eius? quomodo } cum dicit, uerbum quaerentis est, non negantis: tanquam si hoc eis diceret, bene quidem dicitis Christum filium Dauid, sed ipse Dauid dominum eum dicit; quem dicit ille dominum, quomodo est filius? dicerent Iudaei, si instructi essent fide Christiana, quam nos tenemus; si contra euangelium corda non clauderent, si uitam spiritualem in se habere uoluissent, responderent instructi ecclesiastica fide huic quaestioni, et dicerent, quoniam { in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum: } ecce quomodo est dominus Dauid. sed quia { uerbum caro factum est, et habitauit in nobis; } ecce quomodo est filius Dauid. sed nescientes obmutuerunt, nec ore saltem clauso aures aperuerunt, ut quod respondere non potuerunt interrogati, nossent edocti.

sed quia magnum est nosse mysterium, quomodo sit dominus Dauid et filius Dauid: quomodo sit una persona homo et deus: quomodo sit in forma hominis minor patre, in forma dei aequalis patri: quomodo iterum dicit, et, { pater maior me est; } et, { ego et pater unum sumus: } quia magnum est sacramentum, ut capi possit, mores informandi sunt. indignis enim clausum est, promerentibus aperitur. nec lapides, nec uectes, nec pugni, nec calces sunt quibus pulsamus ad dominum. uita pulsat, uitae aperitur. corde petitur, corde quaeritur, corde pulsatur, cordi aperitur. cor autem hoc quod recte petit, recte pulsat et quaerit, pium esse debet. primo amare deum gratis; haec est enim pietas: nec sibi extra illum ponere mercedem, quam exspectet ex illo. illo enim melius est nihil. et quid carum petit a deo, cui deus ipse uilis est? terram dat, et gaudes, amator terrae, et factus terra. si gaudes, quando dat terram; quanto amplius gaudere debes, cum se ipsum tibi dat, qui fecit coelum et terram? gratis ergo amandus est deus. nam diabolus hoc sancto Iob nesciens quid in illo intus ageretur, magnum crimen obiecit, dicens: { numquid gratis colit Iob deum? }

ergo si aduersarius hoc obiecit, timere debemus ne hoc nobis obiiciatur. cum magno enim calumnioso habemus negotium. si quaerit fingere quod non est, quanto magis obiicere quod est? gaudeamus tamen, quia talis est iudex, qui falli ab accusatore nostro non potest. nam si hominem haberemus iudicem, huic quidquid uellet fingeret inimicus. nemo est diabolo astutior ad fingendum. nam et nunc omnia falsa crimina de sanctis ipse confingit. sic suas criminationes ualere non posse apud deum, inter homines illas spargit. et hoc ei quid prodest, cum dicat apostolus, { gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae? } putatis tamen quia ille falsa crimina nulla astutia confingit? nouit quid inde mali agat, nisi ei resistat uigilantia fidei. ideo enim et de bonis mala spargit, ut infirmi non putent aliquos esse bonos, et tradant se rapiendos libidinibus et dissipandos, dicentes apud se ipsos: quis est enim qui seruat mandatum dei? aut quis est qui seruat castitatem? dum putat quia nemo, ipse fit nemo. hoc ergo agit diabolus. sed talis erat uir Iob, de quo nihil posset confingere: nota enim erat et nimis clara uita eius. sed quia multas habebat diuitias, hoc obiecit, quod et si esset, in corde esse posset, in moribus apparere non posset. colebat deum, faciebat eleemosynas; et quo corde faciebat, nemo sciebat, nec ipse diabolus: sed deus nouerat. perhibet deus testimonium seruo suo: diabolus calumniatur seruo dei. permittitur ille tentari, probatur Iob, confunditur diabolus. inuenitur Iob gratis colere deum, gratis diligere: non quia aliquid dedit, sed quia se ipsum non abstulit. ait enim: { dominus dedit, dominus abstulit; sicut domino placuit, ita factum est: sit nomen domini benedictum. } ignis tentationis accessit; sed aurum, non stipulam inuenit: abstulit sordes, non conuertit in cinerem.

quia ergo ad sacramentum dei intelligendum, quomodo Christus et homo et deus sit, cor mundandum est; mundatur autem moribus, uita, castitate, sanctitate, dilectione, et fide quae per dilectionem operatur - hoc autem quod loquor, totum tanquam arbor est, quae radicem habet in corde: neque enim facta procedunt nisi de cordis radice; ubi si plantaueris cupiditatem, spinae procedunt; si plantaueris charitatem, fructus procedunt -: statim dominus post istam quaestionem propositam Iudaeis, illis respondere non ualentibus, subiecit de moribus loqui, ut ostenderet quare illi indigni fuerint intelligere quod interrogauit. miseri enim superbi cum respondere non possent, utique debuerunt dicere: nescimus nos; magister, dic nobis. obmutuerunt in propositione, nec os aperuerunt ad inquisitionem. et statim dominus de superbia illorum: { cauete, } inquit, { ab scribis, qui amant praesidere in synagogis, et diligunt primum locum in conuiuiis. } non quia accipiunt, sed quia diligunt. hic enim cor eorum accusauit, accusator autem cordis esse non posset, nisi cordis inspector. oportet enim ut seruo dei habenti aliquem honorem in ecclesia deferatur primus locus: quia si non deferatur, malum est illi qui non defert: non tamen bonum est illi cui defertur. oportet itaque ut in congregatione Christianorum praepositi plebis eminentius sedeant, ut ipsa sede distinguantur, et eorum officium satis appareat: non tamen ut inflentur de sede; sed ut cogitent sarcinam unde sunt reddituri rationem. quis autem nouit, utrum hoc ament, aut non ament? res ista cordis est, iudicem habere non potest nisi deum. ipse autem dominus admonebat suos, ne inciderent in tale fermentum: quod alio loco dicit, { cauete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum. } et cum putarent illi propterea hoc eum dicere, quia panes non intulerant; respondit eis: { excidit uobis, quot millia saturati sunt ex quinque panibus? tunc intellexerunt, } inquit, { quia fermentum doctrinam eorum dicebat. } amabant enim illi ista temporalia: aeterna uero nec timebant mala, nec diligebant bona. clauso corde intelligere non poterant quod dominus interrogauit.

quid autem faciat ecclesia dei, ut possit intelligere quod prima meruit credere? faciat capacem animum ad recipiendum quod dabitur. quod ut fieret, id est, ut capax animus esset, dominus deus noster suspendit promissa, non abstulit. ideo suspendit, ut nos extendamus: ideo nos extendimus, ut crescamus: ideo crescimus, ut attingamus. uide apostolum Paulum in suspensa extensum. { non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim. fratres, ego me non arbitror apprehendisse: unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae uocationis dei in Christo Iesu. } ille in terra currebat: palma de coelo pendebat. in terra ergo currebat: sed in spiritu ascendebat. uide ergo extentum, uide ad suspensa pendentem. { sequor, } inquit, { ad palmam supernae uocationis dei in Christo Iesu. }

ambulandum ergo est, nec pedes ungendi, nec iumenta quaerenda, nec nauis prouidenda. affectu curre, amore ambula, charitate ascende. quid quaeris uiam? inhaere Christo, qui descendendo et ascendendo se ipsum fecit uiam. uis ascendere? ascendentem tene. etenim per te ipsum leuari non potes. { quia nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, filius hominis, qui est in coelo. } si nemo ascendit, nisi qui descendit, ipse autem est filius hominis dominus noster Iesus; uis et tu ascendere? membrum ipsius esto, qui solus ascendit. etenim ille caput cum caeteris membris unus homo est. et cum ascendere nemo potest, nisi qui in eius corpore membrum ipsius factus fuerit; impletur, quia { nemo ascendit, nisi qui descendit. } non enim potes dicere: ecce quare ascendit, uerbi gratia, Petrus, quare ascendit Paulus, quare ascenderunt apostoli, si { nemo ascendit, nisi qui descendit? } respondetur tibi: Petrus, Paulus et caeteri apostoli, et omnes fideles, quid audiunt ab apostolo? { uos autem estis corpus Christi, et membra ex parte. } si ergo corpus Christi et membra unius sunt, noli facere duos. reliquit enim ille patrem et matrem, et adhaesit uxori suae, ut essent duo in carne una. reliquit patrem, quia non hic se ostendit aequalem patri: sed semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens. reliquit et matrem synagogam, de qua carnaliter natus est. adhaesit uxori suae, id est, ecclesiae suae. quod testimonium et ipse cum commemoraret, quod separari non liceret coniugium demonstrauit: { non legistis, } inquit, { quia deus qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos? erunt duo, } inquit, { in carne una. quod ergo deus coniunxit, homo non separet. } et quid est, { duo in carne una? } sequitur, et dicit: { igitur iam non duo, sed una caro. nemo ascendit, nisi qui descendit. }

nam ut noueritis, quia unus homo est sponsus et sponsa, secundum carnem Christi, non secundum diuinitatem: nam secundum diuinitatem quod est ille, nos esse non possumus; quia ille creator, nos creatura; ille effector, nos facti; ille conditor, nos conditi: sed ut essemus cum illo unum in illo, caput nostrum esse uoluit, accipiendo carnem ex nobis, in qua moreretur pro nobis: ut noueritis ergo quia hoc totum unus est Christus, per Isaiam dixit: { sicut sponso alligauit mihi mitram, et sicut sponsam induit me ornamento. } ipse sponsus, ipse sponsa. ipse plane sponsus in capite, sponsa in corpore. { erunt } enim, inquit, { duo in carne una: } et { non iam duo, sed una caro } est.

itaque ad membra ipsius pertinentes, ut hoc sacramentum intelligamus, ut dixi, fratres, pie uiuamus, deum gratis diligamus. ipse autem qui ostendit peregrinantibus formam serui, seruat peruenientibus formam dei. de forma serui strauit uiam, de forma dei condidit patriam. quia ergo multum est ad nos capere hoc, sed non est multum credere hoc: { nisi } enim { credideritis, } ait Isaias, { non intelligetis: } ambulemus per fidem quamdiu peregrinamur a domino, donec perueniamus ad speciem, ubi uidebimus facie ad faciem. ambulantes per fidem, bene operemur. in bonis operibus gratuita sit dilectio dei, benefica sit dilectio proximi. deo enim quod praestemus non habemus: sed quia proximo habemus quod praestemus, praestando indigenti promerebimur abundantem. inde unusquisque quod habet, praestet alteri: quidquid plus habet largiatur inopi. alius habet pecuniam: pascat pauperem, uestiat nudum, aedificet ecclesiam, operetur de pecunia quidquid boni potest. alius habet consilium: regat proximum, pellat tenebras dubitationis luce pietatis. alius habet doctrinam: eroget de cellario domini, ministret conseruis cibaria, confortet fideles, reuocet errantes, quaerat perditos, quantum potest faciat. est quod sibi erogent etiam pauperes: alius claudo pedes accommodet, alius caeco suos oculos duces praebeat; alius uisitet infirmum, alius sepeliat mortuum. sunt ista in omnibus, ut prorsus difficile inueniatur aliquis qui non habeat unde aliquid alteri praestet. et illud extremum et magnum quod ait apostolus, { inuicem onera uestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. }



Contact Webmaster
Last Modified: Wed Aug 27 13:53:57 GMT-05:00 2003
Privacy Statement
© Copyright 2005 Villanova University